Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
Previous section

Next section

QUAESTIO DECIMA OCTAVA. / Quibus rebus prorsus destrui solet, amplius nunquam resuscitanda Actio: et quid Praescriptio?

Duabus hisce: Praescriptione nimirum, et Calumnia; quae communiter iam vocantur Exceptiones Peremptoriae, a perimendo dictae, quia Causam in qua incurrunt, perimere, hoc est, prorsus destruere solent. Unde ab aliquibus, Praescriptio, dicitur Exceptio, proveniens ex lapsu temporis lege definiti, qua infestatio Actoris submovetur.

Iuxta autem Tripartitum nostrum; Praescriptio est temporalis termini, de Iure statuti, ad Iuridicam tum retentionem, tum reacquisitionem Bonorum, completio: 1. tit. 78. hoc est Praescriptio est talis terminus temporis, de Iure statutus, quo durante, licet bona aliqua, et retinere, et reacquirere. Quia possidens aliqua Bona tamdiu quiete et pacifice, praescribit in illis, id est, plenum ius ea retinendi acquirit sibi; et alter, qui forsan aliquid Iuris in iis se habere

66

sperabat, per taciturnitatem prorsus illud amittit. Atque sic, dum aliquis putat se in alterius Bonis, ratione quorum impetitur ab illo, praescripsisse, allegare solet Praescriptionem: quae si incurrisse probabitur, Allegans absolvitur, ab ulteriori impetitione Actoris. Sin autem non constabit de incursu Praescriptionis, Allegans statim cadit causa, et Actor triumphat: Ibidem. Et 2. tit. 12. quia sola hac ratione volens se firmare in iis, et non stante, aliam non habet qua se fulciat. Itaque caute debebit Praescriptionem allegare: quia ipsam allegando, actionem Actoris confitetur, sed per illam dat rationem, cur Actio stare non possit.

Previous section

Next section


Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.