Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
36.
Tot vero Charitum donis, tot plena bonorum Affluxu Virgo et tantis vincentibus ipsa Sidera divitiis locuples, Iosippe, paratur Sponsa tibi. Felix nimium, cui gratia tanta, Tantus honor decorumque ingens cum Virgine sponsa Accedit cumulus; cui viva Tonantis imago Fundit, uti Libanus multo cum profluit imbre, Caelestis gazae plenos pro dote canales. Securumque dabit pretii, Iosippe, iugalis Certa fides tabulaeque quibus subscribit Olympus Non dubium reddunt: Paphia signante volucre Cum Sponsae tibi pactus hymen, ac stipite flores Emittente, tuae constarent foedera taedae. Praeclari vero promisso postea quamvis Connubii dono pravam accessisse putares, Maeste marite, fidem, tibi quod suadebat apertus Dotalis membranae error, cum crimine sponsae Rasa videbatur taedae pro munere pacta Virginitas; fuit apparens utcumque, nec anceps Prodigii ignaro vitium, tamen ista modeste Libranti, sua pacta novo communiit aether Signo, cum retulit: noli, Iosippe, timere. Haec dotis secura fides, hoc tuta sigillo, Quae fallax visa est, scripti membrana pudoris. Integer est Mariae sanguis, divina nitori Promisso accedit Soboles. Periisse putabas Candorem nuptae, cum te maioribus astra Augerent titulis; siquidem tibi criminis expers Virgineus mansit fecundus germine venter.
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.