Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bošković, Ruđer (1711-1787) [1734], Elegiae II et carmen, versio electronica (), 456 versus, verborum 3103, Ed. Tomislav Đurić [genre: poesis - elegia; poesis - carmen] [word count] [boskovicrel2carm].
Previous paragraph

Next paragraph

Argenteus Amnis
Undarum mole aequoreis haud regibus impar.
Queis comitem sese glaciali frigore torpens
Balticus addiderat sinus atque algentia ponti 35
Numina Sarmatici. Aurorae de finibus alter
Iapponieis dives, dives Sinensibus undis,
Ipse quoque ingentes immensa per aequora turbas
Duxerat Euphratem Gangemque et Persica tellus
Quotquot alit, quotquot fluvios bibit Indus adustus, 40
Quotquot Arabs, quorumque nigrantia corpora in undis
Saepe solet frustra Aetiopum lavisse iuventus.
Ad Rubri extremos fines maris, Africa sese
Exiguo qua tractu Asiae cum littora iungit,
Ingentem subter tellus curvatur in arcum 45
Atque viam occiduas Eois pandit ad oras
Pervia Numinibus. Qua sese ubi turba deorum
Effudit Nilo occurens, mox omnia ponti
Aegaeique Euxinique et Maeotidos orae
Numina procedunt et se venientibus addunt. 50
Urget iter numerosa phalanx ac praepete cursu
Italiae in medio Neptuni sistitur antro.
Ecce autem et lento tandem Pater Adria gressu
Succedit tectis. Illum Padus atque Timavus
Subsequitur. Post hos fluviorum nomina mille, 55
Quotquot et Italiae superum latus Illiricosque
Pertexunt campos, subeunt. Nec defuit Umbla,
Illiricaeque atque Adriaci decus Aequoris ingens.
Quam medio genitam vernantis flore iuvente,
Exponit mater sinuoso in littore tellus. 60
Illa mare haud ullo defessa labore viarum
Ingreditur longoque secans placida aequora tractu,
Propellit fluctus dum se pulcherrima nymphis
Misceat Adriacis qua turribus ardua cinctam
Marmoreis Ragusa attolit ad aethera frontem. 65
Ergo ubi quisque aderat, solio Neptunus ab alto:
„O, fidi heroes, regi gratissima vestro
Numina! – ait - Propriis quae causae e sedibus omnes
Ut vos accirem impulerint advertire mentem,
Exponam. Adriacis Italum qua littus ab undis 70
Illiriam contra alluitur, se collibus Ancon
Attolens geminis caput inter nubila condit.
Regalem, ut cuncti nostris, Rex Adria sedem
Fixerat hic olim, quam succedentibus annis
Ob varios casus mutare coactus in imas 75
Aequoris ipse sui discedens transtulit oras.
Ut redeat dudum multorum vota requirunt.
Hoc petit Eridanusque Tybrisque. Hoc ipsa rubenti
Ore, licet sileat, magis omnibus expetit Umbla,
Aequoreas inter longe pulcherrima nymphas. 80
Misimus ex nostris illuc qui visa referret.
Ipse quoque id suadet. Communibus Adria votis
Annuit, hac nostra sed nutum expectat ab aula.
Ergo nos etiam, nisi si sententia vestra
Discrepet, annuimus. Regni sed cura tuendi 85
Cum nos hic teneat, nos, o, nos ire novamque
Fas maris Adriaci sedem celebrare faventes.
Ite omnes! Nexis et foedera iungite dextris.
Tum proprias fuerit cum quisque regressus ad oras,
Illuc legatos atque annua munera mittat. 90
Mittat opes. Aderit, quod et inde referre licebit.“
Dixerat. Ingenti sonuerunt omnia plausu.
Previous paragraph

Next paragraph


Bošković, Ruđer (1711-1787) [1734], Elegiae II et carmen, versio electronica (), 456 versus, verborum 3103, Ed. Tomislav Đurić [genre: poesis - elegia; poesis - carmen] [word count] [boskovicrel2carm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.