Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Pir, Didak (1517 – 1599) [1596], Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica (), versus 5366, verborum 40443, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [word count] [didacuspcato].
Previous section

Next section

ODE II AD NICANDRUM.

Nicander homo Hispanus Toleti natus, in miserabili illa sub Borbonio Urbis direptione, bona amisit. Inde in agrum Picenum veniens, Anconitanam iuventutem aere publico Graece, et Latine docuit. Celebravit Heroico carmine, quod postea edidit, Divum Cyriacum illius urbis praesidem, atque custodem, moritur septuagenario maior sub Carraffa Pontifice Maximo.

-- 190 --


Nicander, Patrium Tagum
Qui mutas Latii flumine Tybridis.
Olim cum iuveni vigor
Constabat solido in pectore fortior.
Mox cladem fugiens, Remi
Quam sensit lachrymans regia civitas,
Vicini Loca Comari
Visi a profugis condita civibus
Ancon iura petentibus
Picenis tribuit, cedere nescia
Ancon patribus Euganis.
Hic tu muneribus publicitus datis
Clarum quae deceant virum,
Spes patrum iuvenes nobilium doces,
Nunc longos Phrygii ducis
Casus, nunc animos Aeacidae truces,
Tum quid Socratici libri,
Quid praeclara ferant scripta Panaetii
Iam morum gravis arbiter.
Inculcas teneris providus auribus.
Non sic turbidus imbribus
Hibernis Athesis praecipitat Pado.
Ut dulces abeunt dies,
Atque effoeta situ, et frigida sanguinis
Aetas deterior subit.
Annis debilior fis, neque pristinae
Vires sufficiunt sacris
Intento studiis. ergo rudem capis.
Qualis, qui bene Caesari
Pugnavit domita proelia Gallia,

-- 191 --


Solvit militiam gravem
Insignis meritis miles honoribus.
O mansura regentibus
Divis chare senex, nunc hilares ioci,
Nunc dulces epulae iuvent.
Donec fata sinunt, nec Lachesis manu
Urget letiferam colum.
Te splendens ebore, et marmore, et aur
Tectis Cyriaci domus
Manet, clara tuis carminibus domus.
At me, quod pudeat loqui.
Me vicinus ager fluctibus Adriae,
Quem propter laceram Notis
Mercator religat Dalmaticus ratem,
Nascentem opperiens diem.
Iniecto leviter pulvere contegat.
Quod si dulce solum procul
Dilectae patriae, sors eadem tamen.
Nec morti labor additus.
Solatur bonus hoc Iuppiter exules.
Ut quamcumque premas humum,
Tantundem invenias ad Stygios viae.

Previous section

Next section


Pir, Didak (1517 – 1599) [1596], Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica (), versus 5366, verborum 40443, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [word count] [didacuspcato].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.