Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Pir, Didak (1517 – 1599) [1596], Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica (), versus 5366, verborum 40443, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [word count] [didacuspcato].
Previous section

Next section

FLAVI IACOBI EBORENSIS CARMINUM MORALIUM, LIBER QUARTUS.
Ad Franciscum Sagrium praeclarum iuvenem Et amicum singularem. Precatur Divum Blasium
Dive senex, dixi, qui stas sublimis in arce.
Si tibi sunt cordi carmina nostra, fave.
Audiit, et caeli vexillum e parte Serena.
Extulit, et coeptum currere iussit opus.
Ad Franciscum Sagrium.
Quamvis docte Sagri fortunam expertus utramque
Nunc mare tranquillum, nunc vada coeca legis.
Si tamen, ut par est, nec te iactare secundis,
Ferre nec ignavo pectore dura soles.
Totus et in temet descendis, et omnis ab uno
Spes tua dependet numine, et omnis amor
Iam tibi ab occasu foelicior aura Favoni
Spirat, et in portu iam tua puppis agit.

-- 147 --


Iam tibi placata est, olim quae impensius aequo
Oderat, hic oculos, hic Dea lumen habet.
Quod superest, nostri ne tu monumenta libelli
Despice, parva quidem, sed tamen apta damus.
Nam mihi si qua fides, si mens diiudicat aeque.
Illa queant pueros, illa iuvare senes.

Ad eundem.
Rhagusiae decus illa aurae pars ignea ab alto
Lapsa polo, et tardis insita corporibus.
Quaeque una hanc vastam ventura in saecula molem
Intus alit, nullo tempore deficiens.
Illa tibi, seu fixa loco, seu forte per artus
Fusa meat, tota mente colenda venit.
Ut sceleris puram liceat traducere vitam,
Omnis et a sanctis moribus exstet honor.
At cum summa dies aderit, volet ocyus illa
Aura levis sedes, et loca nota patens.
De amore timoreque erga Deum.
Optima pars animae, princepsque scientia rerum,
Si tuus a summo numine pendet amor.
It comes huic uni timor haud servilis amori,
At qui turpe nefas, et scelus omne fugit.
Quae vita optanda.
Nemo mihi, nemo Cumaeos optet et anos,
Nemo velit Pylii Nestoris ire dies.
Id velit, ut sancte liceat traducere vitam.
Nam bene qui vixit, vixit et ille diu.
Vitae brevitas.

Ut somni fugit umbra, ut bulla liquescit in auras,

Ut volat Ortygia missa sagitta manu.

-- 148 --

Non secus, ut lucem, falso quae vita vocatur,

Opprimat, umbriferis nox ruit acta rotis.

In eandem sententiam ex Herodoto desumptum.

Cum rapit ingentes externa in bella cohortes

Medus, et epotis flumina siccat aquis.

Illachrymat tamen, et secum non asper ut hostis,

Dignus at ut magno Socrate discipulus.

Ecce dies venient, cum de tot millibus inquit,

Arma licet essent impia, nullus erit.

De puerorum indole.
Cum primum collo suspendit aratra iuvenci
Agricola, et stimulo vertere cogit humum.
Protinus agnoscit, qualis bos ille futurus,
Num bonus armentis commodiorne iugo.
Non secus ingenio spectatur, et indole ab ipsa,
Cum puer adplicuit litterulis animum.
Pietas in parentes.
Quae damus e magni Musis desumpta Maronis,
Haec tuus ediscat, verset et ore puer.
Ut simul accendat virtutem carmen, et alte
Haereat in tenero pectore patris amor.
Cesserat Aenaeas satis, postquam inclyta Troia
Arserat, et Priamus iam cinis ater erat.
Pone subit coniux, parvus praecedit Iulus.
Stat pater Anchises ardua colla super.
De occulta numinis vi Lyci Et Nume exemplo
Sisyphus Aeolides, non hic Lycus ille poeta
Vera loqui Samium credite Pythagoram

-- 149 --


Pingit, agit caussas, aegros invisit, et effert.
Scribit et historias, et canit arma virum.
Cum tamen ille sibi factam rem credidit, alte
Decidit, et praeceps volvitur ille lapis.
At Numa nec curat, montes seu vergat in altos,
Seu fluat ex altis montibus Eridanus.
Ebrius ante diem, vel noctem stertit ad ipsam.
Evigilat si fors, rursus et ille bibit.
Huic tamen, et coniux, et rus, et taurus arator,
Et domus Hispanis regibus ampla satis.
Numinis occulti vis haec. Qui coetera nescit,
Aut se scire negat, grandius ille sapit.

Coniugii incommoda.
Si formosa domi sit coniux, urit adulter.
Si secus, occidit quarta Megaera virum.
Si dives, premit imperio. Si paupere censu,
Unde mihi natus, si fit, alendus erit?
Si genus e prisca deducat stirpe, superbum
Ingenium, et vultus, verbaque nemo ferat.
Plebeia de gente satam vicinia ridet,
Nescit, et heus inquit, gignere Scilla rosam.
Si prudens (licet huic rara est prudentia sexu)
Illa viro leges, et dare iura velit.
At si mentis inops, procul hinc, procul illa facessat.
Iam ruet e summo culmine lapsa domus.
Legit ut haec quidam, contentus coelibe vita
Aonidum fontes, et loca sacra colit.
Coniugii commoda.
At tibi qui casti derides foedera lecti,
Durior adsit Amor, nec sit amica Venus.

-- 150 --


Nec tua fors melior, quam cuius membra furentes
Strimonis ad ripas diripuere nurus.
Sic ait iratas inter Telesina sorores.
Assensere omnes. pergit et inde loqui.
Candida si mulier, si recta, et crine decoro,
Pendet ab hac una coniugis omnis amor.
Fusca parum faciem cerusa emendat, et arte,
Et studet obsequio posse placere viro.
Affert dives opes, et dos ea pauperis ingens;
Si qua domum servat, si qua puella silet.
Si matrona potens, generosaque quaeritur uxor.
Filius illustri sanguine iactat avos,
Nec plebs laude caret. Deducta est regis in aulam,
Quae prius ad Trebiam patris agebat oves.
Quae valet ingenio veteres Heroidas aequat.
Vir iubet, in tota regnet ut illa domo.
Artis inexpertem possis laudare puellam,
Nullus ab innata simplicitate dolus.
Haec quicunque negat, Rhacusa cedat ab urbe,
Pergat et in Sylvis degere more ferae.
Laetus ad has voces, iam iam de coniuge Pyrrhus
Cogitat. O qualis risus in ora venit.

Ex Aesopo Hispano.
Filius agricolae periit demorsus ab hydro,
Dum puer ad Durii flumina pascit oves.
Accurrit pater infaelix, contorquet et hastam.
Illa volat. Colubro cauda resecta iacet.
Infert se medium pastor vicinus, et ultro
Orat, amicitiae foedus inire velint.

-- 151 --


Efferus huic contra serpens. ni stulte facessis,
Quid valeant dentes experiere mei.
Num modus, aut odio finis? Cum mente recursent,
Huic puer ereptus, cauda recisa mihi.

Fabula significat post vulnere, et caedes raro amicitias coire.

De puellarum avaritia.
Sic me semper ames, ut te mea galla, tuumque
Ferre velim numeris nomen in astra meis.
Verum qui super est absinthia rumor amara,
Nescio quid de te sparsit in ora virum.
Quod bibis, et ludis, quod passim munera poscis,
Quod pretio noctes dives adulter habet.
Praeterea ancillas. Sed praestat dicere coram,
Cum tecum his paucis vita diebus ero.
Tu vero mea lux hanc moribus exime labem.
Crede mihi, ingenuis sordet avarus amor.
Vera nobilitas ex Sallustio.
Miles erat, Graecas Marius nec doctus in artes,
At populo coram non male rhetor agit.
Quid mihi maiorum titulos et stemmata iactas?
Et tua quae non sunt, haec tua dona putas?
Non ut opes, virtus haeredem transit in ipsum.
Ut tua sit, dextra consilioque pares.
Parvae curae premunt, ingentes obstupefaciunt.
Vidit hostiles patriam subsidere in ignes
Laecius, et cives aspera quaeque pati.

-- 152 --


Stat lapis ut Sipyles, vere est, quod dicitur olim.
Parva premunt, magnis at stupor altus inest.

Spartana severitas.
Graeculus hoc quidam, cum fortior ingruit hostis,
Vir sapiens fugiet, rursus ut arma gerat.
Sparta tamen contra clypei desertor, et hastae
Miles ut ignavus ne mea castra petat.
Romana virtus.
Stat respersus adhuc de sanguine regis Etrusci
Mutius, et victo fumat ab igne manus.
Ut pater imperium rerum Romanus haberet,
Non cruor, aut caedes, ignis at ille dedit.
Qui verus civis.
Qui collabenti patriae vult esse superstes,
Ille meo nunquam carmine civis erit.
Civis erit, qui se vastum in telluris hiatum,
Praecipitem admisso Curtius egit equo.
De dictatore Dentato.
Surgit ab impresso terrae Dentatus aratro,
Cum trepidant cives, et gravis hostis adest.
Faelix Roma parens, populi cui saepe magistros,
Saepe duces magnos rura vel ipsa dabant.
Virginei animi virtus.
Cernis, ut Etrusci castris egressa Tyranni
Enatet abductis Choelia virginibus?
Dum peragit facinus nova dux, subsidit eunti
Tybris, et obstantes in vada findit aquas.
Stultus patre occiso natis parcit. e Graeco.
Qui patris occisor natis Marcelle pepercit,
Id quod habent Graeci, nescit ineptus homo.

-- 153 --


Corvus ut est nigris alis, sic illius ovum.
Vel nive candidius dixeris esse nigrum.

In Lurconem.
Turpis commissam miles sibi deserit arcem,
Turpis in Eleo pulvere cessat equus.
Turpis et is quisquis laudis contemptor avitae
In Venerem, et plumas, vinaque totus abit.
In Hypocritam.
Qui fur nuper eras, et adulter Galle videri
Alter Aristides, Hippolytusque cupis.
Nam dum templa subis Divum, suspiria longum
Ducis, et adsiduo murmure labra moves.
Spargeris et lachrymis, et figis lumina terrae.
Tardus et incedis iussus abire domum.
Galle senex mutat vulpecula cauta colorem,
At remanent mores, et vetus ingenium.
In ambitiosum censorem.
Prandia lauta tibi, et lautae sunt Phosphore coenae,
Nullaque non dubias exstruit hora dapes.
Et tamen intonsos iactas sine fine Catones,
Atque graves inter pocula Fabricios.
Surgis et in mores, et saecula prisca retractas,
Scilicet et patriae iam cupis esse pater.
Pone iterum calices, at grandia pocula. nunquam
Qui censoris eget Phosphore, censor erit.
Quaelibet terra artificem alit.
Quaelibet artificem tellus alit, odit inertem,
Ille apis, hic fuci desidis instar agit.
Hoc Phemis, hoc Phoebus, canit hoc longaeva Sibylla
Dissipat hic cellas, implet at illa favis.

-- 154 --

Non semper arma cedunt togae.
Cedunt arma togae, quoties qui iura ministrat
Vir gravis, ingenio, iudicioque valet.
At cum sceptra manu iuvenis gerit, ilicet ipsa
Mars quatit arma ferox, et toga victa iacet.
Miles gloriosus.
Dum pugnant alii, fugit Aulus, et inter amicos
Potus ut est, pugnas, et sua facta canit.
Narrat et ut princeps inimicum invaserit agmen,
Dignaque servato praemia cive ferat.
Hunc tamen ut vanum nebulonem Regulus Albae
Ridet, et e castris, quam procul ire iubet.
Vir sapiens simulat dissimulatque loco.
Dum cupit et mordax, et haberi Luca facetus,
Iactat in Hermogenem scommata amara senem.
Hermogenes ridet, ridentem Luca caveto.
Qui sapit, is simulat, dissimulatque loco.
Vera haereditas.
Divitias, et opes, et equos, et praedia, et agros,
Et tot praeterea stemmata clara domus.
Haec moriens Nicon, haeres meus, inquit, habeto,
At sibi splendorem nominis ipse petat.
Uxor nomen dignitatis, non voluptatis.
Sit foecunda licet, sit dives, et ore venusto
Uxor, et ingenuis orta feratur avis.
Illa voluptati raro tamen esse marito,
Creditur, usque adeo tempore languet amor.
Pax silentii praemium.
Sis licet auriculae purgatae, et naris aduncae, et
Centum luminibus cinctus, ut Argus erat.

-- 155 --


Quaeque audita tamen, simul et quae visa, tacebis.
Alter et Harpocrates indice labra premes.
Praemia si quaeras. laudet vicinia civem,
Dicat, et o qualis pax tibi parta domi.

Croesi consilium Cyro Regi datum.
Cum pax alma viget. solvit sua iusta parenti
Natus, et incedunt ordine fata suo.
It contra pater infaelix e funere nati,
Sanguinea quoties Mars quatit arma manu.
Qui vir vitandus.
Varro inimicitiis suffundit frigidam, et orta
Cum videt hinc, illinc aspera dissidia.
Infert se medium, pacemque hortatur eodem
Ut perhibent, sufflans, et simul ore bibens.
Heraclitus et Democritus.
Pressius ut curas hominum contemplor inanes,
Et subit, haec usu quae datur, hora brevis.
Sic tacitus mecum. Nolis inquirere, quare
Hic σόφοσ effuse rideat, ille fleat?
Filius degener.
Sobrius, et rerum prudens, et factus ad unguem
Civis et egregius noster Alonsus erat.
Hunc tamen excepit Caecina tricongius haeres.
Pro quam dissimilis filius ille patris.
At qui naturam rerum scrutantur, id ipsum
Non temere, aut casu saepe venire docent.
Et caussam assignant, et multa exempla petuntur,
Credo equidem. Verum non ea caussa placet.
In avarum simulatorem.
Mutua mittebant, et erat certamen honoris.
Carmina Virgilius, munera Tuscus eques.

-- 156 --


At nunc bellus homo. nolo quem dicere versu,
Quamvis ipse satis notus in urbe sua est.
Carmine dum natum titulos sectatur inanes,
Fingere amicitias, et dare verba solet.

Ingenii bona immortalia.
Invigilat chartis Laevinus, et illud in ore
Vir bonus, et sapiens semper habere solet.
Saeviat usque licet, praedetur et omnia tempus,
Ingenii dotes, et monumenta manent.
Macte animo Laevine, parem tibi Belgica nullum
Terra tulit; tanto gaudeat illa viro.
Fides illibata.
Qui quae pollicitus verbis, re praestat et ipsa,
Tertius e coelo decidit iste Cato.
Et promissa dabit nobis si musta Falethus,
Missus ab Elysiis hic Cato quartus erit.
Civis ignavus.
Quattuor hic obolis conductus fertur in hostem,
Certus si sit opus mille subire neces.
At tu inter gemitus patriae labentis in ignes,
Pro pudor ignavus civis in arce sedes.
Pacis praemium.
Coelius et rixas, et lites odit amaras,
Indicat ut saxo littera scripta brevis.
Ergo colit fontes, et prata virentia musco,
Scilicet et dulcis praemia pacis habet.
Boni militis officium.
Qui potis est totas insomnis ducere noctes,
Quique famem solitus vincere, quique sitim.
Qui ducis imperio paret, qui fascis iniqui
Portat onus, pluvio qui Iove carpit iter.

-- 157 --


Qui, tuba cum sonuit, princeps procedit in hostem,
Servat et intrepidus, quem capit ante locum.
Qui, si victor abit, captivo ignoscit inermi,
Adsit, et in castris militet ille meis.

Pristinae R. P. dotes.
Haec duo, nempe domus peregrinis, hospita, quaeque
Mens erat in doctos officio viros.
Ornabant urbem rerum caput. Occidit aetas
Illa, simul mores interiere boni.
Quae ad nos nihil pertinent, non inquirenda.
Cum bellum narras, nihil ad me pertinet, aio.
Vincat, an Otthomanno sub duce Persa cadat.
At cum vina refers, hoc inquam pertinet ad me,
Scire, quoto Chius veneat aere cadus?
Qui miser, e Senecae tragoedia.
Et timet ad strepitum commotae frondis ab aura,
Gaspar, et ignavus desidet usque domi.
Nec putat aerumnis se posse avellier unquam,
Vocant misellum Gasparem tragoediae.
Naturae vitia emendari nequeunt.
Putrescentis aquae vis noxia praegravat alvum.
Luridaque aspectu est, teter et halat odor.
Quisquis et a puero turpes exercuit artes.
Putet, et illius nomen obesse solet.
In gloriosum militem.
Pyrgopolinicen Fabius se iactat, et ipsum
Hectora Priamiden vincit, et Aeaciden.
At semel inspecti vultum sic effugit hostis,
Cervus uti tigres, aut vaga dama lupos.

-- 158 --

De duobus Criticis Lampridio et Albinovano.
Seu recitata placent, sive inquit, corrige sodes,
Haec, aut illa meus carmina Lampridius.
Gratum utrumque mihi. Nam versus scribit ad unguem.
Praeterea emunctae naris, et albus homo est.
Nulli iniurius est, nulli blanditur, in omnes
Alba velut tabulis linea rasilibus.
At quis Aristarchi vultum ferat Albinovani?
Aut stomachum cui non moverit ille senex?
Haec Romana parum vox est, ea Graecula, tolle
Haec, atque illa suis verba repone locis.
Non erat anthitetis locus hic, et syllaba peccat.
Hoc poterat ferri carmen, at arte caret.
Grande quidem sophos, et critico res digna magistro
At mihi non libeat discere grande sophos.
Poeta figulo similis.
Qui figulo similem Sagri putat esse poetam,
Ipsam (crede mihi) rem prope tangit acu.
Nam figulo, dum creta recens, modo grandior aequo,
Amphora, et interdum ducitur olla brevis,
Ducitur et gemina Sileni cantharus ansa,
Et quocunque libet figitur illa loco.
Non secus Aonio quicunque e fonte liquorem
Ebibit, argillae mollis ad instar agit.
Namque ut quisque dedit, vel non dedit, alter eodem
Carmine Thersites, alter Adonis erit.
Vulgi circa virtutem imperitia ad Antonium Medicen.
Tusce puer vulgus virtutem ut nomen inane
Ridet. et hic pernox ludit, et ille bibit.

-- 159 --


Mentis inops vulgus. Tu vero enitere in altum,
Et pete, quas sedes incolit illa Dea.
Neve iter insuetum te fallat, et avius erres,
Quod dedimus, fido pro duce carmen erit.

Modus optimus.
Decidit e coelo ne quid nimis. Auctor Apollo.
Et sapiens Graecus μέτρον ἄριστον ait.
Naevus in Alcaei puero delectat, at unus.
Insanire senex desinat, adde duos.
Mel quoque si nimium est, in bilem vertit amaram
Putet, et Hyblaeus sit licet ille favus.
Et meus hic iusta crevit iam mole libellus.
Si pudor est, tandem contrahe vela Cato.
Ad eundem Sagrium rusticantem.
Sagri si memor es senis poetae,
Qui te plus oculis amat, tuaeque
Prae desiderio macet lagenae.
Quam primum propera redire in urbem.
Sic gratus venies, venire ut arvis
Africae solet hymber aestuosae.
Ad Scipionem Lucarem patritii sanguinis adolescentem, moribus praeterea, et litteris ornatissimum
Lucar luce magis Pyrrho dilectae poetae
O qui praesidium es, qui decus omne meum
Qui genus? unde domo? Vestra cur lentus in urbe
Hospes agam? De me quaerere saepe soles.

-- 160 --


Non me poeniteat generis, dum nomen Aronis
Nobile, dum maior gloria fratris erit.
Absit livor iners, et cessent iurgia, certe,
Magnus uterque senex, charus uterque Deo.
At qua militiae princeps Viriatus Iberae
Non semel effusis hostibus emicuit.
Est Ebora, o sanctum nomen mihi. vidit avorum
Tempora. Natalem vidit et illa meum.
Unde tamen profugum per regna ignota, per undas
Monstrum horrendum, ingens, et nova pestis agit.

Ad Didacum.
Nuper eras Durii, nunc es novus accola Rheni
Didace, iam latii Tybridis hospes eris.
Forsan adhuc Nili septemplicis ostia vises,
Aut alio Gangis sole calentis aquas.
Sic fortuna tenax primis nos iactat ab annis.
Et levis hic firma nititur illa rota.
Crede mihi, seri sperent meliora nepotes.
Dicere, quae passi, quae patimurque pudet.
De Aristotelico adolescente.
Qua nova Dalmaticas Epidaurus vergit in undas,
Et pater aurata Blasius arce sedet.
Egregium vidi iuvenem, qui clarus avito
Sanguine doctrinae candida signa dabat.
Illius insignes artes miratus Apollo
Quis novus hic inquit, surgit Aristoteles?
Unde novum nobis nemus? et nova prata Lycei?
Et schola Socraticis inclyta discipulis?
Vera mihi invitis si fas est dicere Athenis,
Floruit ille senex, hic sapit ante pilos.

-- 161 --

De Italia Leandri.
Italiam rerum dominam, faelicia regna,
Quaque premunt montes, quaque reiuncta salo est.
Et quantis, quotque illa viris, bellique togaeque
Tempore, quam longo floruit imperio.
Quam bene facundi Leandri scripta reponunt,
Quam bene perspicua cuncta relata fide.
Aequora, stagna, lacus et cinctae moenibus urbes,
Castraque non unis hostibus opposita.
Et nemora, et fontes, et gratae vatibus umbrae
Antraque secretis aemula Pieriis.
Iure suum civem fatis obiectet Abydos.
Donaque pro salvo Felsina cive ferat.
Ille per angustum devolvitur Hellespontum
Naufragus, hic vastam traiicit Italiam.
Ariosti elogium.
Mantua vicinae noli certare Niventae.
Non miror huic vates, et magis apta lyra est.
Neve genus, neve arma viri contemne furentis.
Crede mihi. Aenea sanior ille tuo.

Niventae idest Ferrariae

Ad Riccium iratum.
Ni te perdite amo, et cupio procedere cuncta
Atque tibi, atque tuo candida Ricciolo.
Ni Sardo, et Sardi cupio male filio, et istis
Importuna quibus credita Arestia vox.
Iratus habeam Musas, et quidquid ubique est
Numinis, in quo spes vatibus esse solet.
Et te praecipue, cuius ni mitior aura
Spiret, plectra iacent, et mea muta lyra est.

-- 162 --


Sed tu plus aliis me tibi credis, et in me
Horribile, atque minax scribis epistolium.
Verum, et epistolium, et tristes patietur Iambos
Certus in antiquo Pyrrhus amore mori.

De urbe Sena capta.
Victa iacet Lupa. nil illam iuvere Gemelli.
Et tulit incassum Martius ales opem.
At qui fortis erat Gallus fortesque Gemelli.
Et fuit eximiis viribus illa Lupa.
Sed fuit infaelix verbum, et lugubre doctis.
Troia fuit. Fuimus Troes, et Hector erat.
Nunc Aquilae sublime volant. nunc frendet Etruscus,
Et quatit adsiduo verbere terga leo.
Et sumus, heus dicunt, et qui non credit id ipsum,
Adsit, et in nosmet comminus arma ferat.
Ad Nicandrum.
Iurasti quoties, Pyladae quod nullus Orestes
Tam fuit unanimi vinctus amicitia.
Quam tu me atque meos omnes Nicander amares
Quam pote quis fratrem frater amare suum.
Credebam. Verum spes me lactabat inanis,
Et video esse habitum me tibi ludibrio.
En iaceo, et vehemens invasit febris in artus.
Quartaque nox haec est, qua mihi somnus abest.
Quo tamen accessu, quo tu dignatus amicum
Alloquio? Aut quaenam scripta tabella venit?
Hei mihi, quis leges ausit praescribere amori?
Et queror et doleo, et cogor amare magis.

-- 163 --

Ad Fabianum.
Nuda pedes mulier, flavumque effusa capillum
Saepe salutatum me Fabiane venit.
Quae sic blanda sonat, rapidis sic prurit ocellis,
Possit ut Aurorae sollicitare virum.
Huic ego, cum primo dicet mihi mane salutem,
Nescio quid certe, sed iuvenile paro.
Nomen scire cupis. Nomen tibi dicat ineptus.
Qui tacet, is solido novit amore frui.
Ad Torquatum, et Nannium fratres.
Ne vero Torquate animum, neve optime Nanni
Conficite ingratis sollicitudinibus.
Si spes frustrata est, si cassa, atque irrita vota
Per mare, per terras diripuere Noti.
Num scelus, aut crimen? vestrum est. Num denique magnum
Flagitium? Hoc animis absit ab ingenuis.
Vos patriae, et charis operam praestatis amicis.
Atque hic vester amor, dulcis, et usque labor.
Nullaque quod Momo vincam vel iudice, vobis
Vel sine linea abit, vel sine laude dies.
Qui facinus fecere, olim fors dicere fas sit.
Nunc digitum labris admovet Harpocrates.
Si sua virtuti sunt praemia, credite fratres,
Et vos illa manent. nam meruisse sat est.
De Gabrionis in patriam reditu.
Qui modo funesta Tuneti captus in arce
Gabrio victoris praeda Sinonis eras.
Ecce senex septem liber de turribus exis.
Iamque iter in patriam praepete carpis equo.

-- 164 --


Eridani ripas iterum, et vicina videbit
Stagna, lacus, puero stagna natata tibi.
Atque Italo coelo, desperatisque frueris
O coenae, o regum prandia, deliciis.
Ergo ubi votivam laribus de more catenam
Suspendes, titulum protinus adde brevem.
Quae ferus Otthomanes iniecerat ante superbis
Nunc adimit placidus vincula supplicibus.

De Tucca poeta.
Delicias, et nequitias, et iurgia, et iras.
Et iuvenum tenui murmure blanditias.
Si quis Tucca tuo tollat de carmine, nae tu
Tucca parum vates deliciosus eris.
Ad Balbum.
Hoccine Balbe tibi cessurum impune putasti?
Ut mihi pollicitus munera, verba dares.
Non ita, namque meos revocabo liber Iambos,
Et faciam, ut noris, quid gravis ira potest.
A miser, et digito monstrabere, et insuper urbi
Fabula, quid vero fabula? risus eris.
Non secus armatus videtur Fimbrius, aut qui
Cursitat in laxa pharmacopola toga.
Ecce Iovem lapidem iuras te vina daturum.
Credidero, fiam si prius ipse lapis.
Ad Gallam.
Dives uti possis, et dici Galla puella,
Mille soles artes fingere, mille dolos.
Nunc rugosa cutis crocodili inducitur albo
Stercore, nunc radio fingitur empta coma.

-- 165 --


Saepe tibi tenui ventum facis ipsa flabello,
Et cerussato pectore nuda sedes.
Galla quid insanis? clamat pellita Citheris,
Spargit ab Arctoo cardine bruma nives.
Saepe velut iuvenes adsint ad limina, clamas,
En vigilant omnes, et prope mater adest.
Pone metum, ridens inquit vicinia tota,
Salva tibi res est, limina servat anus.
Quid multis? cum te facies mutaris in omnes,
Semper inops, nunquam Galla puella manes.

De fonte Africano.
Fonticulum vidi Getulas inter arenas.
Ulmus et hic ingens, et breve carmen erat.
Si via longa premit, molli requiesce sub umbra.
Si sitis, haud usquam dulcior haustus aqua.
Ad amicam.
Ne vero, ne inusta mihi mea vita, meum cor
Iniunge, hoc unum deprecor imperium.
Ligna petis, non iusta petis, nam si meus iste
Aemulus igne calet, cur ego ligna dabo?
Ligna dabo, ut flamma pariter caleamus eadem,
Fiet et hoc nobis dulcius obsequium.
Ad Hugonem.
Si fas Hugo mihi, quae sentio dicere, dicam.
Nil benefacta valent, et nocet esse pium.
Nam qui fida diu pro Tuscis induit arma,
Fraude iacet Tusca Graecus Aristomenes.
Ad Petrum Velliam e Mysiae regibus oriundum de grue quae illius insignia superstat.
Velliae magnanimae renovas qui nomina gentis,
Nec sinis illustri stirpe perire genus.

-- 166 --


Qua nunc Bosnus arat, quid non mutaverit hostis
Barbarus? Inferior Mysia nuper erat.
Illic parta tuis atavis insignia servat,
Quae de Threicio Strimone venit avis.
Illa monet, ne quis somno se dedat inerti,
At vigil et pacem, fortiaque arma gerat.
Dignum laude virum dicas, qui fecerit unum.
At tu (mira fides) solus utrumque facis.

Ad Crispum.
Crispe senex, nigri custos qui fornicis olim
Iam novus ab Beatis flumina Divus agis.
Prima meretricum viridi Pansecca sub aevo
Haec tibi cum crotalis cymbala ponit anus.
Tu pater, ut pridem solitus, defende puellam,
Si qua velit castris aera merere tuis.
Et sive illa senes argento emungit avaros,
Sive rudes pueros fingit amare, fave
Nec minor, ut grandis cadat intra retia thynnus,
Cura sit. ingratus parvulus ille venit.
Unum praeterea prae cunctis Dive precanti
Annue, ne quis iners pascua taurus aret.
Non obscura manent te praemia stabis in auro,
Qui modo fumosa ligneus aede sedes.
De navi Petri.
Hic est ille senex, olim cui retia curae.
Haec ratis, hi comites, hic erat ille lacus.
At mala tempestas, et turbidus ingruit auster
Et fragor in toto est, mortis et umbra freto.
Pone metum Bariona tibi res magna peracta est.
Nam salvi comites, salva carina tua est.

-- 167 --


Ecce super fluctus volitat rex aetheris alti,
Ecce venit, cessas obvius ire Deo?
Agnovere undae regem. iam tristia cedunt
Nubila, iam zephyri mollior aura subit.
Iam ratis aequatis pacata per aequora ventis
Labitur, et certo sidere findit iter.
Quaeque lacus prius, et tenues innaverat undas,
Iam maris audaces traiicit illa vias.

Sylvii epitaphium
Sylvius hic situs est. Centum qui calluit artes.
Et dubium, quanam clarior extiterit.
At si prisca fides animi, si iuris, et aequi
Cultus, et niveo pectore simplicitas.
Artes sunt dicendae, et quadrant nomina rebus.
Non dubium, quin his claruit ille magis.
His dum vita fuit, faelix, his lumine cassum
Credibile est sedes demeruisse pias.
Fama est exemplo, quae non contenta sepulchro.
Per mare, per terras fertur et ora virum.
Ad Philippum.
Sextilem mihi iam totum non visus in urbe
Scire velim, quanam parte Philippe lates.
Num Melite, num parva Chrome, num consita Baccho
Tauris, an aequoreo detinet Ombla sinu?
Anne magis Staeis conchilia lentus in undis
Colligis? Et pigris retia tendis aquis?
An sectaris apros, et figis arundine cervos,
Et volucres vario decipis augurio?
Quidquid id est, mallem, quam quod mala fabula nuper
Nescio quid de te sparsit, et arce Petri.

-- 168 --


Di melius. Verum crescunt nova murmura vulgi.
Auget et (heu) penna praepete fama malum.
Quod si vera ferunt, longum Rhacusa valebis.
Cedo equidem, nec me si revoces, redeo.

In medicum temulentum.
Dic mihi, si nunquam desint tibi musta tricongi.
Nec scyphus ante scyphum, nec cadus ante cadum,
Unde novus nobis prodis Aetius? unde
Totus Oribasios, Archigenesque sonas?
Nam tua (si recte memini) dictata Galeni
Vel pila, vel pernox alea nuper erant.
Quaque erat appenso fumosior amphora ramo,
Inde leves hederae, laurus et inde tua.
Nunc sinuosa toga est, et filo pileus amplo.
Et sonat in cunctis annulus articulis.
Quaeque tua impietas, multos mercede recepta
Ante diem Stygios cogis adire lares.
Negligis, et rides. at sit tibi panis in arca
Sordidus, et vappam lippa ministret anus.
Ad Marinum Cabogam.
Erigit intonsam victrix ecclesia laurum,
Laurus in inciso cortice carmen habet.
Post debellatos Romani nominis hostes,
Iure meo cessit laurea patritio.
In Pamphilum.
Illa mihi imprimis edissere Pamphile, quare
Non pudet huc, illuc currere loripedem?
Cur vigil auscultas? quid mussitet ille, vel ille,
Audieris nunquam cum tonuisse Iovem.

-- 169 --


Denique cur nunquam cessas garrire? diserta
Cum sint verba parum, blaesaque lingua tibi.
Hoc vicium multis inquis, commune ferendum est.
Nil adeo impugno Pamphile, iusta petis.
At gravis in laxa cum turgeat hernia bracca.
Quale solet cucumer grande iacere solo.
Cur mea sollicitas lascivis vota libellis?
Cur furtiva sinu munera portat anus?
Resciat haec populus, pro fabula qualis in urbe?
Resciat haec coniux, iurgia quanta domi?
Negligis a demens, et rides vera monentem,
Ignosco. rex est Pamphile durus amor.

In Hispaniam.
Rem Gotham, et Gothos iactas Hispania Reges,
Nomina famosis nota latrociniis.
Gothus et a prisca memoratur stirpe Philippus.
Iam neque Belga tibi, nec placet Austriades.
At pius ille senex, natum qui sistit ad aram
Quaeque senem sequitur inclyta progenies.
Magnorum regum pater Israel, et pede sicco
Qui mare Erythraeum transiit incolumis.
Et tot praeterea vates, quibus icta superne
Mens calet, et veri gnara futura canit,
Ludibrio tibi sunt, et rides nomina tanta,
Et si quis contra disserit, igne perit.
Viderit ista comes Divum vindicta nocenti,
Tarda, et sera quidem, iusta sed illa venit.
Momus in eandem.
Diceris Occidui Regina Hispania, et mundi.
Falso, nam vulgus haec dare verba solet.

-- 170 --


Te quondam Graecus, Romanus, Gothus, et Afer,
Nunc regit Austriades, praeda subinde manes.

Hispania in Momum.
Illa vetusta nimis, chartisque abstrusa facessant.
Quaeque adeo iam sint tempora, Mome, vide.
Sive oriens, seu iam Titan declivis adorat
Ille meas Aquilas et (pia signa) cruces.
Eadem Hispania in Zoilum verpum.
Tibi tantundem praecidant Zoile linguae,
Quanto verpa minus mentula pellis habet.
Quod procul Hispanis iampridem a finibus erres,
Hispalis ignipotens, non ego caussa feror.
Mittit dono parpaiolam Gallicam.
Cappa coronatum, delapsaque lilia coelo,
Gallicus expressit nummus in aere brevi.
Exiguum munus, quod si mutaverit auro,
χρύσεα καλκεῖων magne poeta dabis.
De Macarello, et Othomano.
Par luctatorum franca desudat arena,
Hinc Macarellus, et hinc Aeduus Othomanus.
Tertius accurrit Matagon. Macarelle facesse.
Oppugnare duos, Herculis iste labor.
Ad Matthaeum Benessum Rhacusanum Rectorem.
Ergo sextiles frustra venere Kalendae,
Et tot nostra ferent irrita vota Noti.
Ingratae Musae si nunc Rectore Benesso
Deseritis vatem, quando feretis opem?
Ad eundem.
Cum meditor frustra nova carmina Phoebe canenti
Affer opem, dixit, quam mea Musa negat.

-- 171 --


Risit, et heus inquit, nescis, quod fabor in aurim
Ebria Musa tua est, vina Benessus habet.

Ad Lustram adolescentem nobilem et divitem.
Faelices redire dies, quibus impius Ammam,
Quas meruit poenas rege iubente dedit.
Nunc resonat plausu domus omnis, et undique currus
Munera, servati sic voluere patres.
At mihi non aurum, non regum purpura donum,
Non ebur, aut rubris eruta concha vadis.
Nam fortuna tenax primis me vexat ab annis.
Et vagus huc, illic hospes, et exul agor.
Si tamen exigui (nuper mea cura) libelli,
Chartaque nec minio tincta, nec apta croco.
Munera sunt dicenda. et quadrant nomina rebus.
Iamdumdum illa meus munera Luster habet.
S. D.

Salvus sis. Arnoldum chirurgum unice amari a me non ignoras. huius ego tibi natos, immo Urbis Rhacusae delicias et amores sic commendo, ut commendare magis neque possem, si vellem, neque vellem, si possem. Hercule uterque sic te amat et reveretur, ut agnoscas bene nata ingenia, quae praeceptori praemia tandem digna rependant. hoc ego pro illis polliceor; nunc quantum Arnoldum ipsum, quantum me dilligis, oro, obsecro, et obtestor te, operam hanc ut des mihi, sane non ingratum hominem invenies, haec paucula

-- 172 --

ut ad te scriberem, Alexander tuus, immo noster amice a me contendit, cura, ut valeas, et ama nos. Muretum medicum, qui animi candore nivim ipsam et lac vincit, gaudere, et bene rem gerere opto.



Imposuit mea Musa tibi, tu fingere nugas
His similes, et par perge referre pari.
De Zerlino musico.
Dum nova plectra quatit delphine invectus Arion,
Obstupuere maris numina Nereides.
At Zerline tuae captus dulcedine vocis
Stat pater attonitis Adria cinctus aquis.
De Adolpho Germano puero pulcherrimo et abstemio, praeterea sculptore insigni.
Quis non eximios mores, frontemque modestam
Laudet, et ingenium pulcher Adolphe tuum?
Tu dulces Heliconis aquas e fonte petisti
Sobrius, et Bacchi pocula amara fugis.
Praeterea seu sculpis ebur, seu marmora fingis,
Mira fides, spirant marmora, vivit ebur.
In Tyrrhenum.
Cum praecursoris laevam Tyrrhene petisti,
Ferrea frons, et mens tunc tibi laeva fuit.
Nam cur nostra petas? Aut cur donabimus illam
Laevam, quae nobis dextera semper erit?

-- 173 --


Quod vero argentum promittis, et aurum
Tu tibi habe, aut Tuscam perge referre domum.
Nos neque relliquias Divum, neque vendimus aras.
Talis ab Illyrica sit procul urbe furor.
Quod si bella moves, accingit Blasius ensem,
Et clypeum victrix iam quatit illa manus.

Gratulatur Dominico Slatericco nobili iuveni, et Patavinae scholae rectori natum filiolum.
Praescia venturi si mens si vatibus, et si
Ille calor nobis ex Helicone venit.
Qui modo filiolus superas tibi prodit in auras
Dulcis amor matris, deliciumque tuum.
Hic desiderium fratris solatus adempti
Vivet, et illustri nomine civis erit.
Nec satis id constet, patriae num charior ille,
Illius in patriam maior an extet amor.
Denique non alius potior, seu res sit agenda
Consilio, seu fors postulet illa manum.
Tunc Slatericca domus titulis se tollat avitis
Altius, et longe gloria gentis eat.
Interea dum vagit adhuc, premat ubera matris.
Crescat ut in laudes, et patris acta puer.
Aliud.
Quod scitus puer his novis Kalendis
Sit natus, tibi gratulantur omnes,
Quicunque Aonios amant recessus,
Et myrti foliis tegunt capillos,
Optant praeterea, ut subinde dulces
Ex illo videas avus nepotes.

-- 174 --


Adsint Di faciles, ut auspicate
Vitales veniat puer sub auras.

Carmen villae inscribendum.
Cum subeunt urbis fastidia, fervet et aetas,
Huc herus, et coniux, saepe venire solent.
At cum bruma redit, redeunt quoque taedia ruris
Illi abeunt, et me villica servat anus.

-- 175 --

Previous section

Next section


Pir, Didak (1517 – 1599) [1596], Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica (), versus 5366, verborum 40443, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [word count] [didacuspcato].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.