Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Next paragraph

Paulus affirmat, seductores temere in docendo blaterare, non attendentes, neque quid neque de quo dicant: sed abuti pro libitu χρηστολογίαις, εὐλογίαις, καὶ καινοφωνὶαις : seu ut Lutherus p. m. apposite reddidit, Suesse und prechtige wort: quibus decipiant corda simplicium. Petrus quoque ait eos ὑπέρογκα ματαιότητος ϕθέγγεσθαι . i. tumida et vana verba iactare. Contra porro praecipit Sanctus S. ut habeamus in docendo savam verborum formam: et Esaias dicit de Meschia, quod Deus ei dederit linguam eruditam ad docendum et consolandum imbecillos. Certum igitur est, oportere sincerum doctorem non solum res veras proponere, sed etiam sanam verborum formam habere: quin et in tradendis gravioribus et obscurioribus rebus, ipsius potissimum Spiritus sancti verbis ac formulis uti. Quare necesse est, summa diligentia ipsum nativum sacrarum Literarum sermonem excutere, ac inde summa diligentia, acrique iudicio utiles formas sermonis et rerum summarum ac difficillimarum naturam apposite exprimentes deligere, vel certe illis quam maxime vicinas nostri sermonis usurpare.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.