Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous paragraph

Next paragraph

Frater meus Christophorus Kerchelich, tum assessor civitatis ac fiscus et fiscalis procurator, ad quem tota communitas respiciebat tanquam unicum ex iis intelligentem, auditis his solennem interposuit protestationem, eamdemque improtocollari adursit, et quidem tam respectu Krajachichii, si is calumniatus fuisset, quam et contra judicem atque magistratuales, si vera esset Krajachichii denunciatio. Krajachich semet ista probaturum edixit, subsumente fratre meo: ergo delatorem agit, petenteque resolutionem a Krajachich, num delator vel denunciator esset, ut ediceret. Praetendente judice, hoc idem esse, fratre meo negante eatenusque clamantibus, cum Krajachich nil responderet, judex ejulando ad senatores : ecce hic effectum protocolli, ecce revisionis archivi, cogitandum de remedio, et surgens sessionem dissolvit. Cavebatque ab indicenda sessione magistratualibus privative exaggerans, quod immineret periculum ex visis a Krajachichio instrumentis.

Previous paragraph

Next paragraph


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.