Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
(Bacchanalia.)Taliter ergo ibant bacchanalia, et facile conjicies, qualiter banalis tabula. Hoc etiam accessit, quod in fine, die videlicet ultimo bacchanalium, distributae fuerint quaedam litterae, quibus singula foeminarum fuit descripta, et quae praesentes non erant, illis ad earum domus submissae fuerant. Una Magdalenichiana, ut rarae prudentiae foemina, laudabatur. Aliae se descriptas stridebant. Erant quoque frequenter rixae, et graviores, libertatibus naturales, zelotypiae, suspiciones etc.
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
|