Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Next paragraph

Sed omittamus hasce minutiores illecebras aut dulcoramenta huius linguae, quae tamen simul vetustatem linguae, gentis ac religionis Hebraeae demonstrant: ac illud tantum addamus, quod nihil possit vere piae menti suavius aut iucundius esse, quam ipsamet verba ac sermonem, quo Deus sese ei patefacit ac offert, suam voluntatem illi declarat, et totam rationem salutis commonstrat, coram diligentius expendere ac contemplari. Nemo certe nostrûm non malit cum charissimo amico summoque benefactore coram colloqui, ac veras audire et reddere voces, quam per intermedium aliquem interpretem.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.