Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
Previous section

Next section

ALIUD In eandem Directionem.
Quis novus hic Author? Quod opus, mirabile nostris
Non visum seclis, publica in ora venit?
Quid portat? Regno sparsarum dogmata legum,
Singula quae methodus perdocet ista brevis.
Ergo liber referes obscuris lumina rebus?
O liber ambiguis, commoda quanta feres?
Nam veluti rutilo Berillus, fulget in auro,
In te sic patriae Iura renata nitent.
Haec licet haud nova sint, methodo quia dirigis illa:
Ungariae Kitonych nonne Lycurgus erit?
Ergo liber prodi, livorem temne malorum,
Namque magis Virtus exagitata nitet.
In lucem prodi liber exoptate, refulget,
Insolitum Iuris, te veniente, decus.
Qui parat Ungarici fastigia scandere Iuris,
Te summo affectu perlegere ipse cupit.
Pannonicae gentis qui Iura retexuit olim,
Non Methodo pandit, te meliore, viam.
Nubibus expunctis errorum Palladis arte,
Iridis, ut nitidae, flamma corusca micas:
Non igitur fuerint relegenda volumina legum
Omnia; tu siquidem singula solus habes.
Occurrit si quod dubium, tu solvis aperte.
Atque obscura nimis, lumine, clara facis.
Ergo cum tanto decoreris honore Minervae,
Esse quidem Iuris tu Cynosura potes. XV
Previous section

Next section


Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.