Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym].
Previous paragraph

Next paragraph

SVMMA

--> casus citra perturbationem prospicere. Cauendum igitur ante omnia esse plurimorum stultissimum morem, qui, peruerso quodam miseriae veluti ambitu, suis calamitatibus fauent, easque tum assiduè respiciunt; tum in atrociorem sibi speciem conantur effingere. Immo contra pro virili enitendum, ab infortunijs suis, quàm longissimè liceat, mentem auertere, deque ijs potiùs cogitare, quae inflicti vulneris dolorem imminuant. Afferuntur iam communia solatia, quibus cuiuslibet Mali mitigari acerbitas possit: primumque adeo illud, vt cogitemus, quaecunque nos premunt Aduersa, perpetuas vitae leges, et naturalia humanae conditionis onera esse. Quocirca praeter rationem de iacturis siue rei, siue sobolis homines queri: perinde quasi non vtramque hac acceperint lege, vt scirent, posse sibi aliquando subduci: aut quasi mirum censeri vlli debeat, et a Naturae consuetudine abhorrens, mutabilia, atque incerta deficere. Quin eodem hoc ex fonte alterum solatij genus emanat, nempe societas dolentium: cum similibus fatis, vtpote ordinarijs vitae vectigalibus, vniuersum latè prematur hominum genus. Neque inferioris solùm ordinis, atque loci Mortales, sed vel ij, quos benignior Fortuna in summo humanarum rerum fastigio constituit, sceptris, et imperijs superbos: quorum conditio adeo communes mortalitatis aerumnas non exit; vt alijs etiam proprijs, et grauioribus pateat. Afferuntur recentia exempla, primumque Mahometti Turcarum Imperatoris, ciuili Suorum seditione in custodiam è solio detrusi.

-- 249 --

Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.