Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym].
Previous paragraph

Next paragraph

SVMMA

--> quòd à peculiari plurimorum sarcinâ nos immunes Sors fecerit; quàm expostulandum, quòd communia omnium onera subire compulerit. Declaratur vis huiusce consecutionis Leporum Aesopicorum fabellâ. Quanquam plus etiam leuaminis alienae sortis contemplatio nostris casibus feret, si securitatem insuper animaduerterimus, quam plurimi passim vel vulgares homunculi in assiduis, et grauissimis calamitatibus praeferunt. Hanc enim spectantes indecorae in leuioribus tolerandis aerumnis mollitiae, eruditos praesertim homines, et sapientiam professos, pudebit. Sed quamuis ex alienis infortunijs deessent solatia; adhuc ex nostris alia facultatibus suppetunt: neque enim quisquam adeo calamitosus; vt nihil siue externi, siue interioris Boni possideat, quo suum oblectare animum in doloribus possit. Cur igitur Mali amarities huiusce possessionis suauitatem corrumpat: nec potiùs illius haec aegritudinem iucunditate suâ temperet, ac mitiorem efficiat? Adde, quòd non in Bonis duntaxat, quae possidemus; sed in ipsis Malis, quae patimur, fomenti, et solaminis plurimum ad ea aequiùs toleranda reperire fas est: cum praesentis aeui Bona, atque Mala ita Deus Temperauerit; vt nulla tam immanis calamitas sit, que nihil admisti secum fructus, atque commodi ferat. Quam rerum diuersam temperationem non absurdè Epictetus per duas dissimiles ansas vtrinque ijs adiunctas expressit, asperam vnam, quaque citra noxam nequeant apprehendi; commodiorem

-- 251 --

Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.