Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1735], Epistolae ad amicum Matthiam Nicolaum Mesich (1735-1737), versio electronica (, San Vitale apud Bononiam; Bononia), Verborum 3852, Ed. Teodora Shek [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [krcelicbepist1735].
Previous paragraph

Next paragraph

Novalia haec sunt his in terris. omnia carissimo et altissimo precio sunt. Tempora sunt misera, homines valde infirmi, milites copiosi, qui, uti ex ipsis intellexi, ibunt ad statum Florentinum sub aprilis initium, ibidemque Gallos et Hyspanos praestolabuntur. Pax enim rupta est, copiosissimique Livorno veniunt Hyspani, sed, quo tendunt, nihil certum. Intelleximus, quod vestis Lotharingi, qua ad aulam imperatoris ut sponsus accessit, precium ducentorum sexaginta millium aequarit, neque minori aestimata sit vestis alia, quam serenissimae archiduci miserat, sed num verum datur praecisio in substituto phantasmate. Gabellae et daciae acreverunt ad tres paulos a curru et hoc ab omnibus solvi debet, etiam a nobis et aliis privilegiatis. Pasquille hoc jucundum exiit. Pinxerunt imperatorem in forma DEI et pontificem in forma S. Petri. Petit caesar ex pontifice: "Tu quis es?". Reponit ille: "Ego sum pastor bonus." Tum caesar: "Pasces ergo oves meas."

Previous paragraph

Next paragraph


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1735], Epistolae ad amicum Matthiam Nicolaum Mesich (1735-1737), versio electronica (, San Vitale apud Bononiam; Bononia), Verborum 3852, Ed. Teodora Shek [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [krcelicbepist1735].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.