Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
(Tumultus VIII. hominum Montis Claudii.)
Ad octavum accedimus tumultum. Erat iste Montis Claudii, vulgo Moszlovo hominum. Hi uti ab annis anterioribus impopulabantur desertaque exstirpabant, sic ditandorum fuere occasio Erdoedianorum officialium, neque obiere servitia alia, ac quod omnium singulorumque dominio pendissent decimas et vigilias quasdam ad arcem et, si necessum fuisset, etiam ad banderium ivissent. Erat enim antiquitus Monoszlo arx, quam Thomas primo Erdoedy 1590. Turcis eripuerat, dein Sigismundus. Et quia undique confiniariis Mortuo Markovichio ejusque successore Molnar, postquam Josephus Raffay directionem bonorum Erdoedianorum, partis nempe Georgii, cum plenipotentia accepisset, ad contestandum suum erga comitem Georgium studium, merendum item apud eundem amplius, ad absolvenda terminandaque semel praemissa aedificia, quin augenda etiam, conatum adhibuit, plebemque ad extremas vires ursit. Tum, quas antea dominium non habebat alodiales, amplissimas terras ex terris subditorum, prouti pari ratione et foenilia, vineas item excidit per dominale judicium, cujus ipse egit judicem. Haecve amplissima tenuta per eosdem Montis Claudii homines ultra arcis aedificiorumque immanes |31 labores excolli vi et mediante potentia fecit jussitque. Atque ut res haec perpetua redderetur, sub praetextu dominalis judicii anno 1752. regulationem quampiam, populo admodum gravem, mense circiter Majo fecit, qua eos ultra laboratores et a stramine ac paleis ob saginandos dominales porcos decimas persolvere voluit. Beneficiis antea habitis omnibus privavit, mensuras auxit, laboratores ad lubitum dominii imposuit caeteraque omnino gravia. Ex hac ipsa nihilominus regulatione sua cum populum desperatum cerneret, et publicus metueretur tumultus, praecipue autem, quod anno 1754. Sua Majestas regia adventum in hoc regnum suum in hoc anno 1755. futurum significasset, et ad talem excipiendum adventum 500 homines ex Monte Claudio ordinati fuissent, videns etiam, conscriptionem inevitabilem esse, ad placandum populum inducendumque ad contractum benevolum quaepiam 1754. remisit, novamque et mitiorem regulationem conscripsit, sed neque ista placatus est populus aut eidem assensus, quin, visa geometrarum regiorum delineatione pro parte generalatus Varasdinensis anno 1754. facta, audiens item regios conscriptores propediem adventuros, in una mansit desperatione et protervia sub spe rerum harum meliorandarum. Geometrae generalatus, qui conscriptionem praecesserunt, hac re multum obtinuerunt, quoniam populus sic eos duxit, ut pagos integros atque prope ad ipsam arcem terrenum generalatus esse, iisdem monstraverint, illique signa illic sua (quae egomet ipse vidi occasione conscriptionis) reliquerint undique ex omnibus partibus, ut amplissimum dominium, si ea, quae monstrarunt, generalatui resignanda forent, ad exiguum reduceretur. Nos quoque supra descripti conscriptores cum ad finem Septembris ad Montem Claudium appulissemus, nil aliud quam lamenta audivimus, injurias item infinitas, quas officiales ipsis causassent. Et plena erat arx populo, ut biduum otiose consumptum sit a nobis. Praetendebat siquidem populus, ut eorum gravamina et excessus, quae contra Raffay et officiales habebant, conscriberentur, credebant enim, nos eo fine submissos. Sed quia haec nostra non fuisset provincia, cum domino Raffay et officialibus actum, ut eosdem conscriptioni et non ad lamenta sisterent, sed illi nec hiscere valentes, dominusque Raffay sibi metuens, uti ex clamoribus apparebat, tandem semet subduxit per Jeszenovecz, nobisque reliquit populum. Quo demum per nos disposito, ut ad interrogata respondeat, hacve occasione gravamina proponat (a nobis praetermittenda, uti et praetermissa sunt, sed ea, quae conscriptionem attingerent, conscribenda), conscribi semet passi sunt. – Sed vix prima audita interrogatione, qualis nempe populus essent, num videlicet coloni, vel decimalistae, aut banderiales, vel praedialistae, sive libertini, clamor integro die non terminatus recruduit. Urgebat enim officiales populus, ut illi respondeant, quia hoc ipsum unice populus scire cuperet. Si enim coloni sunt, ad banderium et pro excipienda regina conscribendi non erant, si autem banderiales, decimalistae aut libertini sunt, robotas a Raffay inductas praestare non obligarentur. Vocati officiales cum nil declarare vellent, populo clamante enormiter et dicente, ut hoc adminus dicant, quod deteriores mancipiis Turcarum sint, praestaretque miseros illos Turcas esse quam subditos, milleque talia in adstantia officialium, omnino tacentium ac nihil respondentium, comes Joannes Patachieh, qua operis conscriptionalis praeses, in populum invehi coepit palamque edicere, quod,
si sui forent subditi, penderent quam plurimi, tum de respectu erga commissionem eos admonere coepit. Qua re placato clamore, conscriptores reliquos convocat, et, quid in similibus |
315
agendum circumstantiis, consultat. Quia vero, adstantibus praesentibusque officialibus, gravissimas suas injurias et gravamina lamentando coram nobis conscriptoribus narrassent, arbitrabatur dominus Raffay et officialium reliqui, nos talismodi in conscriptionis terniones retulisse. Ideo primo omnem movit lapidem, ut conscriptio revideretur et terniones illi examinarentur, et quidem ab ipsis Erdoedianis officialibus, id quod etiam obtinuit, quemadmodum superius in descriptione I. tumultus attigimus. Porro videntes ex ternionibus conscriptionum, nos munus nostrum haud excessisse neque audita gravamina inseruisse, ne culpa in eos cadere possit, ex parte populi clamare inceperunt, nosque conscriptione nostra populum illum praegravasse, clamarunt, consilio fors etiam eo, ut depraedicarent plebi, a se eam protegi, hacve ratione contra se irritatos placarent, et ad imposita onera persolvenda et dominio praestanda inducerent, haberenturque in regno non oppressores sed plebis protectores, ac, si opus esset, publicum desuper obtinerent testimonium. Sed inconsiderata et, ne dicam, imprudentia fuere haec domini Raffay et officialium (a Schytaroczio commissioni detecta cum scripto quodam manu domini Raffay, quo episcopalium subditorum, item Draskovichianorum onera cum Montis Claudii conferendo notaverat, fine eo, ut per hos etiam protegeretur et ab oppressione eliberetur, exhibito) consilia. Equidem primo, cum conscriptio ipsa adinvenerit, homines Montis Claudii bene possessionatos esse, amplissimis provisum terris et beneficiis aliis, testimonio commissionis conscriptionalis, felicius regulationes suas tueri valuisset, quam contra eandem ordinatam, manutentura foret tanquam rem, quae aerarium regium sublevanda credebatur, consequenter indagaturam quis obsistat. Eo quidem magis, quod ipse conscriptor exstiterit et se exsolvi voluerit, caeteros autem privatos salario, sive demum populum illum, quen his non movendum scire, poterat. Cum enim populus ille oppido Kutinja et comitatui Posegano advicinaretur, in quo comitatu neque per quantum contributionale exhauriri semet lamentarentur, nec contra illud murmurarent, facile perspicere debebat, a se nec Monti Claudio hoc persvadendum, prouti nec persvasit. Exempla enim magis plebem movent quam verba. - Et in effectu, esto plena panegyri mensibus Octobri, Novembri, Decembri, plebi illi officiales odia contra conscriptionem instillavissent suamque protectionem depraedicassent, non solum ad speratam obedientiam et Raffajanarum regulationum acceptationem eos non moverunt, quin ad majorem inobedientiam. Consultationes occultas et privatas a plebe sibi impositas impositiones, quin qualiter occasione conscriptionis ad occultandas facultates suas subinstructi per officiales fuerint, homines ipsi prodebant et pandebant. Profecto vecturas, triturationem aliaque hoc jam authumuo deprecati sunt. Porro occasione tumultus confiniariorum in sua contumacia plebs Montis Claudii est confirmata, atque, uti ferebat rumor et ego fide digne audivi, occisis jam officialibus in Szeverin, eo suos miserat deputatos, ut viderent, num ad confinia trahi possint, ibidemque lamentati sunt de oppressione officialium. Accedere quoque dicebantur ad Mihaljevich et Mikassinovich, quod mihi attamen compertum non est. Occasione autem rusticani tumultus, cum profugissent officiales, arcem ipsi tutati sunt, nec quidpiam eam laeserunt. Pastores nihilominus gregum dominalium revocarunt ad aedes suas, atque in apertam inobedientiam semet posuerunt, quamvis nec laeserint quempiam nec ullum damnum intulerint. De his omnibus occultum voluere officiales non tam causa populi quam suimet ipsius, ne videlicet ipsi accusarentur. At notitiam quamdam videtur habuisse aula, sive ex cujuspiam denunciatione, sive demum subditorum horum lamentis, sive tandem ex conscriptionis praetenso gravamine. Comes equidem Altham in sua instructione habuit, ut de his subditis inquireret et indagaret. Quod et praestitit, uti a tot et tantis fidedignis viris mihi relatum est, quod in primo eos ad se accessu de Monte Claudio sciscitabatur, admirantibus interrogatis. Tum in dominum Raffay et officiales Erdoedianos invehi coepit graviusque invectus est. Qua re Schytaroczi perterritus, prodidit omnia, gratiasque praesidis est aucupatus, uti descriptum superius. Immo et istud patuit, dominum Raffay regulationem illam comiti olim Ludovico Erdoedy erhibuisse, prouti etiam viduae Ladislao-Erdoedianae, natae Illyeshazy, sed ab utraque partium rejectam fuisse, et dominum Raffay a vidua Ladislao-Erdoediana ideo plenipotentia |317 bonorum suorum fuisse exutum; comitem autem Ludovicum nec audire voluisse, quam rem partium harum officiales et secretarius comitis olim Ludovici dominus Mathias Plovanich testabantur. Sane uti in populo Montis Claudii regulationis Raffajanae aequalis ab omnibus non observatio magnum fuit scandalum, sic ipsorum officialium testimonio unus Raffay causa dicebatur, et eo magis deducebatur, quia mortem comitis Ludovici Erdoedy cum praemeditata illa regulatione exspectaverit et ipso mortuo primura stabiliverit. Qua ex re arguebat Altham et locumtenentis actualis Adami
Batthyan facilitatem remissionemque et quorundara praepotentiam, maxime autem vicebani Joannis Rauch, cui qua supremo comiti oppressionem et quidem ob quantum regium contributionale impedire incumbebat, vel negligentiam vel cum Raffay conjunctionem. Et dum de hoc interrogasset, eccur nempe Rauch tametsi supremus comes talia permisisset, quae defunctus locumtenens non permittebat, eccur ad enervandam quanti contributionalis per conscriptionem causam consensit, prouti quisque Rauchio vicebano affectus erat, sic respondebat. Aliqui, uti dominus Jursich postea mihi retulit, dicebant: quia Rauch tyrannus suorum major esset; alii: quod rusticorum ipse Nero sit; quidam : quod supremi comites autoritatem nullum in comitatu haberent, hinc, esto ipse decideret quidpiam, status publicus postea reformaret; alii alia. Haec, ab Altham audita, Suae Majestati significata sunt, et jussu regio subsecuta est illa superius descripta domini Lukauszki ad Montem Claudium exmissio, examen rusticorum, confrontatio, aliaque supra memorata. Porro quia Erdoediani officiales sufficienter edocuissent, beneficiis et amplissimis tenutis hominum Montis Claudii veteres eorundem praestationes non correspondere, ne etiam passionate egisse argui valet commissio, novam regulationis hominum Montis Claudii ideam commissionaliter confecerunt promulgaruntque. Hanc cum audivissent subditi, tum quod obligaret omnes et singulos, consequenter ad omnes portiones indiscriminatim extenderetur, et illos etiam, qui antea nullam habebant, feriret, tum quod placens ipsis non esset etiam haec commissionis regulatio, eam, praesente commissione, non solum sunt deprecati cum clamoribus et protervia, sed plane, neque talem audire minus acceptare volentes, protervi et contumaces Zagrabia discesserunt, vidente commissione. Subsumpserant proterviam hanc officiales illico et castigandam insinuabant. At quia commissio ad finem vergebat, aut aliis ex considerationibus proterviam istam dissimulavit. Reduces domum subditi, qui per commissarios regulationem novam sibi legi audiverant, et onerosam toti futuram communitati retulerant, non solum comitis Georgii subditos in protervia confirmarunt, sed et reliquarum duarum portionum ad eos accesserunt, habueruntque conventicula iterata ad capellam sancti Georgii. Caputque omnium factus quidam Pintarich, knezius ex Vidernjak, cum domino Habianecz colono, Szecsiglavecz |318 dicto, qui in magna dein perseverarunt protervia, quam ad 1754. variis circumstantiis intercessis continuarunt, sine tamen strage et caedibus. Commissio, Viennam reversa, reliqua inter commissionis acta ideam quoque illam regulationis horum hom.inum repraesentavit. Quae Viennae approbata de dato expeditionis quinta Novembris remissa huc est cum aliis pro exsecutione. Comes locumtenens judlium Kesser ablegavit ad homines, qui regulationem iisdem promulgaret et obedientiam erga dominium imponeret. Progressus illuc cum officialibus etiam et dominus Raffay. Judlium Kesser ad congregatos circa sacellum sancti Georgii profectus est. Sed illi de regulatione nil audire voluerunt, dicentes, esse officialium inventum, petieruntque, sibi eam, si regia est, cum sigillo regio et expeditione extradari. Quod cum ille facere nequivisset tanquam tali carens, audiens fors de privilegiis vociferari, sive joco sive aliter subjunxit, privilegia ipsis venisse omnino et esse illa, quae dicebat. At illi hoc ipsum subsumpsere
Kesserianum dictum seseque in eo firmabant, quod nempe ex ore judlium accepissent, privilegia ipsis misisse reginam, hinc talia constanter postea postularunt, et suam firmabant in hoc dicto proterviam subsequam, non sine crisi et attributa culpa judlium Kesser, quod talia edixisset. Hac eadem occasione dominus Josephus Raffay, Vienna redux, et indignationis regiae certior factus, de eadem obstergenda et enodanda solicitus, (cum in progressu Viennam suo Orlekio scripsisset, se per commissionem esse denigratum ideoque Viennam pergeret, ut sese purgaret, ipse testimoniales quasdam a Schytaroczio eidem obtineret, Orlek porro in originali has Raffajanas Schytaroczio submisisset et testimoniales rogasset juxta conceptum, manu Raffay scriptum, a Schytaroczio servatum una cum litteris negatoque testimonio petito), per eundem Kesser non solum inquiri de quibusdam fecit, et praecipue, quod Lukauszki occasione examinis illius in Vidernjak, jussu commissionis facto, populum concitasset Montis Claudii. [28] Note (foot) return to pagePrekrižio je pisac na str. 318.---319. 27 redaka s opazkom: N. B. Haec deleta ad sequentem annum pertinent ibidem dicenda, što takodjer pokazuje, da nije istovremeno pisao. 319 Interim Novembri mense statuum congregatio Zagrabiae sub locumtenentis praesidio est habita. In qua lecta mandata regia plura. Dominus Rauch et Raffay lamentati, se nec citatos nec auditos, convictos tamen esse, quod pro gravi eis crimine imputatum postea. Scriptum pro eorum favore est. Conscriptoribus sine difficultate et describendorum ternionum onere merces destinata et successive persoluta. Plurimum autem laboratum in regulationis mandato et circa illud, quod pro futura memoria hic adnectimus, tum ideo, quia ex eo plura cognoscentur a nobis supra dicta, tum quod servire aliquando valeat. Mandatum et dispositio regia, qua ratione domini erga subditos se gerere debeant et vicissim. Maria Theresia etc. tit. Spectabilis et magnifice comes, sincere nobis dilecte. Facta nobis de operatione commissionis, quae post exortum in districtu quoque banalis jurisdictionis tumultum eorsum exmissa fuit, genuina et circumstantiali relatione, quoniam praegravationes subditorum per dominia terrestralia potiorem alia inter praedenotato tumultui causam dedisse compertum haberetur, esto quidem per praelibatam commissionem nostram regiam, dum adhuc Zagrabiae consedit et operata fuit, indicati, expost vero uberius quoque investigati istiusmodi excessus et praegravia pro justo et aequo correcta, et tum dominis terrestribus norma, qualiter subditos suos tractare, quidve ab his exigere debeant, cum et subditorum praestanda et obligationes verbo praeseripta et declarata fuerunt. Ipsi etiam domini terrestres, se cunctis per attactam commissionem nostram eatenus dispositis promptissimum morem gerere velle, firmiter spoponderunt. Pro ratione nihilominus ac per id plena securitas et exacta cunctorum per eandem commissionem verbo modo praevio praescriptorum et ordinatorum observatione et effectuatione haberi nequit; immo nec etiamnum istiusmodi commissionali ordinationi ubivis locorum satisfactum haberi informamur. Pro nunc equidem, haud illo tamen ex motivo, quo refractarius partium illarum populus nefandi summeque culpabilis ausus praemium per excessuum, a dominis terrestribus patratorum, correctionem indeque obtinendum in perpessis adusque praegraviis alleviationem |320 recipiat, verum ut, quemadmodum parte ab una excitati modo praevio nefarii tumultus autores et complices justas reatus sui jamjam luerunt poenas, ita e contra, obsequiis et praestationibus subditorum aequa lance dimensuratis, debitus in his ordo pro tranquillitate publica et partium illarum populi conservatione introducatur et stabiliatur, subsequam interimalem circa urbaria praestanda regulationem, quoadusque aliam de stabili quoque regulativo provisionem fecerimus, quam exactissime observandam statuere praescribereque nobis summe omnino necessarium visum fuit. Inter urbariales itaque obligationes robotarum praestatione praecipuum locum obtinente, esto quidem plurimi excessus eatenus quoque, innuentibus quaerellis ad memoratam commissionem nostram regiam delatis, commissi haberentur, his tamen per eandem commissionem correctis et praedenotata robotarum praestationis obligatione ad veterem, in se quidem respectu ipsorum dominiorum diformem usum reducta, eundem veterem et per excessuum sublationem correctum usum (quantumvis hic etiam in aliquibus dominiis ipsis subditis multum onerosus esse atque sensim irrepsisse nobis videatur) interimaliter attamen stabiliendum, una porro ordinandum duximus: Ut judices nobilium comitatuum, in quos districtus banalis Praeterea vero per comitem banalem locumtenentem quoad praecavendos omnes ulteriores, quoad robotarum exactiones, excessus omnis solicita vigilantia adhibeatur. Quo taliter stabilito, omnes e contra supernumerarios laboratores ab ordinariis sessionibus, unde nimirum alioquin jam robota aliaque onera dominalia praestare tenentur sub quocunque seu haurigarum seu venationis, neturae vel alio titulo introductos, velut excessum redolentes, simpliciter cassandos et abrogandos praecipimus. Prouti nec dies festos non dispensatos, quos utpote pari modo dominus et subditus colere obligatur, dies item illos, quibus ob pluviam vel aliam aeris intemperiem subditus robotam praestare aeque ac pro se campestres labores perficere impeditur, idem subditus supplere teneatur. Quoad jugalem autem sive animalisticam robotam clementer statuimus, ut duobus animalibus, equis quippe vel bobus, pro unius, quatvor vero istiusmodi animalibus pro duorum, et sex demum praedictis animalibus praestanda robota pro trium dierum robota computentur. Dum porro subditi ad excutiendum millium, veluti corruptioni, postquam demessum est, nimium obnoxium, nocturno etiam tempore applicantur, et istiusmodi labores praestare tenentur, pro tali casu eosdem subditos subsequa die non statim ab ortu solus ad praestandam robotam adigi volumus. Translationem dein robotarum de una anni parte in aliam, ad praecavendam illarum nimiam ipsosque subditos multum enervantem accumulationem, exceptis 12 diebus de robotis, quas subditi in hyeme praestare tenentur, ad vernale et aestivale tempus, item, si quis dominorum terrestrium una septimana pluribus numero robotis opus habet, et has cum defalcatione |321 ex sequentis septimanae robotalibus diebus sibi praestari cupit, de reliquo districtim interdicimus. Gravibus item excessibus in puncto educillationis vini dominalis, ad quam subditi obligantur, perpetratis, pro his in futurum tollendis Ad haec decimam ex settigeris, agnis, haedis, et apium alvearibus per dominia terrestralia in natura, non autem illorum pretio, desumi volumus, eo insuper observato, ut quod uno anno vel supra vel infra, decimalem nuerum de praedenotatis decimationi obnoxiis naturalium speciebus apud hunc vel illum subditum exstare comperitur, conuotetur, desuperque per officiales dominales scripta recognitio subditis in talismodi supernatantiae aut defectus naturalium decimationi obnoxiorum casu gratis extradetur; et sic demum subsequo anno praemissorum decimatio rite et adaequate adjustetur. - Decima frugum autem non in granis, verum ante triturationes desumatur in stramine. Obligationes sic dictorum libertinorum in quonam consistere debeant, per praelibatos regni status et ordines specifice elaboretur, elaboratumque ac requisitis documentis instructum opus benignae approbationi vel modificationi nostrae medio fidelitatis vestrae substernatur. Mulctae pecuniarum a subditis, robotam praestare vel plane negligentibus vel tardius sese sistentibus, a Rh. 2 xg. 30 hactenus desumptae, parimodo ac graviores verberationes pro futuro sint prohibitae et interdictae, verum in locum praescriptarum poenalitatum duplum neglectae robotae desumatur. Pro ratione ac diversitate domini terrestres, contra quos illorum subditi varias quaerellas coram saepe memorata commissione nostra regia indicarunt, se ad medelam eatenus ponendam solemniter obstrinxerunt. Solicite curandum erit, quo ejusmodi sponsioni a praedictis dominis terrestribus debite satisfiat. Ipsisque processualibus judicibus nobilium injungatur, ut praemissorum effectum omnimode procurent. Non absimiletur. Officialibus dominalibus districtim et quam severissime interdicatur, ne intuitu beneficiorum, glandinationis quippe, lignationis et aliorum, quae subditi a terrestrali dominio obtinent, ab iisdem subditis quidpiam ulla ratione et sub gravissima secus incurrenda animadversione exigere praesumant. N. B. Demum opus interimalis possessionibus multum distincti, per toties fatam commissionem nostram regiam peculiariter elaboratum et hisce acclusum ex integro benigne approbantes. Noverit proinde fidelitas vestra rem eo dirigere, quo idem opus interea et usque subsecuturam universalem eamque stabilem regulationem quam exactissime effectui mancipetur, eidemque nec in minimo contraveniatur. 322Caeterum omnes equidem vecturas et praejuncturas, officialibus dominalibus hactenus gravituito praestari, solitas pro futuro hisce integraliter sufferentes. In merito demum contributionis, qualiter exigendae et adjustandae benignae, ordinationi nostrae caesareo regiae, sub 18. praeteriti mensis Augusti interventae, ulterius insistimus. Stabilita taliter interimalis regulationis norma, quam fidelitas vestra cuilibet territoriali superioritati non minus quam et cujusvis loci communitati pro debita directione et exactissima observatione notam reddi et in formale scriptum redactam consignari faciet, stabili quoque urbarialis regulationis systemati elaborando manum admovere necessum erit. Quem in finem propositione eatenus coram saepefatis insimul congregatis statibus et ordinibus facta, deputatione porro e gremio praelibatorum regni statuum et ordinum sub praesidio saepefati comitis banalis locumtenentis ordinata, per hanc equidem deputationem istiusmodi stabilis urbarialis regulationis opus elaborari, elaboratum dein in pleno attactorum regni statuum et ordinum consessu referri, et cum horum demum demissa opinione nobis medio fidelitatis vestrae pro ulteriori eatenus elargienda benigna resolutione nostra humillime repraesentari volumus. Cujusmodi regulationis opus siquidem pro objecto habere debet, unde nam dominales proventus derivandi et qualiter horum praestatio procuranda sit. Hinc praesentibus annexa puncta idealia fidelitati vestrae benigne hisce eoque fine consignanda duximus: quatenus illa cum saepefatis fidelibus regni statibus et ordinibus fine depromenda super inde demissae opinionis suae, num videlicet secundum praeannexa puncta et qualiter praenotatum stabilis regulationis opus elaborandum veniat, vel an, vel quidnam respectu unius aut alterius in obversum occurrat, communicari noverint. Quibus praeannexis punctis, alia inter etiam regulationem juris montani in se complectentibus, eatenus porro fidelitati vestrae adhuc benigne committendum esse duximus, ut abrogandis quibusvis, passu in eo adusque interventis abusibus et disordinibus, prouti et quatenus in reparatione contributionis recta et aequa proportio observetur. Ex parte autem dominiorum terrestralium tum superius denotatae, de facto interimaliter instituendae, quam et successive elaborandae atque introducendae stabili urbariali regulationi nulla ratione contraveniatur, sollicite intenta esse noverit. Ad cujus effectum constitutis in singulo comitatu judicibus nobilium injungendum erit, ut accuratas de tempore in tempus investigationes instituant, et adeo, quod per ipsos compertum fuerit, genuinas relationes comiti banali locumtenenti faciant, sicque demum omnes excessus aut defectus pro re nata debito corrigantur. Et haec sunt, quae tam circa interimalem, quam et stabilem, successive elaborandam, urbarialem regulationem benigne resolvenda fidelitatique vestrae, fine procurandi celerioris effectus, hisce elementer significanda duximus, pronum fidelitatis vestrae in exsequendis benignis ordinationibus nostris obsequium atque distinctum ejusdem in promotione summi servitii nostri caesareo regii publicisque regni commodis procurandis zelum nobis abunde cognitum habemus, ut adeo de studiosa fidelitatis vestrae in his, conformiter benignae intentioni nostrae, pertractandis contentione minime dubitemus, sed et dominum comitem banalem locumtenentem, ut incumbenti sibi muneri et obligationi debite satisfaciat, summam curam velut hactenus ita imposterum quoque babiturum, plenarie confidimus. Id |323 unum adhuc monendum occurrit, quod, si praeter praededucta quid amplius adhuc, sive circa interimale sive vero stabile urbarialis regulationis opus, fidelitati vestrae, aut comiti banali locumtenenti, aut ipsis demum regni statibus et ordinibus, adhinc ordinandum occurreret, (quem in finem acta praelibatae commissionis nostrae caesareo regiae, in quantum hanc in rem deserviunt, hisce annectimus), illud medio fidelitatis vestrae demisse repraesentari volumus. Acceptura demum fidelitas vestra ulteriorem superinde quoque benignam resolutionem nostram, gratia in reliquo et clementia nostra caesareo regia eidem fidelitati vestrae benigne et jugiter propensae manemus. Datum in archiducali civitate nostra Viennae Austriae die 8. mensis Novembris anno domini 1755. Maria Theresia m. p. Comes Leopoldus de Nadasd m. p. Andreas Moritz m. p. Puncta idealia pro elaborando universali regni Croatiae urbario. 1. Praeprimis elaborentur constitutiva sessionum, qualibus pertinentiis provisa esse debeant. Quot videlicet jugera terrarum arabilium, quot falcatorum prata, et in quibus locis promontoria sunt, quot fossorum vineae? Aliive ne fors fundi ad constituendam unam integram, mediam vel quartam sessionem referri debeant. 2. Audito tam domino terrestre 3. His constitutis, elaboretur, quid colonus integrae, mediae, quartalis, vel octavalis sessionis domino suo terrestri annue in robotis praestandum, quid in aliis datis pendendum habebit; ita ut et dominus terrestris suum habere et colonus subsistere possit. 4. Qua occasione adducantur etiam motiva, quod intuitu talis in specie praestationis obligatio colonis imponenda censetur. 5. Si porro domini terrestres urbaria vel conventiones quaspiam producerent, haec discutiantur, deturque circa singula opinio rationabilis, an pro legalibus admitti atque attendi debeant, vel secus. 6. Non absimiliter inquillinorum etiam obligatio pro diversitate conditionis illorum, quae et qualis sit, elaboretur, prout et montanistarum. 7. Elaboretur praeterea, quid ab exstirpaturis domino terrestri, quantum nempe ab uno jugere terrae, duorum aut trium cubulorum Posoniensium capace, quantum item ab unius falcatoris prato pendendum sit. 8. Vineis, sessionis constitutivum ingressis, non imponatur districtum onus, ne quidem juris montani.
9. Circa usum silvarum inquiratur, in quo loco rustici illum habent, in quo non, delibereturque, an et qualiter illum habere possint. 32410. Ad glandinationis beneficium pro majalibus colonorum in silvis dominalibus, dum etiam glandes procreantur, pascendis pariter reflectatur: quomodo videlicet et qualiter ipsis admittendum sit. 11. Norma educillandi ubivis locorum inter dominum et subditum ad sensum legis exponatur, quando nempe illius exercitium colonis admittatur. 12. Cum in hoc regno praeter colonos sint etiam libertini et sic dicti decimalistae, his ergo suo modo auditis, elaboretur, qualis obligatio ipsos manere debet. 13. Quoad jus montanum constituatur norma, quid et quantum juxta Posoniensem mensuram a vinea unius fossoris pendere oporteat. 14. Si porro propter diversitatem regionis glebae aliarumque circumstantiarum uniformis colonicalium et subditalium praestationum obligatio universim in regno constitui non potest, exprimantur specifice et circumstantialiter causae et rationes, cur in uno loco hoc modo, alibi vero alio, ejusmodi regulationem regulare oportuit. 15. His tandem observatis, in conficiendo desuper opere exponatur colonus quilibet cum suis, in individuo specificandis, fundis et sessionalibus pertinentiis, cujus sessionis, an integrae, mediae, quartalis, vel etiam octavalis sesionis sit, et quae ipsum obligatio tam robotas quam et datias in specie praestandi maneat; quid praeterea ab exstirpaturis, aeque individualiter annotandis, pendendum habent. Et ita tandem opus supremae caesareo regiae revisioni submittatur. Haec dispositio jussumque regium omnium singulorumque fecit, et admodum quidem, consternatos animos. Quid enim in se contineant, facile perspiciebant. Illi talesque, qui rem altius penetrare sciverunt, plurima in hac ipsa dispositione observarunt regia, videlicet:
In re nihilominus tam ardua cum nemo esset, qui palam vulnus, quod gerebat in pectore, eloqui vellet, minus ea, quae perspiciebat, effari, postquam in dissimulationem venissent, tandem elapsis diebus aliquot dispositio illa regia publice dictata est, ut ad omnium perveniret notitiam et observare eam praeceptum. Tum constituta est deputatio sub praesidio locumtenentis, quae reflexiones quaspiam faceret. Et ad hanc lecti sunt deputationem comes Orsich, canonicus Malenich, Joannes Busan, Georgius Petkovich, Thomas Schytaroczi, et pro actuario Petrus Ballog, ut sequenti anno atque sub decursu banalis tabulae operarentur.
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.