Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
Previous section

Next section

32.
Lustrasset quamvis totam peregrina Canopum
Cum puero genetrix, semper praestante marito
Tutelae praesentis opem longoque viarum
Servitia errori, tamen esse errantibus istis
Phoebopolis voluit sedes diuturnior astris.
Moenia subiectae duris haec fustibus olim
Isaciae struxere tribus: haec saxa levavit
Aptavitque gemens, haec Numinis hospita pressus
Tecta laboravit Iuda ignarusque futuri
Exulis appositos sua fixit ad otia muros[ERROR: no reftable :]858 muros : muras.
Et bene stat, summi titulum quod praeferat astri,
Phoebopolis: vestrae hanc luci Phoeboque, tribules
Oppressi, posuistis; et haec pharaone soluti,
Postea praesentem voluistis moenia solem
Visere, quo vestros legeret sciretque labores.
Et vidit legitque tuorum, Iacobe, nepotum
Serviles hac urbe manus tribuumque notavit
Duratos lateres; qui non ingratus amatam
Ut foret in plebem, rediit sua spargere Iudae
Lumin poenalique iugo, manifestior inde
Ut fieret, celso fixus de culmine luxit.
Previous section

Next section


Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.