Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Pir, Didak (1517 – 1599) [1596], Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica (), versus 5366, verborum 40443, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [word count] [didacuspcato].
Previous section

Next section

FLAVII IACOBI EBORENSIS MORALIUM CARMINUM LIBER SECUNDUS,
Ad Antonium Medum Civem Rhagusanum. S. D.

Scis me Latinis distichis scribendis iamdumdum operam dare, quo successu, incertum habeo, bene tamen sperare licet, ut enim alia omittam, ipsa carminis non insuavis varietas operi auctoritatem conciliabit: interim nonnulla me torquent, quae exiguis spatiis includi dedignantur. Quare ampliore campo decurrere libuit, nec invitis (ut opinor) Musis, crevit enim opus ipsis distichis paene par. argumenti vero dignitate longe uberius, atque splendidius, quod ea lege ad te mitto, ut singulari iudicio tuo correctum, aut in ora hominum veniat, aut quod sanius mihi videtur, paternis scriniis restituatur.

B. V.

-- 111 --

Ad eundem.
Medus adest, Medus, terras qui mensus, et undas
Mente Deum sedes scandit, et astra notat.
Illius auspiciis si stet mea Musa valebis
Turba loquax. Medo nam placuisse sat est.
Fugienda vitia, et amplectenda virtus. *
Diffugere anni virides. Aegypte valebis.
Cumque tuis vitiis, deliciisque tuis.
Iam melior me raptat amor. Iuvat alta Sionis
Templa, iuvat Solymi regna videre senis.
Illa meis olim possessa parentibus ora.
Illa (velim) cineres condat, et ossa mea.
At lapis incisus testetur nomina Flavi.
Si qua fides, nobis mors ea dulcis erit.
Ad Marcellum de vitae brevitate. *
Labuntur Marcelle dies, labuntur et anni,
Et properat, quae nos hora suprema manet.
Quique brevem vitam medicus vocat, ille Sibyllae
Explicat et folium, Delphicaque antra tenet.
Nam quae longa satis, quaeque est spatiosior aevo,
Annumerat lustris bis duo lustra decem.
Auctior at si qua est lustris fortasse duobus,
Non ingrata quidem, rara sed illa venit.
Quae reliqua est aetas, labor est (mihi crede) dolorque
Et vita, incertum, mors ne vocanda magis.

-- 112 --

Qui vere vitalem vitam agit.
Ipse hodie, tu cras, ut sors feret, ibimus ambo,
Ibimus ambo illuc, unde redire negant.
Nimirum miseris mortalibus omnis in usum,
Omnis et in certam credita vita diem.
Nec differre licet. stat lex adamante reposta.
Et revoluta semel stamina Parca secat.
Qui vero sibi, qui patriae, qui natus amicis
Vivit ita, ut nulli, sponte nocere velit.
Et contemptor humi volat altum, et numine in ipso
Iam propior coelo collocat omne bonum.
Ille licet nondum Polydorum aequaverit annis,
Iam super et Priami tempora patris agit.
Iam ventura sibi promittit saecula victor.
Quidquid agant, quidquid fata severa velint.
Haeret enim tumulum complexa, atque explicat alas
Aeternumque sonat nescia fama mori.
Vera foelicitas in quo consistat. *
Non ebur, aut aurum, bis tinctave murice vestis,
Non domus aulaeis nobilis Attalicis.
Non Campana seges, non fertilis uva Falerni,
Non Tyburtina villula culta via.
Faelices Melline dies, et libera duris,
Ut plaerique putant, otia ferre solent.
Nam quaecunque sibi fortuna obnoxia fecit,
Haec eadem fas est dicere firma parum.
Mens vero iustique tenax, contentaque paucis,
Quaeque suo unius pendet ab arbitrio.
Illa potest vitae comes, et dux esse beatae,

-- 113 --


Illa serena potest pectoris esse dies.
Illa graves animo motus depellit ab aegro,
Et mala curarum nubila abire iubet.
Quod si Pieridum chorus, aut facundus Apollo
Dictet ad argutam verba canora lyram.
Iam mihi Achaemeniae gazae sit vilis acervus,
Sordeat et patrii dives arena Tagi.

Et erit sicut arbor plantata, et c. ex primo Psalmo. *
Qualis ad Eridani ripas, et nota fluenta
Luxuriat patulis populus alba comis.
Et seu bruma nives spargit, seu Sirius ardet,
Illa sub irriguo margine laeta viret.
Tempestiva suis desudant succina ramis,
Et folia autumni frigore nulla cadunt.
Stant virides circum salices, stant gramina laeta.
Et sonat argutis amnis arundinibus.
Talis et ille mihi vir sit, qui mente, animoque
Audet adire Deos, et penetrare polum.
Et videt id, quod non homini licet, et super astra
Vectus olor liquida carmina voce canit.
Inde locum, lucet Phoebus qua parte serena,
Et Zephyri spirat mollior aura, legit.
Concilioque Deum fruitur novus incola coeli,
Scilicet, et nobis rite vocatus adest.
Non ita, quos scelerata fames invasit habendi,
Et quibus unus amor ire per omne nefas.
Illos ira Iovis vindex ulciscitur, illos
Et Stygis astra palus, et vada coeca manent.

-- 114 --

Fortunae volubilitas. *
Et iuvenis vidi, et vidi maturior annis,
Qualia multa senem me meminisse iuvat.
Nimirum adversis hunc mergi fluctibus, illum
Candida tranquillum per mare vela dare.
Et quos faelices nuper mirabar, ab alto
Culmine deiectos rursus ad ima trahi.
Nil adeo solidum, aut firmum, ruere omnia nullo
Ordine, praecipitat quo Dea coeca rotam.
Nec qui consulto, nec qui sapienter agit rem.
Aut sapere, aut recta consuluisse sibi.
Vir tamen ille omnes qui spes in numine summo
Collocat, et recta pergit in astra via.
Ille animi fidens, illius et aurea proles,
Quidquid agant, faciles speret uterque Deos.
*
Non labor, aut vigilis custodia militis urbem
Liberat occultis hostis ab insidiis.
Nec manet illa domus, Phrygiis quae fulta columnis
Nititur, aeriae turris et instar habet.
Numinis aeterni vis omnia firmat in illa
Spes, et opes omnes, et mea vota sita.
De Gastone Foxaeio. De Deo, et animorum immortalitate, et praemiis, et poena.
Scire libet paucis, quae rerum arcana revolvens
Explicuit septem Gasto voluminibus.

-- 115 --


Et quae tot vates, et tot cecinere Sibyllae,
Hi Solymis, illae colle Sub Albuneo.
Est Deus, est inquam Deus unus, et omnis in ipso,
Omnium et ipse parens, omnium et instar agens.
Praeterea illius spirat de numine sancto
Aura lenis tardis insita corporibus.
Quae simul infusa est, et nunquam desinit, et cum
Deserit exanimum corpus, in astra redit.
Hic merces sua cuique et vita digna peracta
Stant exquisito praemia iudicio.
Atque aliquis geniis mixtus faelicibus ora
Ora Dei summi iam propiora videt.
Contra alius stat luce procul. lex nulla nocenti
Durior, aut gravior poena venire potest.
Haec senior Gasto. tu vero nunquid Aquinas,
Nunquid habet melior Scotus, amice doce.

-- 116 --

GASTONIS FOXAEI EULOGIUM.

Gasto Foxaeius homo Lusitanus ab Aquitanis Regulis oriundus, omnium sui temporis Theologorum facile princeps habitus est. Linguarum praeterea multarum cognitione claruisse traditur. Nam praeter maternam Lusitanam, et avitam Gallicam, Hebraicam, Latinam, et Arabicam exacte calluit. librum in septem particulas distinctum (ita enim inscripsit) composuit. et ut plerique existimant, Arabice. Mauris enim ea tempestate maiorem Hispaniae partem occupantibus ea lingua omnium fere Hispanorum communis habebatur: in prioribus tribus de Deo, et animorum immortalitate ita copiose scribit, ut non Christianas modo, verum et Platonicorum omnium bibliothecas excussisse videatur. in reliquis de concordantia Sibyllinorum carminum cum prophetarum oraculis, de coelesti beatitudine, de purgatorii et inferni cruciatibus, incredibili subtilitate, et pari facundia agit, hunc aliquot post saeculis librum, Petrus Galbanus Dionysii regis iussu Lusitanum fecit. Hic est ille Galbantis antistes Bracharenis, qui Caesaraugustae inter duos reges lautissime epulatus eadem die cibi gravitate, aut ut plerique tradunt, prae nimio gaudio expiravit, Michael vero Sylvius Cardinalis barbara interpretatione non contentus, Latinam addidit pure, sane, et ornate scriptam. fecit ille quidem, cum Romae essem eius libri legendi mihi potestatem, ut vero exscriberem. nondum enim typis evulgatus est, non permisit. suas enim margaritas (nam eo verbo usus est) vulgo communicare se velle constantissime negabat. porro

-- 117 --

Foxaeius hic sub Alfonso primo Portugalliae Rege vixit, a quo Eborae patriae meae episcopus designatus, et orator Romam missus (ut erant ea tempora turbulenta) a latronibus in itinere confossus est, sunt, qui interfectores a Tareia regis matre, quae ut mulier libidine infamis a filio in compedibus adservabatur, submissos tradant, ibat enim ut conflatam eam ob caussam regi suo invidiam apud summum Pontificem elevaret, quod haud dubie effecisset. Is eloquentiae ardor, ea persuadendi vis homini inerat, accedebant singularis vitae, modestia, et mira quaedam morum integritas, atque suavitas. narrabat mihi Pintianus olim in Rhetoricis praeceptor meus, fuisse in suburbio Tolosettae (ea urbis in Cantabria est) templum D. Paullo sacrum, quod intrantibus a laeva sepulchrum cum hac inscriptione occurrebat. Gastonis Foxii Lusitani a latronibus interfecti ossa hic quiescunt. vixit anos lxiiii. menses x. dies xiiii. Verum id templum una cum suburbio ardente bello Gallico ita excisum est, ut nulla hodie illius vestigia appareant.

De Nicolao modestissimo adolescente primam missam celebrante Divi Blasii aede.
Floribus ornantur postes, ornantur et arae.
Christe fave. Nicon in tua templa venit.
Castus et ut iuvenis castos tibi devovet annos,
Turaque dat flammis, et nova sacra parat.
Iam lavat, et palmas tendens de more precatur,
Fallor? An est solito maior in ore sonus?
Aequa petit. fessis ut sit pax aurea terris.

-- 118 --


Blasius et longum regnet in urbe sua.
Et si quid dirum, si quid crudele minantur
Sidera, ab Illyria sit procul illa lues.
Virgine nate Dea, si nos, et nostra benigne
Respicis, et cordis stat pia turba tuo.
Nunc iuvenem servare velis. Servatur in illo,
Quidquid id est, in quo ducimus esse bonum.

Temporis iactura maxima ex Cuspiniano Avaro hypocrita. *
Multa meus iactat de tempore Cuspinianus,
Acer ut ingenio non minus artis habet.
Quod nullus sumptos pretiosior exstet ab illo
Tempore, quo tellus stat media inter aquas.
Quod qui mente valet, momenta expendit, et horas,
Vivit et unius temporis arbitrio.
Nam reliquas casu amissas reparare queas res.
At quaecunque semel diffugit hora, perit.
Dum loquitur, stillant mire fragrantia mella,
Et senis in labris suada medulla sedet.
Verum (si qua fides) non sic servabat in hortis
Pervigil Hesperiden aurea mala draco.
Quam novus hic sapiens argento incumbit, et auro,
Quaeque prius solitus dicere, verba putat.
Nimirum facile est virtutem attollere verbis.
Re tamen ut praestes, non levis ille labor.
Avaritia omnia bona pessundat. *
Quid prodest, Glycere, quod sis aetate puella,
Quod sit forma decens, et coma flava tibi.

-- 119 --


Quod valet ingenium magnis virtutibus auctum,
Quod genus ingenuum ducat uterque parens.
Si dotes animi, si tot bona corporis unum,
Unum corrumpit crimen avaritia.
Nunc mihi si totis Pactolus defluat undis,
Crescat et auriferi dives arena Tagi.
Non me posse putem vitium commune puellis
Tollere, crescit enim tempore dira sitis.
Tu vero mea lux hanc moribus exime labem,
Crede mihi, ingenuis sordet avarus amor.

Boni iudicis officium. Laudatur Ferdinandus Magnus Etruriae Dux ad Tattum Florentinum. *
Prima sit illa velim, postremaque denique cura,
Ne metus, aut aliquis pectora turbet amor.
Neve bonam superent (ut fit) mala munera caussam
Sint procul hae sordes, absit et illa sitis.
Absit, et ut culpam, quaecunque est poena sequatur
Maior, at expendat singula lance pari.
Latius interdum pateat reverentia legum.
Nec nimis exacto iure severus agat.
Quaeque reum capitis peraget sententia, longae
Inveniat caussas ingeniosa morae.
Nam, servare hominem, quem possis perdere, laus est
Maxima, et e coelo Caesare teste venit.
Tum quae supplicibus venient inclusa libellis,
Seu vetus illa cliens, advena sive dabit.
Expediat citius. Pro quantum in rebus agendis
Sedulitas prodest, et nocet esse pigrum.

-- 120 --


Tatte senex talis populis dat iura vocatis
Dux patriae magnus, magnus et ipse pater.

*
Contentus si sorte tua nil appetis ultra,
Si tibi nil prisca relligione prius.
Si leges, et iura colis, quid denique multis?
Si facis, atque sapis, France, beatus eris.
De Regno, et Republica
Quaeritis, an praestet florens respublica regno?
Nobile quaesitum solvat Aristoteles.
Εἷς βασιλεὺς ἔστω, εἷς κοίρανος inquit Homerus. Hom. Il. 2, 204-5: Ͼ οὐκ ἀγαθὸν πολυκοιρανίη· εἷς κοίρανος ἔστω, / Ͼ εἷς βασιλεύς, ᾧ δῶκε Κρόνου πάϊς ἀγκυλομήτεω
Unus ut imperium Iuppiter orbis habet.
Atque haec nota satis, verum Rex Insuber inquit.
Regna cadunt, at res publica stare solet.
Qui vere foelix ad Benessum.
Faelix ille quidem, quem nec mens conscia culpae,
Nec mala curarum nubila sollicitant.
Quique Deo sese, suaque omnia devovet uni,
Nescius humanis fidere praesidiis.
Ille cibi parcus, somni quoque parcior ipsas
Evigilat noctes, surgit et ante diem.
Narrat et assidue, quis Divum cultus, et unde
Incipit, et quonam desinat, omne bonum.
Qualis amor patriae, quid civis differat hosti.
Qua tenet, et qua non ius vetus hospitii.
Denique quidquid agit, vel non agit, omne decorum est.
Undique pura fides, et mera simplicitas.
Audit, et arridens inquit meus ecce Benessus.
Hic vir, hic est faelix, hic mea musta bibat.

-- 121 --

Sanga e gente Ursina optima indole puer.
Sanga puer veteres titulos, quaesitaque bello
Stemmata, et illustres sanguine iactat avos.
Nec potior quisquam, volucrum seu cursus equorum
Sollicitat, liquidae sive natantur aquae.
Vellet et ille quidem crudo decernere ferro.
Sed prohibent comites, nec sinit ipse pater.
Quod superest studiis incumbit mollibus et iam
Aura Pieridum per iuga raptat amor.
Et canit ad Chitaram numeros, et carmina fingit.
Imperfecta quidem sed tamen apta satis.
Denique ut Ursinae gentis generosa propago
In virtute situm iudicat omne bonum.
Quid agendum famae immortalitatem quaerentibus ad Hemum Venetum patritium. *
Aequa cole, vives iucunde et suaviter Heme,
Et tua post cineres fama superstes erit,
Hoc Academia, et variis distincta figuris
Porticus, hoc adeo tota Lycaea sonant.
Et patriae ille pater Latiae cui gloria linguae
Inserit hoc cultis Tullius Officiis,
At bonus iste tamen iuris servator, et aequi
Concidit Antoni victima militibus.
Et quem fatalis scyphus extulit, ille Platonis,
Ecquid enim referam plura? magister erat.
Largior hoc, priscosque tibi concedo Tyrannos,
Sub quibus illa gravis noxa, fuisse pium.

-- 122 --


At lux illa animi testis sibi, et inscia culpae
Mollia tranquillis ocia rebus agit.
Et caput exsecuit postquam septemplicis Hydrae,
Ipsa tibi facilem quaerit in astra viam.

De templo ab hostibus inviolato.
Cum vicina Mihi consurgant moenia Gaiae,
Moenia, quae liquidis Durius ambit aquis.
Et fremat hinc durius audax Callecus in armis,
Hinc ruat infesto martius Astur equo.
Sola tamen custos deserti littoris asto.
Sacra meo populo, coelitibusque domus.
Immunis tanti belli, secura procellae,
Si qua sub alterno Marte venire solet.
Nimirum non metuantur maenia verum
Moenia se nostra stare fatentur ope.
Quae potissimum regna tutentur ad Stephanum Poloniae regem. *
Non currus, nec aequi, florentesve aere catervae,
Non cita velivolo classis in Ionio.
Non quae sceptra manu gemmis destincta feruntur,
Non qui sublimi vertice fulget apex.
Quid multis? Non argenti, non fossilis auri
Gleba ferax, reges, fidave regna parant.
At pia vis animi, et Divum clementia donum,
Et mens nulla malis icta libidinibus.
Consiliumque sagax seu te gravis alea Martis,
Seu magis alliciat pacis alumna toga.

-- 123 --


Et quae sola super virtutes eminet omnes
Lapsa polo in terras aurea Relligio.
Talis Hyperboreum Stephanus Rex Victor ad axem
Rem gerit, et Moschum sub ditione premit.

Non parentum virtus sed sua uniuscuiusque spectanda e Graeco. *
Nobilitet virtus animi sua quemque necesse est.
Si cupit in chartis nomen habere meis.
Nam cui friget iners circum praecordia sanguis,
Cur Heraclidas, iactet et Aeacidas?
At vixere (inquis) fortes in bella parentes,
Credo sed hos fortes iam cinis ater habet.
Et dum pila quatis, gladiumve astringis in hostem,
Non ego facta patris, sed tua scire volo.
Explorant aquilae pullos ad lumina Solis.
Si trepident, faetus degener ille perit.
Quaeque sequuta Parin Troiam succendit, et Argos,
Non tamen Hermionem edidit ore pari.
Ergo Mihi Alcides dicatur, et Aeacus ille.
Acer, et invicto pectore si quis erit.
Unusquisque fortunae suae faber. *
Et bibis, et totas scortaris Naevole noctes.
Et nitet unguentis deliciosa cutis.
Nec pudet, ut vinum deferbuit, inter amicos
Conquerier, quod res sit tibi curta domi.
Cum pater argenti moriens legarit, et auri
Quod tibi, quod poterat furibus esse satis.

-- 124 --


Non ita Fabritius Proculi, qui pauper in arma,
Ivit, et ingentes nunc agit inter opes,
At novitas damno est, nec enim Scaurosque luposque
Nec numerat longo stemmate Scipiadas.
Tolle suas artes. Tu desinis, incipit ille.
Fortunae faber est Naevole quisque suae.

Fortunae, et amplissimis opibus non fidendum exemplo Sebastiani Portugalliae Regis. nota est historia. *
Nolis fortunae caeptis Lopude secundis
Fidere, volvit enim Diva superba rotam.
Nec solet ignava tantum de plebe triumphum
Ducere. Sed reges, ipsaque regna premit.
Si libet exemplis uti. Iacet inclyta Cypros.
Et vetus interiit gloria Lysiadum.
Nam pius ille puer, solio qui innixus avito
Creverat in magnas Emmanuelis opes.
Et modo barbaricas vastatum belliger urbes
Ibat classe tegens Herculis omne fretum.
Occidit infaelix. at non fuit Africa tanti.
Fezza nec Aethiopis Regia Seriphii.
Forsan et has olim terras cum vertet arator
Ossa videns magnis eruta vomeribus.
Hac puer imparibus cecidit rex inquiet armis.
Ultimus Henricii sanguinis ille fuit.
Ad Iustretum medicum. *
Si quid forte meae possunt promittere chartae
Nec vulgare nimis, nec triviale satis.

-- 125 --


Sed quod honoratum, iucundum, et molle poema
Inserat antiquis Musa voluminibus.
Id vero lustrore tibi deserviat omne.
Omnis et e nostro carmine crescat honos.
Tu mea tu longa iam iam consumpta senecta
Corpora, Lethaea non sinis ire rate.
Sed revocas longo studio, curaque fideli,
Scilicet instantes et remorare dies.
Quod spiro, quod luce fruor, tu muneris auctor.
At pereat, cui non sit gravis arca domi.
Magna darem, verum si quis bona carmina vates
Forte dedit, ne tu parva dedisse putes.

Epigrammatum libellus ad Ioannem Darsam honestissimum adolescentem.

Candide Darsa tibi quae pauca notavimus infra,
Illa velim, iuvenum turba diserta legat.
Euge, pape, pulchre, recte, quaeque ampla soletis
Verba dare, haec vobis cuncta remitto libens.
Quae spetiosa licet, tamen, ut vanissima ridet
Maeonius vates, et πτεροέντα vocat.
At seu liba Mihi Iani venere Kalendis,
Sive datur veteris plena lagena meri.
Inde fluit venae carmen melioris, et inde
Plectra quatit Paean, et mea Musa canit.
*
Qui dedit alfa meo, dabit ω simul ille libello.
Spero equidem, et mecum Rhamnia Tuscus eques.

-- 126 --


Et dabit genium, nomenque in saecla futurum.
Interea pueris utile crescat opus.

De Stephano Poloniae Rege. *
Non currus, nec equi, florentesve aere catervae,
Non cita velivolo classis in Ionio.
Non quae sceptra manu gemmis distincta feruntur
Non qui sublimi vertice fulget apex.
Quid multis? Non argenti, non fossilis auri
Gleba ferax, reges, fidave regna parant.
At pia vis animi, et Divum clementia donum,
Et mens nulla malis icta libidinibus.
Consiliumque sagax seu te gravis alea Martis,
Seu magis alliciat pacis alumna toga.
Et quae sola super virtutes eminet omnes
Lapsa polo in terras aurea Relligio.
Talis Hyperboreum Stephanus Rex victor ad axem
Rem gerit, et Moschum sub ditione premit.
De Alfonso Ferrariae Duce.
Nec Lernaea palus, Tusci neque pugna latronis
Nec fera, nec volucris, nec tria colla canis,
Alcidem fecere Deum, nec Victor ab Indis
Agmen agens Liber venit in astra pater.
Nec geminos fratres (Ledae genus) ob bene gesta
Bella, ferunt epulis accubuisse Iovis.
Altius est, quod iure polum sibi vendicat ipsum,
Nec sinit eorum fortia facta mori.

-- 127 --


Illibata fides animi, robustaque virtus,
Et patriae in sancto pectore dulcis amor.
Et servare hominem, quem possis perdere, et orto
Sole novo caste templa subire Deum.
Fortunamque pati generoso pectore, sive
Candida, seu vultu turbidiore venit.
Talis ad Eridani ripas satus Hercule magno
Iura dat, et reges aequat Alonsus avos.

In imaginem eiusdem a Titiano expressam.
Hospes uti noris qui sim duo carmina dicam.
Plura loqui vetuit nam Titiana manus.
Mi pater Alcides, et avus de gente Valesa,
Maximus hic regum, Dux erat ille ducum.
De sacello virginis Rosarii, quod Rhacusae constructum est n. 1594.
Saxa humeris plebs vectavit, et aemula laudis
Nobilitas plena contulit aera manu.
Hinc tibi devotum surgit Regina sacellum,
Et quae thure calet, spirat et ara rosam.
Laudatur Petrus Vellia. *
Vir recti, iustique tenax par omnibus unus,
Quos sublime volans fama iacere vetat.
Et licet rarus nostra spectetur in urbe,
Unus, et hic rarus Vellia Petrus erit.

-- 128 --


Vellia clarus avis, et regis cura Philippi.
Vellia dulce decus, praesidiumque meum.
De quo multa velim si dicere, multa supersint,
Et Latio dignum carmine crescat opus.
At nunc illa mihi tam multos culta per annos
Musa parum vati spirat amica seni.
Nec faciles numeros, nec splendida verba ministrat
Ergo iacent laurus, et mea plectra silent.
Quod superest, velum Timantis conteget illa,
Quae nequit artificis pingere lassa manus.

De Theriaca Rochi Pharmacopaei.
Cum subit Europae vectorem Phaebus, et aura
Prima repeti necdum Sirius urit agros.
Icta cadat gemino iam tum tibi vipera cultro
Parva caput fulvis caetera picta notis
Caetera praestiterit solers prudentia Rochi.
Seu sint orta domi sive petenda foris.
Scilicet, ut nullis prosint aconita novercis.
Gustet et innocuas Regia mensa dapes.
Quid mihi livor iners, quid tantum pristina iactas
Saecula? nulla sua tempora laude carent.
Floruit Hippocrates quondam, fuit ampla Galeni,
Et fuit Andromachi gloria rara senis,
Vera quidem, verum priscos anteire videtur
Rhochus αλεξικάκου conditor antidoti.
De Caecilio, et Nicolao pueris illustri loco natis.
Extremus labor hic tandem promissa reponet
Qualiacunque meo carmina Caecilio.

-- 129 --


Ille meis dignus numeris puer, illius in me
Extat amor, multis cognitus officiis.
Accedit Nicon puer alter, at ambo diserti,
Ambo pares cultis ludere versiculis.
Et licet inclinet victoria, vincere nollet
Alter in alterius sedulus obsequium.
Dicas ex uno nido prodisse columbos.
Mutuus usque adeo pectora vinxit amor.
Talis amor magnum Pyladae coniunxit Orestem.
Talis et unanimi Thaesea Perithoo.
Surge age Musa potens, victurisque insere chartis
Hoc lepidum, et vere Dulce sodalitium.


Qui sanguisugam parvulum insectum vocat
Galli Lycorin rectius vocaverit.
Namque ut petenti basium dedit seni,
Hirudo qualis e lacunis Africae
Sugit misello puriorem sanguinem.
De Laevino poeta.
Quaerebam, quare Laevini Musa poetae
Tam sublime volet quam mea serpat humi.
Cum mihi, qui praesens aderat, Lucretius inquit
Heus bone tu vappam, nectar at ille bibit.
De Gregorii Budislavii libello, cui titulus Nestor.
Qui Pylon antiquam tenuit, qui Pergama vidit
Capta manu, vixit qui tria saecla senex.
Quinque graves regum solitus componere lites,
Iam cinis est, et vix nomen inane manet

-- 130 --


At manet, et nullo morietur Nestor in aevo
Ille Budislavi cura, laborque mei.
Nimirum quae longa dies fert omnia secum,
Haec eadem ingeniis nescit obesse dies.


Cum face misisti puerum Roberte precatus,
Ut veniam ad caenam, quae tibi recta domi est.
Non veniam quare, rogitas? quia militis Auli
Audire insulsas non libet historias.
Nam medium rebus sese plerumque gerendis
Ingerit, et pugnas, et sua bella sonat.
Narrat et ut Medices laevum crus concidit ictus.
Dum ducis ad dextrum militat ille latus.
Praeterea quo quisque loco rem gesserit aeque
Iactat, et ante alios impiger arma movet.
Mox bibit, et vino montes, et flumina pingit,
Et quae prona via est, aspera quaeque situ.
Omnia vera quidem, sed dum conviva recumbo,
Adde merum, et pacem rebus inesse sine.
De urbe Rhacusa ab egregio pictore expressa.
Hoc quodcunque vides hospes, quae magna Rhacusa est.
Expressit paucis ingeniosa manus.
Virginis hoc templum est, haec ingens Curia patrum,
Hic pius aurata Blasius arce sedet.
Hic saliunt vivi latices e virgine cruda.
Excipit hic cives area lata suos.
Hinc pater Hispanus, pater illinc astat Etruscus,
Proxima sorte tenet templa pudica soror.

-- 131 --


At qui de niveo stat marmore Gallicus Heros,
Pacatum fertur restituisse mare.
Huius ab adverso surgit Doctore Camillo,
Et tot discipulis nobile gymnasium.
Dive senex nostrae spes, et tutela salutis.
Annue, et haec populo fac rata vota tuo.
Sit bona libertas, sit pax, sit copia frugum.
Cur ego parva petam, si dare magna soles?

De Gymnasio Connimbricensi a Ioanne Rege exstructo.
Cernis, ut illa vetus regum Connimbrica sedes
Ante alias urbes exserat una caput?
Nam cum fida diu templis suspenderit arma,
Aonidum lucos, et iuga summa colit.
Hic Academiae, hic sunt loca nota Lycaei,
Hic schola constructis inclyta porticibus.
Instat et ipsa sibi laudis studiosa iuventus:
Interea docta laurea fronte viret.
Adsit Aristoteles, doctas miretur Athenas,
Et locus hic dicat plus pietatis habet.
Adsit et interpres Divum Cumaea Sibylla,
Plena Deo vates ore futura canat.
Donec Monda maris vicini excurret in undas,
Stabit Ioannis nobile Regis opus.

-- 132 --

Previous section

Next section


Pir, Didak (1517 – 1599) [1596], Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica (), versus 5366, verborum 40443, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [word count] [didacuspcato].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.