Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
Previous section

Next section

QUAESTIO DECIMA OCTAVA.

Semperne directe Negative, vel etiam Affirmative, In-causam-attractus respondere soleat; et quid contestatio litis?

Non semper; sed pro qualitate causae, interdum negat partem, et interdum affirmat partem; et hoc modo dicitur Qualificare responsionem suam, vel Qualificative respondere ad actionem; atque tunc Iudex super hac qualificata sua responsione, iudicium fert, ut eam, prouti et respondit, sic et probet, vel literali documento, vel autem humano testimonio, usque ad sexaginta annos, et non amplius, 1. tit. 47. et 82. Ubi Nota, I. Quod hoc modo qualificative respondens, duo facit; alterum videtur actionem Actoris affirmare; et alterum dictae actionis, seu praetensi contra se facti, cur id fecerit,

123

rationem dare. Atque ideo nisi sufficiens ratio per ipsum data fuerit, ad propriam iam confessionem condemnari poterit. Imo vero, cum nemo sibi satis, vel Iudex, esse possit, 2. Signif. art. 8. neque data facti ratio, soepenumero in Iudicio contradictorio, ipsum salvare potest; ideo hac in parte consultius foret ipsi, cautius procedere. II. Quod per huiusmodi Affirmationem, vel Negationem, dicitur lis contestari, quae nisi hoc modo contestata fuerit, directe neque probari, neque diiudicari poterit. Imo vero ob omissam huiusmodi litis contestationem, Iudicium redditur nullum, et sententia quoque exinde secuta nulla, Mynsing. obs. 74. cent. 3. Atque ob id cogitur semper (I) directius respondere, id est, vel affirmare vel negare actionem; siquidem de omni re, est affirmatio, vel negatio, secundum Logicos; De nulla tamen simul secundum omnes sui partes, sed seorsim, ut iam patuit in responsione qualificative facta.

Previous section

Next section


Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.