Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
(Investigatio de praedis et talium commissione. Expeditio vicebani damnata.)
Commissionis quoque hujus sub decursu in praedas illas investigatum satis est, cujus videlicet commissione factae sunt. Vicebanus a populo et secum exeuntibus sustinere videbatur factas illatasque. At contra eum pugnabat primo, quia easdem ipsemet accepisset et divisisset, authoritatem, vel eidem illuserit. Et quod regnum conferentialiter non fecit, id vicebanus cum Raffay praesumpsit. 2. Quod tam crudeliter in facultates miserorum, immo ipsam humanam vitam, et quidem sine defensae mediis saevierit, tumultu rusticorum nec viso. 3. Quod ad carnificis plane munus homines delegerit sub spe gratiae et vitae, quam promittere non potuit. 4. Quod avaritiam propriam saturare procuraverit. dum non studuit nec damnificatis per rusticos nec miserorum conservationi, immo a rusticis damnificatos, uti patres Jesuitas, comitem Patachich etc., neque vel praesumptive reos, minus autem citatos auditosque, ultro spoliavit et majores injurias intulit. 5. Quod ab exsecutione judicium incoaverit et post mobilium omnium (quae propria rusticorum essent) acceptionem spoliationemque, adeoque post poenam eosdem barbaro plane modo Zagrabiam examinandos judicandosque submiserit. Ista fuere contra vicebani expeditionem summa capita. 6to.
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.