Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
(Kleffeldius Viennae.)Kleffeldius jam ab anno priore Viennae fuerat, quo et vicebanus illico post banalem tabulam causa accomodandi sui cum colonello negotii abiit. Ubi ad bani preces scripto retractavit vicebanus, quae contra Busan coram eo fuerat locutus, in praesentia quoque plurimorum. Busan quoque per banum vocatus, Viennam progressus, qui ad talem ibidem accordam accessit, seseque, uti fuit observatum, amicius cum vicebano, Rauch conjunxit.
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
|