Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Zamanja, Bernard; Kunić, Rajmund (1735-1820; 1719-1794) [1768], Navis aeria et elegiarum monobiblos, versio electronica (), 3251 versus, verborum 26001; carmen epicum, hendecasyllabum 1, elegiae 10, idyllia 4, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - elegia; poesis - idyllium; poesis - epigramma] [word count] [zamagnabnavis].
Previous section

Next section

106 ELEGIA VI. Ad Virginem in montana proficiscentem.
Ergo etiam [a] [1] in montes atque addita montibus antra
Audebis, patria Virgo profecta domo,
Ire gravis foetu, nuper concretus in alvo
Qui tam inextincto numine dius inest,
Quique tibi carus certe est, quam quod pote carum
Esse mage? Ah tenerae parcere tam refugis
Si tibi, si quemvis audes perferre laborem
Magnanima, et duris casibus indomita;
Sat Pharias olim fuerit contendere ad oras,
Inque Canopaeis degere litoribus,
Parce tuae nunc o proli miserata; quid illam
Excrucies? Lasso corpore languidula,
Aut nimium propero figens vestigia gressu
In sentes quoties vulnificos pedibus,
Asperaque offendes in saxa, dolebit et infans
Ah tener, ah vulnus sentiet ipse tuum,
Ingemet et gemitu audito. Si tantus Elisae 107
Te consanguineae tangit amor, sobolis
Jam potior matrem tangat cura. An tibi vota
Haec puer in tacito suscitat ipse animo?
Sic certe est: non haec ejus sine numen fiunt,
Ille per ignotas te jubet ire vias.
Tune illi haud parcas? Tu frondiferas convalles,
Celsaque montanis edita verticibus
Antra petas illo invito? Non hoc tuus iste
Non sinit in puerum credere magnus amor.
Nunc utinam comes ipse forem, ne sola viarum
Scabra per, et saevos ingrediare rubos;
Praecurrens, quacumque ires, citus omne polirem
Virgo solum, ne quid mollibus officiat
Plantis, aut silices, ramorum aut fragmina; et o quam
Perstarem tanto laetus in officio;
Quamquam iter hinc esset longe tibi trans Atlanta,
Trans Indum, trans et Caucaseam glaciem!
Te socia quid enim haud ausim? Sed tute loquentem
Deseris, et cupidum me renuis comitem.
I mea virgo; regat sic te supremus ab alto
Ille pater, cujus fers utero unigenam;
Sic dius te servet Amor; sic serviat uni
Quidquid habet tellus, quidquid et axis habet.
Nubila jam pluviaeque absint; sol purior igni
Splendeat, et clara luce supervehitur
Dum solito mage laetus, ubique hilare hyacinthi, 108
Liliaque, et violae suave magis niteant;
Omnibus et rebus veniat nova gratia, et omnis
Jam natura omnes pandat opes dominae.
Fallor? An et volitans rutilas huc ipse per auras
Aligerum Gabriel agmen agit juvenum;
Qualis formosos inter formosior ignes
Occiduo lotus vesper in oceano.
O nymphae bona jussa ferens qui nuncius axe
Adstiteras nuper missus ab aetherio,
Idem tu superos inter pulcherrime divam
Duc age, et incoeptae sis comes usque viae:
Neve illi solis noceat vis acrior, alas
Pande caput supra virgineum roseas:
Pennarum objectu radii frangantur, at illa
Gaudeat umbroso tramite ferre pedes.
Interdum et platano subeat defessa, neque ultra
Tendat iter: scabro praecipue e silice,
Muscus ubi, et vario vestit se gramine tellus
Versicolor, si sons lene sonans fugiat
Saxa inter similis pellucidulae cristallo.
Heic illa assideat; seu velit, aridulo
Ore sitim relevare, oculos seu cladere somno;
Ipse feret latices rivulus ad cyathum,
Lumina, dum lento trepidans fertur decursu,
Ipse soporifero murmure fota teget.
Omnia sint jucunda: hinc atque hinc saepe volantes 109
Aligeri fratres germina odora metant;
Et quacumque pedes virgo feret, imbre rosarum
Purpureo spargant desuper omne solum:
Pars niveis divae pedibus subjecta premetur,
Ibit pars tremulis ludibrium zephyris;
Qui dum frigidulo mulcentes aera flatu
Spirabunt, ramis tecta sub arboreis
Suavior organico cantus dabit ore liquentes
Daulias absumti non memor illa Ityos.
Si velit et blandis tecum sermonibus horas
Fallere, sermones cura tibi serere
Sit, quoscumque animo scis ipse placere puellae,
Illam quos melius posse tenere putas;
Ut minus ignoti gradiens fastidia callis
Sentiat, optatam dum bona visat [b] [1] anum.
Quae simul ac longe venientem a limine nympham
Viderit, occurrens protinus exiliet,
Amplexusque ferens atque oscula dulcia fingens
Haerebit dominae collo humerisque diu.
Mox etiam propiore dei jam numine plena
Fatidicos vero solvet ab ore modos:
Scilicet indignam [c] [1] sese, quam candida visat 110
Virgo eadem ac magno foeta deo mulier.
At quae ibi proh! Virgo contra tu verba loqueris,
Quam miranda, et quam [d] [1] magnifica evolües?
Felices, quos tu dignaris visere; felix
Et mater, felix matris et ipse puer,
Qui jam longaeva succrescit sanctus in alvo,
Matris et [e] [1] exultans rumpere claustra cupit,
Praesentem ut videat, sibi qua veniente refulsit
Lux nova, et insueto munere dius amor.
Previous section

Next section


Zamanja, Bernard; Kunić, Rajmund (1735-1820; 1719-1794) [1768], Navis aeria et elegiarum monobiblos, versio electronica (), 3251 versus, verborum 26001; carmen epicum, hendecasyllabum 1, elegiae 10, idyllia 4, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - elegia; poesis - idyllium; poesis - epigramma] [word count] [zamagnabnavis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.