Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
Previous section

Next section

QUAESTIO VIGESIMA SECUNDA. / Quibus temporibus Praescriptio currere non soleat?

Hisce: nempe, cum quis in Turcarum, Sarracenorum, Tartarorum, aut aliorum infidelium captivitatem incideret, tum postea ex ea elapsus, vel etiam aliter, ad propria veniens, poterit illa, nulla obstante Praescriptione, Iuridico processu acquirere; quod, Secundum Civiles, Iure Postliminii dici solet, quo cum qui ab hostibus captus erat, et in fines nostros postea pervenit, postliminio reversum esse, recte dicimus: lib. 1. Instit. tit. 12. Sic et in bonis Ecclesiasticis, de Iure Canonum, non erit obiicienda Praescriptio temporis, ubi necessitas interest hostilitatis: 16. quaest. 3. cap. 13. Et lib. 2. Decret. Tit. 26. cap. 10.

Est autem Postliminium, Ius amissae rei, iterum ab extraneo recuperandae, et in statum pristinum restaurandae; actione, uti iidem Civiles vocant, Rescissoria tantum; quod idem est, atque apud nos, Praescriptione non obstante. Siquidem Ius huiusmodi illegitimi possessoris, adveniente Proprietario haerede, rescinditur et cassatur, ac si necdum in talibus Bonis praescripsisset. Vel, ut alii dicunt: Postliminium, est integra recuperatio pristini status, in quo quis fuit, ante captivitatem perinde ac si medio tempore, in hostium potestate non fuisset. Sic et Filius, ex pietate Patrem in exilium secutus, pristino Iuri restituetur, nulla impediente praescriptione: 1. tit. 79.

Ubi Nota: Quod licet incidentes in captivitatem hostilem, hoc non Praescriptionis beneficio gaudeant, dum infra revisionem ipsorum, omnia in statu eodem priori permanebunt; et post reditum eorundem in cunctis Causis, et earundem Articulis et Processibus statum priorem sortientur: 1. tit. 56. Prorogationis tamen cautela uti non videntur, quia

71

incertum inde habent reditum. Imo vero, tam huiusmodi captivi in hostili, quam etiam in domestica captivitate constituti, apud nos iam communiter pro mortuis reputantur. Et neque quidem satis constat, unde nostri hanc opinionem desumpserint: nisi forte ex eo, quod Nobiles, hoc est, in Libero statu existentes, nisi legitime citati et ordine Iudiciario convicti; in personis, rebus, et bonis eorum, ad nullius clamorem; preces vel instantiam, impediri debent; 7. tit. 9. Et 1. Vlad. art. 11. Et 12. aliisque passim in locis. Vel etiam, ex Contrariorum consequentia; ut sicut ipsi propria libertate spoliati, et in aliena potestate constituti. Contra neminem agere possint: ita vicissim, neque aliis contra eosdem procedere permittitur; ex eoque nullae actiones in eos cadere, vel contra eos fieri interim possunt: sed illis, Iure Postliminii; his autem fictitio quodam Iure suspensivo, et pendenti, donec vel eliberentur, vel Iuris ordine convincantur, ex benignitate naturae succurri solet, quae ex se aliis compati et indulgere consuevit; iuxta illud Terentianum, in Heautont. Act. 1. Scena 1. Omnes homines sumus, et nihil humani a nobis alienum esse, putare debemus. Et Virgilius, AEneid. 1.

Non ignara mali, miseris succurrere disco.

Turcae quoque hodie, hoc in casu captivos solaturi, his affari solent dictis: Hodie tibi, cras mihi. Adeo multum vicissitudini humanae tribuentes, ut aequam omnino ex ea sibi sortem, etiam antequam evenerit, ultro assumant. Apud Legistas vero, in omnibus partibus Iuris, is solum, qui non est reversus ab hostibus, quasi tunc decessisse videtur, cum captus est: teste Tolossanno, lib. 11. de Repub. cap. 15.

72
Previous section

Next section


Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.