Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Pir, Didak (1517 – 1599) [1596], Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica (), versus 5366, verborum 40443, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [word count] [didacuspcato].
FLAVII IACOBI EBORENSIS HENDECASYLLABI.
Ad Antonium Riccobonnum virum undecunque
Amabo bone Riccobonne limam Qua tuum solitus polire carmen Aequas vel numeros Catullianos, Huic meo quoque commoda libello. Nam lucem dabis, alterumque Quod si rancidulum putas, et infra Laudem, quam bonus appetit poeta, Ne sit opprobrio seni parenti, Infaelix labor, ut renatus Aiax In tuam, volo spongiam recumbat.
Ad Marinum Claudium.
Nolis exiguum, et madens Lyaeo Irridere meum Marine carmen. Nam quodcunque venit sub ora vulgi, Si meus probet Aurius sodalis. Attico fragrat, inquies, olivo. Scripsit hendecasyllabis Latinis Quidam Marcus epistolas trecentas, Aut plures (puto) docte, et expedite, Et plenas salis, et leporis omnes. At duas mihi perbreves volenti
In Gallum poetam maledicum.
Heus tu Galle salax, et impudice Istas, quae bene mane, vesperique Ad fontem veniunt aquam petitum Nudo pectore, lubricis ocellis Et nodant in teretem comam revinctam, Istas tu numeris licentiosis Huc illuc agita, ut feret libido, Nam tentigine pruriunt puellae, Atque ut sunt pathicae, volunt videri. Verum nec Venetos patres, nec arma, Nec tentes volo Martium Leonem. Trux est bellua, unguibus minatur. Discerpet (mihi crede) si lacesses, Te cum versiculis tuis poeta.
Camini dedicatio.
Cultor exigui laris Philippus Sed Phoebi tamen innocens sacerdos Hunc Vulcane tibi dicat caminum Nodo At tu incendia saeva, tu molestum Sis memor pater Sic oblita graves viri catenas Mutua Venus ardeat favilla. Sic, quae pocula nectaris ministrat, In patrem veniat cubilis Hebe.
De Lyco.
Dum trita Lycus horret in lacena, Et minor pede calceus patentes Permittit digitos videre lucem. Totus mel merum, et Atticos lepores Spirabat male calceatus ille. At postquam horribili, gravique cura Pannosi patris ambulat togatus Tollit cornua, et hinc, et inde diro Torvus lumine neminem salutat, Praeter nescio quem male auspicatum, Et notum in triviis homuncionem. Dii boni bonus ut perit sodalis. Ni tritis iterum horret in lacernis.
In Iudaeum decoctorem.
Ut omnes tibi Di, deaeque damnum Haud vulgare duint cinaede verpe Verpe heluo qui senis poetae Aeris millia quinque devorasti
De Macrino poeta calvo.
Hic Macrinius, hic poeta calvus, Hic nostrae vetus inquilinus urbis, Heu miser furit ut malum furorem. Nam comam modo demptilem paravit Totis quattuor aureis Philippis. Nec domi reliquus minutus assis Ut restim queat implicare collo, Si quid praeterea cadat sinistre. Heu factum male. pro miser Macrini Nativus tibi decidit capillus Et stabit capiti redemptus auro?
Ad Nicandrum.
Nicander potes hoc videre? in auro Sylvius bibit, et recumbit ostro. Ille Sylvius ille Et turpissimus omnium cinaedus. At senex Linus, innocensque Dardus, Et cum Flaminio sophista Landus. Augusti mediis rigent Kalendis Exclamare libet. Sed heus sileto Sic sunt tempora, perditique mores.
Ad Thomam.
Qui primordia divitis Rhacusae, Et patrum genus explicat libellus,
Ad Marinum.
Septennem puerum, mane, mane immo Matris delicium, et meros amores Commendo tibi compater Marine, Et tanquam patris in sinu repono. Tu fac moribus instruas honestis Aetatem teneram, manuque ducas. Dum stat in bivio, gradumque nescit Qua ferat novus Hercules Prodici.
De Portico Rhacusano episcopo.
Ecquae porticus ista, quae columnis Centum nititur, et coruscat auro, Propter moenia nobilis Rhacusae? Ecquae turba virum frequens sub umbra Illius placidam regis iuventam? Nec castae sinit insidere menti Si qua opprobria coelitum ministris, Pro scelus, vafer ingerit Lutherus. Talis turba virum fuisse, talis Fertur porticus Atticis Athenis. Cum nondum populo furente sontem Insons ebiberet reus cicutam.
Ad Baptistam medicum, repetit Aeginetam Galeni simiam.
Interpres bone candidi Galeni Si lusit, satis, et satis momordit Quam tu in deliciis habes catellam, Tandem simiolam domum remitte, Nam quendam volo languide valentem Efferre ante diem meis amicis, Ut solent medici peritiores.
Ad Lippum Florentium.
Quos Victorius edidit libellos, Et civis tuus et magister, oro, Hos paucas mihi Agnosces hominem fide vetusta Et magnas quoque gratias habebo.
Vinosi Hendecasyllabi ad Mattheum Benessam V. C.
Vinosi Hendecasyllabi salutem Multam dicite sobrio Benessae. Si quaeret, quid agam? Ut solet, referte Id vos, potat aquam senex poeta, Atque his solstitii riget diebus. Si vinum dabit, aridamque sylvam, Gratias agite, et domum redite. Sin minus, sitiet bibax Homerus. Nec canet tepidum focum Tibullus.
Ad Linum.
Potorum Line Beta, nam Sabinus Iampridem sibi vendicavit Alpha. Si vis, ut tibi debeam, quod aura Vitali fruar, et poeta dicar,
Ad Battidurum.
Battidure tuum senem poetam Curasti probe, et oppido benigne. Dum cum versiculis brevem lagenam Cretensis mihi passuli dedisti. Nam pol versiculis inest venustas, Et multum salis, et leporis aeque, Et linguae mera puritas Latinae. At qualis liquor ille? quem bibenti Nec Iovi Phrygius puer ministrat.
Ad Camillum.
Oro, si vacat a tuis libellis, Ad coenam venias Camille rectam, Quam Pyrrhus parat omnibus poetis, E pane autopyro, et recente vappa, Et porro, et sale, et intybis amaris, Et sardis tribus, et duobus ovis. O dulces epulae, et dapes Deorum. Ecquis accubitum beatiorem, Quis convivia lautiora vidit?
Ad Sagrium.
Sagri tu memor es senis poetae, Qui te plus oculis amat, tuaeque Prae desiderio Quam primum propera redire in urbem.
Ad Antonium Medum.
Antoni ille tuus poeta Pyrrhus, Iamdumdum cubat aeger, et salutis Incertus, calet omnibus medullis, At tu incendia, saeva, tu calores Cretici cyatho meracioris.
Ad Musonium.
Rector Gymnasii Rhacusiensis Nam sancte Creditam tibi nobilem iuventam. Vides, ut grave Sirius vaporat, Et cessas phialam senis Falerni Dono mittere Didaco poetae? Non tu Lazarus ille qui petenti Infundi sibi guttulam liquoris, Excusat chaos, et malas tenebras.
Ad Matthaeum Benessam.
Disertissime civium Benesse Quot sunt quotquot habet parens Rhacusa, Gratias tibi Didacus poeta Maximas agit, et cupit referre. Nam pol languidulos refecit artus Illa potio nectaris rubelli, Quam tu, ne misere siti periret, Misti continuo seni sodali. O quem bisgenitum canit vetustas Matricida puer, relinque Naxi
Tauris sive Zuppania, et Lopude duae vitiferae insulae mari Illyrico ditionis Rhacusanae.
Ad eundem.
Non ebur, neque purpuram nec aurum, Nec Baccam maris Indici, quid ergo Summo mane Deos rogat poeta? Cachinnabere, ut audies, Temeti veteris brevem lagenam.
Ad Faletum.
Hos tres urceolos Pisaurienses Argilla e tenui, lutoque rubro Quos plenos veteris damus Falerni, Si tanti facies Falete, quantum Musas Phoebus amat tuas, abunde Relatam mihi gratiam putabo.
Ad Eluyrium.
Sileni comes Eluyri per ansas Attriti peto canthari, per illas Pendentes capiti senis corollas. Ut nuper tibi creditam lagenam Tandem restituas meae Sybillae. Fallor. nam minor est duobus annis. Et sex manibus, et diebus octo. Atque horis tribus, et novem minutis.
De libello.
Quod brevis liber hic subinde vina, Et subinde sonet novas lagenas, Excusare iubent bibax Homerus, Et bibacior Ennius poeta.
Ad Antonium qui Neapolitanum vinum (Lachrymam vocant) acescens miserat.
Antonine decus novem sororum Vellem, quam mihi carmen expolitum, Tam meram quoque lachrymam dedisses. At nunc tu bonus ambulas poeta. Infaelix ego potor aestuantis Ventris torminibus premor. nec ulla Apparet requies mei laboris. O natam iratis Diis lagenam, Quae tot Colchica pertulit venena, Quot nec illa malis legebat agris, Quae necem socero nurus parabat. Hic Nessi cruor ille, qui per omnes Ambulat mihi letifer medullas. Sic uror novus Hercules in Oeta. Tu salsissime me poeta rides. Rides hendecasyllabos inermes. At mane mane, et ocyus videbis, Quid nostri valeant truces Iambi.
Ad Vesallium.
Vesalli tibi gratulor, quod urbem
Ad Aelium.
Aeli per cineres peto novercae, Quae septem prius extulit maritos, Ut tuum quoque tolleret parentem. Quamprimum mihi commoda lagenam. Quantum, quae pote, maxime capacem. Nam cuppam modo Blasius relevit, Centum quae capit amphoras Falerni. Et si vis bibere, inquit, id memento Ut plenam puer adferat crumenam. Sin minus. pete nobilis poeta Permessi vada, limpidumque fontem. O civem egregium, atque liberalem.
Ad Sabinum poetam Iambographum, et temulentum.
Oro, atque obsecro te pater Sabine Per Musas, per Apollinem, per istas, Quae digne tibi vinciunt capillos, Laura e virgine textiles corollas. Ignoscas timidae meae pullae. Nec vibres subito truces Iambos. Si quid forte licentius loquuta est. Utque est ingenio proterviore, Te senem male sobrium vocavit.
Ad Simonem Benessum vindemiantem.
Si Ut vis, et volumus, bene est, et omnes Gratantur tibi candidi sodales. At dum fervet opus, domusque tota Fescennina canit, leges poema Inter vina mihi, iocosque natum. Rides forsitan, et subinde laxum In sinum expuis. o severe censor, Aut versus facit, aut bibit poeta.
AD ALDUM MANNUCCIUM Tuscarum rerum Scriptorem.
Cui dono teneram meam puellam Abductam medo de sinu parentis Mannuccii? tibi. Namque tu pudice Colis Mnemosynes novem puellas. Iam tum, cum Medicum peracta bella, Et paces Italis reponis actis, Di magni ingenio ut pari, fideque. Quare dum trepidat modesta virgo, Et vulgi timet ora, ne pudori Desis ingenuo patrone magne.
Pir, Didak (1517 – 1599) [1596], Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica (), versus 5366, verborum 40443, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [word count] [didacuspcato]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.