Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Non agam contentiose nec cavillationibus nescio quibus aut eam virtutem non esse
intellectus, aut esse unam ex iis, quae recensentur, contendam. Dicam plane te, dum sic
disseris, subdolos nonnullorum mores fraudisque vitium, non politicam impugnare. Datur id
quidem illi pridem infamiae ut fraudum dolique magistra feratur; at quam aeque, mox apparebit.
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
|