Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Zamanja, Bernard; Kunić, Rajmund (1735-1820; 1719-1794) [1768], Navis aeria et elegiarum monobiblos, versio electronica (), 3251 versus, verborum 26001; carmen epicum, hendecasyllabum 1, elegiae 10, idyllia 4, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - elegia; poesis - idyllium; poesis - epigramma] [word count] [zamagnabnavis].
Previous section

Next section

86 ELEGIA II. Ad Virginem nascentem.
Qualis noctivagae phoebes [a] [1] nitor almus olympo
Emicat, ac niveis invehitur bijugis;
Qualis ab eois nimbo conspersa rosarum
Memnonis illa parens prosilit aequoribus;
Qualis et imbriferas ubi guttas auricomus Sol
Permeat, in vario lumine versicolor
Post hyemem jam depulsam post nubila tetra
Formosae facies iridos exoritur;
Talis ades nascens: quid talis? Ne bona saevi;
Quin potius vati parce puella tuo.
Pauperis hoc vitium linguae, quae nescia fari est,
Quod videt attonitis sensibus in te inhians
Mens animi, puras quum primum lucis in oras
Matris felici laberis e gremio:
Conatur tamen ipsa, potis si dicere, et omnes
Verborum nequidquam anxia versat opes,
Vestigatque undas, poti queis ducere vates 87
Suerunt ismariis culminibus nemora,
Atque hebrum tanaimque inhibere: heic deficit humor
Pegaseus, fons heic aret apollineus;
Rerum nulla refert species te, diva, venustum
Nil est, quo non sis tute venusta mage.
Quippe venis, qualem voluit Sator ille supremus,
Et voluit, qua nec pulcrior ulla fuit,
Nec melior, volvens te [b] [1] aeterna in mente, priusquam
Mundi libravit moenia ponderibus,
Effuditque auras late, certisque revinxit
Terrarum clausum finibus oceanum,
Sidera et immisit caelo. Tu namque fuisti
Illud opus, majus quo nihil ipse deus,
Condidit et solem quamvis et sidera, prompsit
E tot inexhaustae mentis imaginibus;
Tantaque virtutis tua sunt [c] [1] exordia, nondum
Nata omnes omni ut decore antevoles.
Nil igitur conferre tibi sese audeat: atqui
Non ideo has humiles sperne puella domos;
Has tibi praecipue rerum pater ipse paravit,
Praecipue tellus condita et astra tibi. 88
Aspice fulgentem lunam, quae dum aurea caelo
Ducit sidereas nocte silente faces,
Optatum per lassa dabit tibi membra soporem
Pallidula teneros luce fovens oculos.
Aspice et auroram: rubuere ardentia caeli
Templa, rubent longe culminaque et silüae:
Haec tibi solis erit praenuncia. Jam nova rerum,
Quoquo oculos vertas, se facies aperit:
Tethyos en pura prodit sol almus ab unda,
Vanescunt tremulis sidera luminibus,
Nusquam atrae est facies noctis: tantum ille coruscans
Litore ab eoo litus ad hesperium
Spicula diffundit lucis volitantia; quae se
In septem postquam stamina dissolüunt,
Omnibus ille suus rebus color, omnibus illa
Et forma et species floribus enituit.
Tum libani te [d] [1] cedri, et sioniae cyparissi,
Tum vocat atque ingens palma, oleaeque viror,
Et riguo platanus campo, Hiericuntis et illa
Ambrosium os rubro tincta lepore rosa:
Dumque vocant, placidas zephyris motantibus auras,
Adsonat omne avium per nemora alta genus, 89
Colluditque iterans blando tua nomina cantu.
O quae tam felix nasceris, haud metuas
Heic habitare; tuo si nunc dignabere terram
Adspectu, veterem se induet in speciem;
Qualem habuit, miseram quum nondum perdidit Heva
Decepta inferni fraude mala colubri.
Omnia sunt illi primum hoc de fonte coorta
Tot mala, et omnigenae semina nequitiae:
Quae cunctis natura parens infausta suorum,
Hausere ut primae tempora vitae homines,
Insinuat penitus; tibi sed, quae colla draconis
Presseris in carae matris adhuc gremio,
Haud unquam insevit. Semper curaeque metusque
Longe aberunt, falsae et gaudia laetitiae,
Et spes et desidideria atque aestus animorum,
Transversos qui nos turbine conripiunt,
Aborbentque atrum in barathrum. Tibi pectoris omnes
Motus pax certo foedere certa reget,
Nullo inconstantis fortunae agitabere casu,
Nulla tuum invadent nubila consilium:
Quae sunt recta, voles; atque inter recta sequeris
Optima quaeque; in te candida lux inerit;
In te dius Amor, puram qui saepius auras
Te levis hinc pennis evehet aureolis
In superas alte volitans, ubi purior aether
Et supra Sinain et juga Thaborea 90
Ridet, et haud ullo concussus turbine saevit.
Illic tu nigris altior et nebulis,
Altior et nimbis ventisque furentibus omnes
Despicies casus, despiciesque minas,
Queis humilis regio haec miscetur. Quare age laeta
Regina o terras ingredere, ipsa decus,
Ipsa aderis magnum columen mortalibus aegris.
Quos inter quum me videris, affer opem
Jactatoque vagoque: orto jam sidere tanto
In medio incolumes ibimus oceano.
Previous section

Next section


Zamanja, Bernard; Kunić, Rajmund (1735-1820; 1719-1794) [1768], Navis aeria et elegiarum monobiblos, versio electronica (), 3251 versus, verborum 26001; carmen epicum, hendecasyllabum 1, elegiae 10, idyllia 4, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - elegia; poesis - idyllium; poesis - epigramma] [word count] [zamagnabnavis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.