Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
Previous section

Next section

29.
Hinc ego Virgineas, metro licet impare palmas
Invito quoque Dite canam: nihil horret Averni
Imbelles cuneos, resonat quae Musa Mariam.
Hanc Deus aeternâ complexus amoris abysso
Unigenae prolis fieri voluisse parentem
Et vatum ostendit monitis rerumque figuris,
Venturam obscuris lucem prodentibus umbris.
Hunc concepturae partum signasse puellae,
Fertur Amosidis praesago carmine codex:
Hac ubi venturus Princeps de Virgine nomen
Emmanuelis habet, terrena in membra supremum
Descensurum ista designans voce Tonantem.
Invictus madidâ Gedeon hanc pelle figurat,
Quae sola aethereae compluta humore pruinae
Emisit liquidum laeso nil vellere rorem.
Talis erat Virgo, quae flaminis una beati
Rore potens, ideo grandem quoque postea facta
In pluviam, tacito Iessea in gramina lapsu,
Laetitiae fontem salvo candore profudit.
Previous section

Next section


Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.