Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Đurđević, Ignjat (1675-1737) [1700], Poetici lusus varii, versio electronica (), versus 5453, verborum 35062, Ed. Veljko Gortan [genre: poesis - epigramma; poesis - elegiacum; poesis - ode; poesis - sonetto; poesis - idyllium; poesis - metamorphosis; poesis - paraphrasis] [word count] [djurdjevipoe].
CXIV. IN LYCORIM NAEVIS ASCITITIIS COMPTAM
EPIGRAMMA 66.
Cessit in ornatum vitium quoque: naevus amatur, Et variat molles sectilis umbra genas. Crede mihi, his maculis auges tua probra, Lycori, Et sequitur similes consona fama notas. Nec satis est, Veneta quod pixide forma trahatur Vernet et Hispano murice picta cutis, Ni discant rigidae tibi luxuriare tenebrae, Et fuscae in picto Cyclades ore natent. Infelix species atris damnata sigillis, Cuius in aspectu cultus et horror idem est, Non me, sed caeco de littore Ditis amantem Et ferrugineo de Phlegetonte petas. Quae trahat ad sese maculis gena sordida nigris, Non mea, sed furvi labra Charontis habet.
Đurđević, Ignjat (1675-1737) [1700], Poetici lusus varii, versio electronica (), versus 5453, verborum 35062, Ed. Veljko Gortan [genre: poesis - epigramma; poesis - elegiacum; poesis - ode; poesis - sonetto; poesis - idyllium; poesis - metamorphosis; poesis - paraphrasis] [word count] [djurdjevipoe]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.