Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
Previous section

Next section

QUAESTIO VIGESIMA QUINTA.

Quid igitur huiusmodi Procurator, in Actione, quam agendam suscipit, potissimum intendere, et sequi debet?

Haec quinque nimirum. Primo, nunquam sine mandato, hoc est, vel Procuratoriis vel Revisionalibus, vel autem Plenipotentialibus literis, prouti scilicet causae meritum postulabit, ad agendum accedet, art. 34. anni 1575. quia alias in Emenda linguae convincetur; veluti et Franciscus Pinkoczi Eperiessini, Anno 1611. Et si pro Actore fuerit, causam amittet, ipsumque principalem suum, in Iudicio Regali convinci faciet, et In-causam-attractum absolvet. 2. tit. 86. Si autem pro Reo egerit, ipsius quoque causam amittet: ergo cautus sit, tam pro se, quam pro illis. Secundo, Legem si quam habet, in scripto Iure Tripartiti, vel Maioris decreti proponet, quam Iudex ex officio suo, scire, et interpretari debet; quia teste Cicerone pro Cluentio; Iudices sunt interpretes legum, ac veluti lex ipsa loquens, ut idem 3. de Legibus inquit. Tertio, consuetudinem (seu usum) loci urgebit, quam Iudex, tanquam propriam loci, et sibi bene notam admittere debet. 2. tit. 2. et in causis rusticorum, 3. tit. 29. et 30. quae consuetudo, dicitur etiam Ius municipale, Ius positivum, et Ius

246

statutarium, sic dictum, quod in illo municipio, oppido, et loco statutum est, et ab incolis eorundem observatur. Prolog. cap. 8. Quarto, communem rationem, quae scilicet pluribus et doctioribus, iisque sapientioribus probabilior esse videbitur, sequetur; quam Iudex ex sua prudentia diiudicare debet, et si Actioni congruerit, non refutabit. Vide etiam supra quaest. 9. cap. 1. num. 3. Quinto, debet adhibere testes, omni exceptione maiores, vel etiam Causae statu ita exposcente, et Iudice adiudicante Coniuratores de Iure admittendos. Atque si quae alia huiusmodi fuerint, utpote si praemissa urgenda iudicabit, et si iudicium expectandum putabit, diligenter pensitet. Sin autem incertus et dubius litis exitus, vel potius praesentanei mali metus, ipsum percellit, id magis evitandum; et alia via atque ratio consopiendi illius, ineunda, principalique suadenda, dummodo tamen fraus et dolus absit ab eo omnis.

Quibus tandem rite adhibitis, etiamsi finem aliquando non consequatur, videbitur tamen officio suo perfunctus esse, quia adhibuit adhibenda. His quoque illud addi potest, ex Quintiliano, quod Procurator, in huiusmodi sua actione, sic se disponere et accomodare debet, omni suo habitu, tanquam de causa optime sentiat; et semper quandam fiduciam, ore, voce, et oratione, gestuque praeseferat, (temeritate tamen vacuam) quia litis exitus, semper dubius esse solet. 1. tit. 27.

Ubi Nota, fraudem et dolum esse insidiosam machinationem decipiendi alterum; et fraudem quidem potius in factis, dolum vero in verbis; neque unquam fraudem posse esse absque dolo, sed bene dolum absque fraude, veluti verbum in corde conceptum, absque externo opere, uti et regula antiqui Iuris habet, non semper ex eventu, sed ex consilio quoque desiderari fraudis interpretationem. Vel ut Cic. 3. Offic. Ait, dolum ese, cum esset aliud simulatum, et aliud actum. Quod tamen utrunque de Iure prohibetur.

247

2. tit. 83. ubi dicitur, fraus et dolus patrocinari debet nemini.

Previous section

Next section


Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.