Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
47.
Mater erat Dorcas, simili sibi pignora sexu Terna tulit primis pacti quae coniugis annis. Hannus erat coniux, agri ditissimus Hannus, Laeta cui tandem sobolem connixa gemellam Dorcas, utrumque marem primumque vocavit Abelum. Alter erat Samuel, sed quem legalè cruentus Occidit culter puerumque a lege gementem Praeputii dolor extinxit; maestaeque remansit Dorcadi tunc solus spes posteritatis Abelus. Iam Phaeton bissena anni compleverat astra Crescenti puero, sed qui ne cresceret ultra, Obfuit Herodes. Illo mandante satelles Irruit in matrem pignusque quod ipsa reductâ Parte domus, conata feras eludere leges, Abdiderat, proferre iubet. Negat illa recentem Esse sibi puerum; sed semen inutile ferro Femineum ostentat Dorcas: pro stirpe virili Tercentum vocat ore deos, Martemque Iovemque Neptunumque Thetinque Chaosque Erebumque profundum Tergeminamque Hecaten, tria virginis ora Dianae, Si Gradivigenis forsan venerata Latinis, Terreret Calabros iurata potentia vernas. His tamen intrepidis, crines effusa vocatos Testatur moritura Deos et veste recincta Pectora nuda manu pulsat: per conscia veri Sidera perque ipsum Capitoli immobile saxum Tarpeiosque lares tortorum immite furentum Flectere corda parat genetrix, cumulata sed illic Mille parum cautis, periuria matribus obsunt. Fit iurata fides regalis vilibus irae Mancipiis suspecta magis, violentior unde Ad secreta ruit quaerenda cubilia miles. Dorcas ut advertit saevos propiore ministros Iam latebris instare loco, ne forte tumultu Territus in proprium, quem tunc sopor altus habebat, Discrimen ploraret Abel, orare severos Blanda fuit, vacuo prolis discedere tecto Carnifices pretiumque dabat non vile. Sed illi Nec prece nec pretio moti. Mucrone furentes Qualibet occultam sobolem scitantur ab umbra.
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.