Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Jan Panonije (1434-1472) [1447], Epigrammata et elegiae, versio electronica (, Italia; Hungaria), 5735 versus, verborum 37748, Ed. Sándor Kovács [genre: poesis - epigramma; poesis - elegia; poesis - carmen] [word count] [ianpanepigreleg].
Henrice, nostri quando Cantare laudes Ne, Iuncto Camenas Pythio! Cocco rubenti tu modo summa sacrum Irrevocatus ultro Musarum chorus Tuo advolabit carmini; Nec Fulmen reponet et simul plectro levi Tentabit argutas fidis. Nam cuius unquam tanta diis magnis fuit, Aut esse cura debuit, Quantam irreprensis noster emeruit parens Mentis beate dotibus; Fabiis, Metellis, Quinctiis, Catonibus, Curiis, Camillis sanctior - Melioris illos seculi sinceritas Virtute fecit Iste, iste maior, labe quem nulla inquinat Nec ultimi Sed sic nitescit improbos inter probus, Spinas ut inter lilium, Quare superbas parce mirari domos, Sacer colit quas pontifex! Haud ulla talem ceperit digne virum Sedes, nisi aether igneus, Animae molestis qua solute vinculis In Orbe gaudent Lacteo. Diu tamen tu, si sapis tellus, tene Sortita quod vix es decus; Tot pictus astris nec tibi invideat polus Sidus (quod semper) unicum!
Jan Panonije (1434-1472) [1447], Epigrammata et elegiae, versio electronica (, Italia; Hungaria), 5735 versus, verborum 37748, Ed. Sándor Kovács [genre: poesis - epigramma; poesis - elegia; poesis - carmen] [word count] [ianpanepigreleg]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.