Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Zamanja, Bernard; Kunić, Rajmund (1735-1820; 1719-1794) [1768], Navis aeria et elegiarum monobiblos, versio electronica (), 3251 versus, verborum 26001; carmen epicum, hendecasyllabum 1, elegiae 10, idyllia 4, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - elegia; poesis - idyllium; poesis - epigramma] [word count] [zamagnabnavis].
Previous section

126 ELEGIA X. Ad Virginem terris decessuram.
Quod mihi curarum saevis tot fluctibus acto
In vita reliquum dulce levamen erat,
Coeperat et quo uno mitescere tristis amaror,
Atque dolor fieri in pectore jam levior,
Sollicitum qui me tenuit, qui mi expulit omnem
Laetitiam ac suaves delicias animi,
Ex quo deseruit tua nos illa aurea proles
Ille deus magni numinis unigena;
Id quoque nunc raptum virgo mihi. Scilicet ipsa
Caelicolum properas addere te choreis
Astra super longe a terris flammantia templa.
Gaudia tecum una, tecum abeunt charites,
Et nostras quaecumque valent solatia mentes
Lenire, ac tristem demere moestitiam.
Nam qualis per prata, nigrae post nubila brumae,
Post et threicii saevitiem boreae,
Lenior adspirans genitabilis aura favoni
Surgit odorato chloridos e thalamo;
Aut qualis tumidum nautis pavitantibus aequor
Lucida hyperboreo stella sub axe micat: 127
Talis erat nobis virgo tuus aurea vultus,
Tali praesentes usque juvabat ope.
Scilicet una aderas mortalibus aerumnosis,
Quacum nil illis triste timere fuit,
Qua sine nec gratum contra nec amabile quidquam est.
Cui me, cui flentes deseris ah socias
Thaboridas nymphas, nymphas libanitidas? Esse
Profuit expertem quid patrii sceleris;
Quid magnum intacta numen gessisse sub alvo;
Non minus ingratae funera persophones
Ipsa etiam si tu subeas, fatoque perempta
Heu propero hinc alias abripiare plagas?
Nonne tuum est, quodcumque vides? Tibi sidera mundi
Hic varius rerum veritur ordo tibi;
Et perfusa tuo formosa est lumine tellus,
Adspectu et recreas, quidquid ubique viget.
Omnia quae contra nunc squallent, omnibus omnis
Effugit e rebus te fugiente decor;
Atque atrae apparent facies: ipse ignea titan
Auricomus rutili languidior jubaris
Spicula diffundit; quae, dum sublimis ab axe
Lustrat idumei thaboris hospitia,
Eque tuis virgo succendere suevit ocellis,
Et fieri adspectu clarior ipse tuo.
At non ille miser; neque enim pote noscere damna:
Nos miseri, nos hic perdidit interitus. 128
Qui bona quot rapuit nobis, tot munera laudum,
Tot tibi nunc meritae gaudia laeta feret:
Ut quae una heic fueras pulcherrima formosorum,
Sis quoque in aetheria maxima honore domo.
Debuit anne diu in terris haec forma morari,
Aut laude haec virtus tanta carere diu?
Hoc igitur quamquam sit continuis lamentis
Deflendum nobis flebile dissidium,
Jam non et doleo, laetor magis: ante parentis
Aetheriae meritis laudibus invideam?
Jampridem o caelo digna ac fulgentibus astris
I, regina, domos ingredere o superas:
Sat tellus tibi culta diu est: nunc regia caeli
Te vocat effuso caelicolum thiaso
Effulgens late; tibi plaudunt sidera, et una
Aurea flammeolo [a] [1] serta parant capiti.
Ecce altae patuere fores; viden omnia divum
Agmina in occursum laeta volare tuum?
Ardenti viden et taedas dum quassat olympo,
Pulcra Amor ut pulcher fulgeat in chlamyde?
Ille praeit nubem; qua tu levis astra subibis
Flaventis rutilam lumine crysolithi,
Ac variis mira arte coloribus intertextam, 129
Iris ceu suevit fulgere versicolor.
Qui fremitus circa comitum, quae carmina, quantus
Undique odor suavis funditur ambrosiae!
I felix: verum ipsa inter tot culmina laudum,
Tantaque caelestis gaudia concilii,
Si bene quid de te merui, ne sperne jacentem,
Neve sine immemori me effluere ex animo.
Ah procul iste metus, non es, quam gloria mutet
Hinc cedes, nostri sed memor usque [b] [1] feres
Sidereo magni e solio regina tonantis
Optatam in duris provida rebus opem.
Usque aderis terrae; sua per te fulmina ponet
Jam deus, et fontes pandet opum omnigenos,
Orantem quoties blande conspexerit: isti
An matri quidquam deneget omnipotens?
Sed levis ex humili surgens tellure per altum
Jam veheris, jam nos deseris aethereis
Circumfusa choris, rutilasque evecta per auras
Languidulis tete subtrahis ex oculis.
Jamque lates: qualis [c] [1] quondam quum suave halans thus 130
Uritur, aut costi gramen Achemenii,
Excitus ille solet multo vapor igne per aras;
Qui late in campos diditus aerios
Fragrantique hilarans minus atque minus loca odore
Spectantum cupida diffugit ex acie.
O ubi es? Ah liceat nutantibus aera pennis
Findere, et aurati limen adire poli,
Aligeros inter juvenes quum regna triumpho
In tua regifico vecta pedem intuleris,
Quumque tibi dulci [d] [1] occurrens cum conjuge proles,
Ostendens et opes, quas habet illa domus,
Imperii [e] [1] sociam bona diva acceperit. Ut te
Coelicolae attonito lumine suspicient!
Ut subito impleri laetum dulcedine pectus
Quisque nova adventu sentiet alma tuo!
Ipsa autem immenso divini in lumine vultus
Absorpta ut penitis sensibus exilies!
Cur tenet ah tellus? Utinam super aethera vecter;
Aoniis valeat lympha petita jugis.
EXPLICIT MONOBIBLOS.
Previous section


Zamanja, Bernard; Kunić, Rajmund (1735-1820; 1719-1794) [1768], Navis aeria et elegiarum monobiblos, versio electronica (), 3251 versus, verborum 26001; carmen epicum, hendecasyllabum 1, elegiae 10, idyllia 4, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - elegia; poesis - idyllium; poesis - epigramma] [word count] [zamagnabnavis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.