Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
Previous section

Next section

QUAESTIO DECIMA SEPTIMA.

Quomodo fiunt Iuramenta Rusticorum?

Sic videlicet, si Actor Nobilis, contra Reum Rusticum, ternas literas Inquisitorias in Iudicio produxerit; tunc Rusticus quadragesimo se, si binas, vigesimo se, si denique unas, decimo se, in Causis Civilibus Iurare tenebitur. Secus tamen fit, in causis Criminalibus, quando ad caput malefactoris alicuius iuratur; nam eotunc, non homagium, sed demeritum et criminis poena ponderatur. Ubi Nota, Quod nova constitutione Posoniensi Anni 1613. art. 23. Rustica persona contra Nobilem in Quinque casibus, vigesimo se abiurare tenetur, in Minoribus vero tertio se. Si autem uterque tam scilicet Actor, quam Reus Rusticus fuerit, inter quos iudicium administrabitur, tunc modus et ordo Loci ac Patriae, ubi Reus moram trahit observatur. 3. tit. 27. Verum in isto quoque casu communiter iam ex recepta consuetudine, prout in praemissis Nobilium causis observari solet; quod ubi In-causam-attractus actionem Actoris negaverit, et vel Caput, iuxta Regni consuetudinem submiserit, vel actionem per Actorem doceri cupiverit; et Actor neutrum acceptaverit, tunc Reus, defalcata media homagii parte, solum cum

122

altera media sese expurgare astringitur. Et non, ut citatus titulus vigesimus septimus, Tertiae partis continet, quod dum post negativam testimonio vicinorum, vel alio probabili documento se immunem et innocentem declarare vellet, et hoc Actor non acceptaret; tunc demum modo praemisso, abiurare deberet. In quibus omnibus, usus iam magis observari solet, quam scripta forma. 3. tit. 27. Hic tamen Nota, si Actori Nobili, contra Reum rusticum cum pleno rustici homagio, iuramentum ad caput illius, adiudicatum fuerit, an idem Actor illud decimo se Nobilibus tantum, pro quadraginta Rusticis, de debito modo, et sufficienter praestare poterit, nec ne? cum super hoc, nulla expressa lex habeatur, sed tantum novissimum exemplum cuiusdam Lucae Keötélvereö Iudicis oppidi Samaria, in Comitatu Posoniensi, contra quendam Davidem Sandor, praetensi adulterii Reum, taliter ibidem coram Vicecomite depositi Iuramenti. 13. Iunii Anno 1616.

Previous section

Next section


Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.