Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
QUAESTIO DECIMA NONA. / In quibus rebus currit Praescriptio?
In omnibus quidem Bonis, seu iuribus possessionariis venditis, occupatis, et
quomodolibet alienatis; Regalibus, Centum; Ecclesiarum, Quadraginta;
Nobilium, Triginta duorum; Civium, olim Duodecim annorum, nunc vero, modo
quodam abusivo, Unius anni et unius diei curriculis, completur: 3.
tit. 25. Item, et in Actibus quoque Potentiariis, post Triginta
duos annos incurrit: 1. tit. 78.

|