Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Auctores varii (1590) [1590], Epistolae Siscienses, versio electronica (), Verborum 11.224 (pro tem), Ed. Josip Kolanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [aavvsisakepist].
Previous section

Next section

154. 1591. studeni 3. Sisak KAZ, ACA fase. 27, nr. 11/20. Izvornik. Reverendi domini et patres nobis colendissimi, praemissa salute officiorum nostrorum deditissimam commendationem.

De novitatibus Turcici exercitus nos quae ab iis quorum maxime interest excubias habere, quae nullae sunt, intelleximus, ac huiusmodi nova non aliunde quam ex Mernjowchich proficiscantur, qui, cum sit capitaneus, duos tresve homines pannosos loco 50 equitum agazones, ut suam negligentiam aliorum gravibus vigiliis supportet, rumores spargit. Nos tamen cum nostris domesticis et provincialibus, uti antea diligenter, ita posthac quoque diligentissime et excubare et vigilare non negligemus.

Cum his reverendas dominationes vestras foelicissime valere optamus. Sciscii dominica prima Novembris 1591. Reverendarum dominationum vestrarum servitores deditissimi, spani Sciscienses.

PS. Cras primum responsum habituri sumus a nobilibus Campi pro lignis in Goricza. Mala ie hvala ar zw vode v Bregeh neque lignum accipere possumus nedum centum etc. A Hosa govori hochemo ze pogodithi owo zimo Sujny, a naj ga pozowo pred passu v Banjw Lwkw; to zu hosine rechi.

A tergo: Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., dominis et patronis colendissimis. Notatum a capitulo: Rescribendum est istis spanis: nos ista nova de hostium conatibus non habere a Mernyawcych quem flocci pendimus, sed a capitaneis confiniorum Sclavoniae qui habent fidos exploratores et propterea non esse spernendum. Satius facerent si se nostrae voluntati accomodarent. Scribat etiam dominum banum hoc die nostris spem laturum personaliter.

-- 325 --

Previous section

Next section


Auctores varii (1590) [1590], Epistolae Siscienses, versio electronica (), Verborum 11.224 (pro tem), Ed. Josip Kolanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [aavvsisakepist].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.