Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Anonymus (floruit 1657.) [1657], Actiones duo de maleficis, versio electronica (), Verborum 2758, Ed. Ivan Krstitelj Tkalčić [genre: prosa - acta iuridica] [word count] [nnactiones1657].
Previous paragraph

Next paragraph

Sexto, quia frustra procurator A. appingere seu adscribere niteretur ipsam I. ex verberatione praetensae delatricis sequenti die in calida domo jacuisse, cum in hoc nulla ipsi fides adhiberi debet, quia prouti de uno somniata extitit, ita etiam ipsi praetensa verberatio in somnio apparere potuit, prouti et in aliis hominibus quotidiana docet experientia, ubi saepe saepius in somniis bella, contentiones, vulnerationes et id similia in somniis solent apparere. Ex quibus tamen nihil certi sequeretur, nec obstat quod I. sequenti die in domo calida mansisset, quia id etiam ex supervenienti aliqua alteratione aut quietis susceptione fieri potuit, ut et in aliis fit, neque ex tali in domo permansione aliquod malum praetendi potest, cum hoc si admitterentur, nemo a tali impetitione liber esse potest. Praetensa quidem confessatio plane impertinenter per procuratorem A. praetenderetur et frustra ex sua insufficienti inquisitione ad eam recurreret, cum se in inquisitione fundare veluti nulla et insufficienti fundare non potest. Quia confessatio illa est de jure, quae ubi pars in judicium confitetur, hoc loci autem nulla talis confessatio, quae ipsae I. officere potuit in ipso judicio facta extitit; unde ipsi eciam in praesentiarum superinde cum nihil sit confessata, nullum judicium recipere potest. Et dato, sed nunquam concesso, quod ipsa I. ad partem et extra judicium de carnibus equinis ad delatricem sesse ex inimicitia modo praemisso praetenso, alloquentem locuta fuisset, ea in parte male confessationem alicuius actus procurator A. praetenderet, quia in ipsa alteratione et fervore iracundiae saepe saepius alter alteri multa mala imponere, exprobrare, cum furens ac demens aequi parantur, neque in furia praesentia vera mentis detur, exindeque si hoc permitteretur, plurimi justissimi perire possent, ut experientia quotidiana manifestissime doceret. Tum quia dum ipsa delatrix ipsam praetensam verberationem somnificam ipsi velut inimicissima objecisset cum prolixa enarratione somniorum suorum, de facili I. respondere potuisset ad ipsius confusionem delatricis dum altercarentur invicem ipsi delatrici facile respondere potuisset cum ipsi dixisset: Drevom sam te bila., illa ipsa I. respondendo dicere potuisset: Ne, neg s konskem mesom. Inducendo videlicet et repraesentando imposturam ipsius ac somnificam praetensarum carnium visionem, quae ipsi delatrix imposuisset ex suis somnificis, crapulosis et ebriosis vespertinis prouti etiam eiusmodi responsiones inter altercantes quotidie experimur dum sibi invicem ex furia infinita mala exprobrare solent.

Previous paragraph

Next paragraph


Anonymus (floruit 1657.) [1657], Actiones duo de maleficis, versio electronica (), Verborum 2758, Ed. Ivan Krstitelj Tkalčić [genre: prosa - acta iuridica] [word count] [nnactiones1657].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.