Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Quid communius sale, fermento, aqua et igne? et tamen explicata plenius eorum natura, multae phrases et parabolae illustrarentur, ut quid sit foedus salis, quod crebro in sacris Literis usurpatur, nempe stabile ac firmum: tum quia sal in victimis adhibebatur, et victimae in sanctioribus foederibus: tum quia sal prohibet corruptionem rerum. Sal quoque sapientiae symbolum est, ob eandem prohibitionem putrefactionis, et simul quia condit omnes cibos. Quam eius proprietatem symboli causam esse etiam Christus ostendit, cum vocat Apostolos sal terrae: et addit, quod si sal evanuerit, in quo condietur? ostendens ratione condimenti et prohibitae putrefactionis, significari veros doctores. Sic et Paulus eandem proprietatem respicit Coloss. 4, Sermo vester sit cum gratia sale conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere.

|