Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Previous paragraph

Next paragraph

Si id ipsum pro fundamentali lege declaretur, quod princeps nullam prorsus extra diaetam legem perferre, sed eas tantum, quae in comitiis statuuntur, effectui dare possit: si statuatur ut, si quae tamen seu vero, seu specioso praesentaneae necessitatis titulo ordinaverit, ea in primis comitiis ante omnia in examen revocentur, et si quid eorum publico bono non conducere visum fuerit, illud citra etiam consensum potestatis executivae ilico valeat abrogari: ad provisionales autem eiusmodi ordinationes quod nec errectio, cassatio, separatio, coniunctio, aut alio translatio tribunalium aut dicasteriorum, nec alia quaecunque in politicis, oeconomicis, iudicialibus, ecclesiasticis, religionariis, aut litterariis systematica regulatio pertineat, sed haec omnia per potestatem executivam praevie quidem praeparari possint, ante tamen eorum introductionem in diaeta referri, ibi de illis constitui debeat: si decernendum in comitiis tributum, praecipuum legislationis obiectum, nonnisi ad proxima usque comitia duraturum declaretur: denique si, quod nos in particulari attinet, eam iniverimus rationem, ut nos indissolubili nexu Hungariae iungamus – non poterit suos amplius limites potestas executiva egredi.

Previous paragraph

Next paragraph


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.