Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Auctores varii (1590) [1590], Epistolae Siscienses, versio electronica (), Verborum 11.224 (pro tem), Ed. Josip Kolanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [aavvsisakepist].
172. 1592. siječanj 1. Sisak
KAZ, ACA fasc. 27, nr. 11/40. Izvornik
Reverendi domini et patres nobis colendissimi, praemissa novi anni foelicissimi introitus praecatione officiorumque nostrorum deditissimam commendationem.
Heri primum domo exivi ac ipsemet licet valetudinarius et prope claudus baculoque innixus ad Berzay usque cum domino collega processi, ubi noviter missos per dominum decanum stibrenses diligenter lustravi et regesto excepi et, licet videantur esse frequentes, media tamen parte adeo pannosi, ut ad tolerandum frigus in excubiis plane sint inepti, ut quibus nisi aut continue fornax dorso, aut focus a fronte caleat, mox concidere videantur: fex potius quam plebs. De profugis autem illud vere credant reverendae dominationes vestrae, prout postea quoque ex aliorum relationibus cognoscent, eos quidem domi non reperiri per decanum neque tamen ad stationes suas rediisse, sed apud suos necessarios alibi in portu Savi clam delitescere in stubis inferiores, pinguiores vero etiam Sollicitavit vehementer per dominum vicebanum et Merniawchich ut omnes nostros ad ferenda illis auxilia mox illuc transferamus: quod quam consulte omnes petant, ipsi viderint. Nos ut provinciam nostram praesidio in toto spoliemus, haud recte facturi rescripsimus, nichilominus nolle et ipsis et nobis omnibus viribus deesse, modo illi non desint ipsismet suosque in stationibus et custodiis diligenter observent et contineant, quorum capitanei una cum vicebano, si se ad Dietam contulerint, hosti hac occasione (
Reverendarum dominationum vestrarum servitores deditissimi, spani Sciscienses, manu propria.
A tergo: PS. Hodie invicto nostro Tomkovich in Petroucz dominus vicebanus cum Merniawchich apud eundem novi anni prandium iniciabunt. Quamvis nihil damni sibi refert, noluimus ab illis accepturum etc. Et sic
Auctores varii (1590) [1590], Epistolae Siscienses, versio electronica (), Verborum 11.224 (pro tem), Ed. Josip Kolanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [aavvsisakepist]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.