Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Jan Panonije (1434-1472) [1447], Epigrammata et elegiae, versio electronica (, Italia; Hungaria), 5735 versus, verborum 37748, Ed. Sándor Kovács [genre: poesis - epigramma; poesis - elegia; poesis - carmen] [word count] [ianpanepigreleg].
Sacri fontis ave, mater Feronia, cuius Felix Paeonias, Narnia potat aquas. Iam prope litorei tetigit sol brachia cancri, Sentit et Icarium, fervida terra, canem. Tolle sitim; saevis tulerat Langia Pelasgis, Quae nostra exurit pectora, tolle sitim. Sic tibi magna parens alimenta aeterna ministret, Sic nunquam vena pauperiore fluas! En semel, en iterum, quos ferrea fistula fundit, Excipiunt latices, guttura sicca, tuos. O quantus rediit membris vigor! o mea quanto Viscera divinus liberat igne liquor! Nec venter, quamvis repetito murmurat haustu, Sudorem subitum nec gravis humor agit. Ergo operae nobis pretium fuit alta labantes Ad iuga clivoso tramite ferre gradus. Iam libet et pulchram mirari turribus arcem, Quae surgit sanctis proxima gurgitibus, Audire et strepitum, quem subter, valle profunda Spumea sulfurei fluminis unda facit, Ac totos circum lustrare ex ordine montes, Pura salutiferi, quos fovet aura, poli. Ante, voluptatem spectacula nulla movebant Cum premeret torrens ora perusta vapor. Ocyus huc adsit toto grege pinguior haedus, Mutet et effusus, vitrea stagna, cruor. Adsint et liquido Bacchi cum munere flores, Nec cesset laudes vox resonare pias: Salva iterum e Latiis, longe celeberrima, Nymphis, Hospitis et grati suscipe dona libens! Tu placidam miseris requiem mortalibus affers, Corpora morosis febribus aegra levans. Nec soli debent homines tibi, debet et aether, Aurea cum pascas roribus astra tuis. Nec sua Mars alio vulnera fonte lavit. Debita solventur semper tibi vota quotannis, Dum mea vitalis spiritus ossa reget. Nec plus Castalias, quam te, venerabimur undas, Musarum et nobis Numinis instar eris. Sed tamen in fessas unde haec medicina, medullas, Omnia quae nostis, dicite, quaeso, Deae. Evander ternis Herilum spoliaverat armis, Crudeles genetrix invocat orba Deos. Iuppiter est flentem coelo miseratus ab alto, Corpus et in tenues iussit abire lacus. Nec voluit rivis esse ex vulgaribus unum, Sed Superis magno fecit honore parem. Praecipua hinc levitas, hinc vis contraria morbis, Hinc clarum tota nomen in Ausonia.
Jan Panonije (1434-1472) [1447], Epigrammata et elegiae, versio electronica (, Italia; Hungaria), 5735 versus, verborum 37748, Ed. Sándor Kovács [genre: poesis - epigramma; poesis - elegia; poesis - carmen] [word count] [ianpanepigreleg]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.