Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
30.
Hanc Carmeleae surgentis ab aequore nubis Monstrabat species, quae surrectura malignis Labis Adameae, sed nescia labis, ab undis Fecundos caeli Charitum praesagiit imbres. Haec fuit illa, caput Stygii obtritura draconis Femina, qui plantae ferus insidiator in ista, Quae timeat, propria semper cervice probabit, Principe formidanda pedum vestigia Nympha. Hanc Solymaea Domus portâ signabat Eoa: Porta tamen clausis semper non pervia valvis Admissura Deum. Nullis mortalibus umquam Delubri patuit limen: sacra ostia soli Templum ingressuro fuerant servata Tonanti. Virgineo Matris praeluserat ista pudori Ianua, nullius quae permissura virilis Affectûs aditum, aethereis accessibus imos Pectoris innocui postes, intacta nitoris Limina Materni, venturae ex aethere proli Divinae aptavit: quo sic indemnia templi Virginei aeternum caperent sacraria Mystam.
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.