Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
QUAESTIO VIGESIMA QUARTA.
Quid autem Advocatus, seu Procurator, aut Orator? Cicero definivit esse virum Bonum, dicendi peritum; ubi sub nomine (Bonum) intelligitur qualis deberet esse; nimirum iustus, verax et omni virtute praeditus; cum bonum, iustum, et honestum, ut idem disputat in libris Officiorum suorum, sint inter se aequipollentia, et ad invicem convertibilia. Per id autem quod dicit. (dicendi peritum) debet intelligi eius scientia, eloquentia, et omnis apte, ac apposite dicendi facultas, etiamsi aliquando propositum finem non consequatur, ut proxime dicetur. Ubi Nota, pluribus nominibus eos denotari, qui quoquo modo aliorum causas
agunt, atque ob id non abs re fuerit, eosdem paucis declarare. Advocatus
igitur dicitur, non solum qui alterius causam agit, exponendo amici
desiderium, et alterius desiderio contradicendo, ut Patronus; sed quicunque
alteri praesenti adest in causa, officii gratia, etiamsi nihil agat, aut
dicat palam, ut multi volunt, sed tantum paratus sit, defendere, et Patrono
Ius universitate aliqua Ecclesiastica, vel Civili constituitur, ad tuendam publicam causam. Orator dicebatur olim, qui una oratione, sive declamatione, totam causam peragebat. Rabula vero, et nomine, et conditione odiosus; dicitur vel a rabie, vel a ravi, id est, raucitate, quod in negotiis agendis acer est, et rabiosus; vel potius a radendo, quod radat, hoc est, aures offendat, et feriat nimia verbositate, dum sibi disertus non videatur, nisi omnia tumultu, et vociferatione compleat, atque concutiat.
Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.