Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
Previous section

Next section

30.
At Virgo Pharii quae non idiomatis expers,
(Hoc etiam callere datum caelique solique
Prodigio) facilisque loqui quo Coptus et urbes
Niliacae sermone orant; et nectare linguae,
Et morum caelesti habitu et flexisse sereno
Siderei vultus vidit Nilotidas astro.
Virgineo pariter tenues si pollice telas
Matribus aptaret, varias seu dante figuras
Lina feriret acu. Gratus fuit omnibus ille
Virginibus nuptisque labor, servata sonoris
Coptiadum praebens nuruum velamina sistris.
Divinus vero, vultu cui omnis amorum
Ludebat Charitumque chorus, qui denique pulchrae
Filius Aurorae, roseos a matre colores,
Effigiemque trahens (taceo quod lucis habebat
A patre splendorisque nitens intrinsecus aurum)
Religiosa tulit cunctorum corda puellus.
Fecunda hunc matres innuptaque corpora nymphae
Naturae dixere decus; sed summa volentes
Effari, dixere minus, qui Numinis unà
Et decus et lux est caelique aeterna venustas.
Phoebopolis, Memphis, Babylon, Aegyptia, Thebae,
Hermopolis, Tanais clarumque authoris adepta
Nomen Alexandria, puer persaepe penates
Hic petiit vestros designabatque futuris
Iside contempta patris cultoribus aras.
Saepius hunc vultu et palmis fortasse tenella
Membra, favente pia vobis genetrice tulistis;
Pauperiemque suam donis patriisque levastis
Fructibus, ignarae vester quod mysticus esset
Ille, Pharo numquam non lamentatus Osiris.
Previous section

Next section


Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.