Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
31.
Dixerat una olim Musis certare proterva Pieris immani pavidos pugnare giganti Aegypto latuisse Deos, quorum ipse Typhoeus Corpora mentitis fertur celasse figuris: Duxque gregis, dixit, sit Iuppiter, unde recurvis Fictus erat quondam Lybicus cum cornibus Ammon. Delius in corvo proles Semeleia capro, Fele Diana fuit, Maia satus ibide tectus, Pisce Venus, niveâ Divûm regina iuvencâ. Fatum est, Nile, tuum, Numen quod credidit exul Se mendax verumque tibi: iam, Nile, deorum Te latium dicam, neque enim meliore profectum Tale gerit causa tellus Saturnia nomen. Te profugi novere dii et mentita ferarum Forma tuas coluit ripas, quibus oris imago Tam fallax ac numen erat; novus exul arenas Iam versat quoque, Nile, tuas, humana sed oris Si facies neget esse Deum, meminisse, Canope, Te cupio: si tecta feris peregrina colebas Numina, quid prohibet, Numen sub carne latere Humana? Totum fuit id si fabula mendax, Nec fera, nec numen, nulla hic mendacia: verus Hic puer et Deus est, quem tu lare protegis, exul.
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.