Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Belostenec, Ivan; Glavinić, Sebastijan; Anonymus (1593./1594. - 1675) [1675], Gazophylacii dedicatio et prologus, versio electronica (), 3558 verborum, 12 versus, Ed. Damir Boras [genre: prosa - dedicatio; prosa - epistula; prosa - prologus; prosa - paratextus; poesis - epigramma] [word count] [belostenecigazophylaciumded].
Previous paragraph

Next paragraph

Suscipe igitur, Pro-Rex Excellentissime, in folio, non quod vento rapitur, sed quod posteris asservatur, nostram in TE observantiam, quot literarum apices, tot famulitij nostri argumenta. Munus animi TUI Magnanimitate indignum quidem offerimus, indignum tamen TUO Patrociniô; ut quod sexaginta et ultrô annis in tenebris delituit, vel tandem Nominis TUI claritate resplendeat. Acceptum autem TIBI fore omninò confidimus, dum exiguos rusticanae Chloridis, aut Pomonae fructus, arisiss Augustis, foeculentae potum aquae Cyro Persarum Monarchae, ipsis quoque Superis minores hostias, cùm deficeret hecatombe gratas fuisse legimus; ac quia Grandibus oblata viris non pretiô, sed affectu placeant, pensamus; Imò eô ipsô, quod munus hoc nostrum Orphani speciem refert, non placere TIBI haud poterit. Caeterùm DEUM Ter Optimum Maximum enixè rogamus, ut TE Inclyto Regno Hungariae, Patriae nostrae, nobis, et bonis omnibus diu servet incolumem, quo Nomen TUUM aeternitati commendare pergas, et post sera saecula felicem illam immortalitatem, ac magnum Platonis annuum adeas. Quod dum vovemus, TIBI cum Poëta accinimus:
- - - - Te cuncta loquatur
(c)(c.) Claud. in Probin. Tellus: te variis scribant in floribus horae, Longáque perpetui ducant in saecula fasti.

Previous paragraph

Next paragraph


Belostenec, Ivan; Glavinić, Sebastijan; Anonymus (1593./1594. - 1675) [1675], Gazophylacii dedicatio et prologus, versio electronica (), 3558 verborum, 12 versus, Ed. Damir Boras [genre: prosa - dedicatio; prosa - epistula; prosa - prologus; prosa - paratextus; poesis - epigramma] [word count] [belostenecigazophylaciumded].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.