Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
Previous section

Next section

QUAESTIO VIGESIMA PRIMA. / An currat Praescriptio, in Bonis Impignoratitiis, ac inter Fratres, vel in Metis quoque rectificandis, aut etiam in Iuribus Dotaliciis, et Quartaliciis?

Quanquam VVerböczi, 1. tit. 81. et 82. distinguens Praescriptionem, secundum diversas personas, dicat ipsam, quo ad Dantem vel Impignorantem, non esse admittendam in Bonis Impignoratitiis. Quia is sic pacificatur; dum et quandocunque ea redimere poterit: Stylus (sicut nec in Motionibus Causarum, eorundem Bonorum Impignoratitiorum, admissa est per Tabulam Regiam, Posonii, Anno 1610.) ex eo, quod sicut propriae rerum passiones, sua naturalia principia sequi debent: ita quoque Motiones Causarum, ipsa Bona, super quibus moventur, imitari habent. Ast quoad Recipientem, admittit eam currere posse. Quia omnes (inquit) Literae Impignoratitiae, quae tempus Praescriptionis transcenderunt, inefficaces, nulliusque firmitatis sunt censendae, atque; committendae.

68

Verumenimvero, cum Dans, et Recipiens, sint correlativa, correlativorum autem eadem ratio sit, secundum Dialecticos: verius existimandum puto, contra neutrum admittendam esse. Quia sicut in talibus Bonis repetendis, ex parte Dantis non praescribitur: ita et Recipiens eadem, etiam post binariam, vel ternariam Praescriptionem, etsi Ius quoque Regium in iis impetratum habuerit, eidem remittere debeat; non videtur, in quo praescribi possit amplius contra ipsum. Nisi forte, vel in Pecunia, quam amittere, et Bona danti gratis remittere deberet; vel in Literis Impignoratitiis prioribus, quandoquidem iam inefficaces esse censentur, et aliae necessario petendae videntur, ad continuandam ulteriorem Bonorum possessionem. Quod tamen neutrum adhuc usitatum esse apparet. Ergo, sicuti contra Dantem, ita et contra Recipientem, videtur non esse admittenda Praescriptio, qualitercunque distinxerit, et senserit Dominus VVerböczi. Me supra allata ratio magis movet, quam praescriptum illius. Cum nec usus, nec ullum exemplum, praenotatam ipsius distinctionem manifestaverit; et roboraverit unquam.

Similiter, nec inter Fratres Condivisionales intervenit, dum scilicet commune Ius adhuc in iisdem Bonis, et iuribus Possessionariis aviticis habent: 1. tit. 46. et 78. Sorores tamen, sive Foeminei sexus homines; ubi in pacifico dominio, aliquorum Bonorum, Ius Foemineum non concernentium, per Triginta duos annos fuerint: praescribunt contra Fratres masculini sexus, quia hac in parte, pro alienis et extraneis reputantur. Ubi autem extra possessionem Bonorum fuerint; Ius suum, portionem scilicet congruentem, aut Quartalitium, in terminis Octavalibus, a Fratribus eorum masculini sexus, iuridice requirere possunt: art. 36. anni 1545.

Neque in Rectificandis Metis locum habet: 1. tit. 78. et 85. quantum videlicet ad particulas, seu quantitates quasdam aliquarum Terrarum, Sylvarum, Promontorium, et Pratorum,

69

paulatim a suo membro corporali, videlicet Possessione, quovis modo abstractas et occupatas. Quia tales Particulae seu quantitates, vigore Literarum Metalium, rite tamen emanatarum; per Actorem, iuramento mediante, allegatione cuiusvis Praescriptionis non obstante, recuperari possunt. Et nec tale iuramentum (A) potest reiicere in (I) quod haec sit hoc in casu specialis lex, neque illud prius fuerit ipsi, per (I) submissum, ex quo reiectio necessario sequi posset. Prouti et in Causa Illustr: Domini Comitis Erdödi, contra Venerabile Capitulum Zagrabiense deliberatum est, Anno 1610. Posonii. At Corporales, seu Integrae Possessiones, sub inclusionibus, quarumcunque Literarum Metalium, annihilari et occupari non possunt, quia tempore Condescensionis, non fuit reclamatum per eum, ad quem talis Terra, vel Meta pertinebat. Et ideo, pro iis quoque certa particularis meta, ex omnibus limitari debebit, virtute incursae iam Praescriptionis: 1. tit. 85.

Similiter, nec in Dotalitiorum, ac Quartalitiorum persolutione Praescriptio admittitur: 1. tit. 78. Imo Dotalitium, etiam de Bonis pignori obligatis exsolvitur: 1. tit. 103. Ratio huius est; quia sicut inter Fratres, unitas propagationis sanguinis, excludit Praescriptionem: ita quoque unio Coniugalis vinculi, inter maritum et uxorem, 1. tit. 48. arcet ipsam. Et si Uxor ipsa demortua extiterit: nihilominus tamen liberi; si quos post se reliquerit, vel parentes, aut propinquiores ipsius, huiusmodi Iura acquirere poterunt: 1. tit. 93. et 100. Adulterae tamen, non Dotalitium, sed res Paraphernales solummodo, recuperandi potestatem habebunt liberi, vel fratri: 1. tit. 105. Quia Iure natura Parentes liberis, et e contra Liberi Parentibus acquirunt: 1. tit. 53. Tum etiam, quod sanguis stirpis eiusdem, semper sese mutuo respicit, et ad se invicem recurrit, de communi Gentium Iure.

70
Previous section

Next section


Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.