Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Auctores varii (1590) [1590], Epistolae Siscienses, versio electronica (), Verborum 11.224 (pro tem), Ed. Josip Kolanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [aavvsisakepist].
Previous section

Next section

153. 1591. listopad 30. Sisak KAZ, ACA fasc. 27, nr. 11/19. Izvornik Reverendi domini et patres colendissimi, praemissa salute officiorum nostrorum deditissimam commendationem.

Mittimus reverendis dominationibus vestris in recompensam vini Bukowcz centum fumigatos carpiones quos nuper a piscatoribus, praecipue vero a conductis nostris militibus, pro tercia ademeramus; libenter recenter missisemus, at ii longe lateque nunc presertim in tanta abundantia aquarum vagantur. Porci omnes sunt aquis ex silvis eiecti neque habent quod manducent. Pro petitis roboribus et asseribus reverendae dominationes vestrae instent apud nobiles Campi; paulo enim post neque foco neque castro asseres findere, cum decreverint aquae, poterimus.

In reliquo reverendas dominationes vestras foelicissime valere optamus. Sciscii feria quarta proxima ante festum Omnium Sanctorum 1591. Reverendarum dominationum vestrarum servitores deditissimi, spani Sciscienses. A tergo: Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., dominis et patronis colendissimis. Notatum a capitulo: Oeconomica sessio 1592.

-- 324 --

Previous section

Next section


Auctores varii (1590) [1590], Epistolae Siscienses, versio electronica (), Verborum 11.224 (pro tem), Ed. Josip Kolanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [aavvsisakepist].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.