Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Zamanja, Bernard; Kunić, Rajmund (1735-1820; 1719-1794) [1768], Navis aeria et elegiarum monobiblos, versio electronica (), 3251 versus, verborum 26001; carmen epicum, hendecasyllabum 1, elegiae 10, idyllia 4, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - elegia; poesis - idyllium; poesis - epigramma] [word count] [zamagnabnavis].
Previous section

Next section

81 ELEGIARUM MONOBIBLOS ELEGIA I. Ad Virginem sine labe conceptam.
Primam qui vetito matrem decerpere ramo
Poma malus vafris impulit insidiis;
Quique suo mortale genus late omne parentis
Unius ob noxam subdidit imperio
Lethiferum inspirans virus, quod corpore fusum
Atque anima omnigenum monstra creat scelerum:
Idem ille in colubri faciem conversus et ora
Hostis atrox veteri te quoque posse capi
Credidit arte, infans rerum purissima. Non spem
Tantae illi potuit demere laetitiae
Criminis aut ultrix diri promissa [a] [1] virago
Impresso elidens monstra nefanda pede; 82
Aut rubus ille vetus [b] [1] flamma crepitante cremari
Visus, sed nullam passus ab igne notam,
Unave [c] [1] diluvio referens te, diva, Carina
Illa jugis tandem sospes in Armeniis;
Proxima vel tellus largo dum rore madescit,
Aridulum, ac nullo vellus [d] [1] ab imbre madens.
Sunt rata signa: tuae foecunda matris in alvo,
At non maternae conscia labis, ades
En concepta. Prius caelesti lampade sanctus
Nempe Amor exussit terque quaterque luem
Incretam, et stygii exemit mala semina tabi:
Tum niva finxit candida membra manu
Sanguinis ipse legens guttas, qui purior, et qui
Matris erat toto in corpore vividior.
Ah fuge jam coluber: viden ut dia emicet infans?
Te petit ila, tibi bella necemque parat.
Hinc Amor, hinc tutam custos tegit altera pulcrum
Gratia [e] [1] stellanti corpus amicta toga, 83
Spesque fidesque simul, flos ille merus virtutum,
Formosam laeto circumeunt thiaso.
Infans o felix salve! Quid vota moraris?
Annae jam nascens egredere ex utero
Nunc infans, olim virgoque parensque futura
Digna Deo; ex te una est nostra oritura salus,
Unaque tu generis lapsi pars integra, et una
Quam merito e nostro vix rear esse satu.
Scilicet Isacides priscum genus heroinae
Tantum omnes cedunt laudis honore tibi,
Quantum sublustri rutilantia sidera nocte
Fulgori cedunt cuncta hyperionio:
Qui quum se eoa mane extulit amphitrite,
Obruta inextinctis ipsa latent radiis,
Nec caelo apparent, nec pingunt aurea templa;
Ille suo tantum fundit sub axe jubar.
Et merito: nam quae parili se jactet honore,
Quae se laude tibi conferat? Anne [f] [1] Sara,
An formosa Rachele, an Debora fortis, an illa
Assyrio referens quae redit exuvias 84
De duce sanguinea caput a cervice revulsum?
Quae prius, eximiae quam retulere decus
Virtutis, dederant stygiis captiva catenis
Et phlegethontaeo premenda jugo:
Omnibus ille draco malus ingruit, omnibus ante
Cervicem impositis pressit atrox pedibus.
Cujus tu contra sprevisti sola furorem,
Nec de te exuvias perfidus hostis habet.
Quin stygio quamvis epotum in te vomat amne
Virus, si qua ortus laedere fraude tuos
Possit, conantem frustra vincis tamen hostem
Innocuo calcans livida terga pede,
Insultansque. Magis, magis o precor usque scelestum
Auctorem, a quo sunt omnia nata mala,
Omnia sunt nobis felicis gaudia vitae
A quo rapta, magis dia puella preme.
Ille suo ereptum per te nostrum genus iri
Infrendens frustra jam sciat imperio;
Et sciat et doleat vesanus. Cur bona cessant
Gaudia? Vicit io magna puella stygem,
Vicit, et attonitis laetum mortalibus omen
Iris [g] [1] vicinae nuncia pacis adest.
En iterum, quales nondum ullo crimine foeda, 85
Anguineo nondum perdita flagitio,
Terra dabat, flores parit undique versicolores:
Illi autem, circum dulce sonans Zephyrus
Dum volat, arguto foliorum murmure discunt,
Ut merita es, laudes dicere sancta tuas.
Dicite jam laudes, jamque una crescite flores,
Quos alit alma suae terra parens dominae;
Quosque in serta legens dicam, tibi munera prima
Lux mea pro domita dat styge noster amor:
Addam etiam cantus, sed quos nec Pieris ulla,
In sylvis Phoebus nec docet aoniis,
Humor hianteae qua defluit hippocrenes,
Et vatum epoto corda ciet latice.
Ingenium dabis ipsa; unam te nostra sonabunt
Carmina; tu nostri carminis auctor eris.
Previous section

Next section


Zamanja, Bernard; Kunić, Rajmund (1735-1820; 1719-1794) [1768], Navis aeria et elegiarum monobiblos, versio electronica (), 3251 versus, verborum 26001; carmen epicum, hendecasyllabum 1, elegiae 10, idyllia 4, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - elegia; poesis - idyllium; poesis - epigramma] [word count] [zamagnabnavis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.