Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
Previous section

Next section

HOMERI ILIADOS LIBER QUARTUSDECIMUS
Ingens Nestoreas belli sonus impulit aures,
Dum potu revocat vires, exterritus ergo
His Asclepiaden compellat vocibus heros.
Quis novus hic subito clamor, juxtaque carinas
Florentum fremitus juvenum, divine Machaon?
Tu tamen heic placide potansque sedensque maneto,
Dum caleant igni latices, atrumque lavacro
Abluat in molli tibi flava Hecameda cruorem:
Ipse ibo; et noscam e speculis quae caussa tumultus.
Sic ait; atque intra tentoria celsa jacentem 10
Attollit gnati clypeum Thrasymedis, ahenum,
Caelatum pulchre, fulgentem; patris habebat
Nanque sui clypeum juvenis; tum corripit hastam
Ingentem, aerata radiantem cuspide. talis
Processitque, stetitque extra tentoria. foedum
Cernit opus; cessisse loco, trepidosque referre
Usque pedem Danaos: Troas contra ire superbos,
Et proferre gradum magis et magis usque: jacere
Argivi dejecta solo muri ardua septa.
Ingens ut tacito pontus nigrescere fluctu 20
Cum coepit, vastae opperiens arguta procellae
Flabra: haeret suspensa, usquam nec volvitur unda
Huc propulsa, vel huc; aliquis dum nube solutus
Ex alta veniat ventus celer ab Jove summo:
Sic anceps animi pendebat, multa volutans
Mente senex, partesque labans distractus in ambas:

-- v-21 --


Grajorumne ferat sese inde hortator ad agmen;
An petat Atriden Agamemnona, si quid uterque
Consilii simul expediant. sententia menti
Haec dubiae potior visa est, festinus Atriden 30
Ut ferat ad magnum sese. Troësque et Achivi
Interea instabant caedi; horrendumque sonabant
Ensibus atque hastis pulsata micantibus aera.
Nelidae, per castra viam dum carpit, Achaei
Occurrunt reges, laesi qui corpora ferro
Excessere acie; Tydides, major Atrides,
Tertius inde Ithacus. digressi a navibus ibant
Hi pariter; quorum puppes in litore stabant
Extremo, longe a pugna. tetigere priores
Iliacam nam quae terram, de litore longe 40
Subductas ultra in campum traxere seorsum,
Et muro ingenti cinxere, ac turribus altis.
Litus enim, quamvis latum, complectier omnes
Haud poterat; populique angusto in fine moveri
Haud quibant: alias ergo statuere gradatim
Ante alias, totam et complerunt litoris oram,
Quanta patet cautes projectas inter utrinque.
Quocirca pugnam cupidi spectare, tumultu
Exciti et subito, nitentes cuspide longa,
Ibant festini; tristique in pectore multus 50
Moeror erat. Nestor visus formidine mentes
Perculit. hunc ultro sic est affatus Atrides:
Ingens o Grajae gentis decus, optime Nestor,
Nam cur, hoste, affers huc te, pugnaque relicta?
Heu vereor, mihi ne re praestet Martius Hector,
Trojugenum in coetu quondam est quod voce superba
Pollicitus: Grajis non ante a navibus urbem
Venturum Iliacam, quam captas igne carinas

-- Homer-v-47 --


Ureret, atque ipsos penitus deleret Achivos.
Haec tum pollicitus; quae nunc heu cuncta videmus 60
Jam perfecta dari. pro dî! me, ut saevus Achilles,
Sic cuncti oderunt Danai; nec promere vires,
Mente volunt alacri, nec pestem arcere carinis.
Haec ille: acer equis Nestor cui talia reddit:
Ista quidem manifesta; queat nec Jupiter ipse
Jam facere infectum, quod factum vidimus. ingens
Stratus enim jacuit murus, munimen ab hoste
Quod fore sperabant Danai classique sibique
Invictum, nullis frangendum viribus unquam.
Ipsas pugna atrox ad naves; noscere cernens 70
Nec possis Graji quanam de parte fugaces
Turbentur. nusquam non caedes, densaque mixtim
Funera, confususque ruens ad sidera clamor.
At nos, consilio si quis locus, optime regum,
Quaeramus quid res fieri nunc poscat. inire
Nam pugnam haud jubeo. pugnae non aptus et armis
Bellator, validum enervant cui vulnera corpus.
Haec senior. tum sic Atrides: Nestor, ad ipsas
Quandoquidem pugnant naves, nec structus Achivis
Jam prohibet murus Troas, nec fossa, paratum 80
Quod fore perpetuo casus munimen ad omnes
Spes erat, incassumque abiit labor irritus; omnes,
Nunc, reor, a patria longe carisque propinquis
Jupiter indecori vult leto occumbere Achivos.
Noram quippe, aequa Danais cum mente favebat:
Novi nunc etiam, cum Teucros aequat honore
Caelitibus, nostrasque ligat viresque manusque.
Ergo agite, atque meis cuncti parete volentes
Consiliis. naves, quae primam in litoris oram 
Subductae, confestim altum trudamus in aequor, 90

-- v-76 --


Semotas longe a terra quas anchora curvo
Detineat firmans morsu, dum venerit atra
Nox (tristi absistant si pugna nocte sub ipsa
Trojugenae); tum deinde alias deducere puppes
Cura fuat, quaecunque absunt a litore. cladem
Non turpe est ipsas inter vitare tenebras;
Atque malo potior multo est fuga. Talia fantem
Torva tuens sic est sapiens affatus Ulysses:
Atride, nam quae ista tibi vox fugit ab ore?
Exitium Grajis quod nam struis? o mage digne, 100
Indecori praesis qui genti cuilibet, inter
Quam nos sceptra geras; primo queis magnus ab aevo
Jupiter extremae ad finem dedit usque senectae
Duro exerceri bello, nescire laborum
Et requiem, dum quisque obeat sua fata sub armis.
Siccine Dardaniam vis linqui turpiter urbem,
Quam propter tulimus tot dura atque aspera Graji?
Parce loqui, Danaūm te ne quis talia fantem
Audiat, effari quae possit nemo virorum
Suetus sana loqui, sceptroque insignis, et idem 110
Tot populis, quot tu, imperitans. male displicet istud
Consilium, damno et penitus tua dicta, tumultu
In medio pugnaque jubes deducere curvas
In mare cum puppes; cui jam victoria cedit,
Successu magis atque magis laetetur ut hostis.
Miles enim pugnam renuet perferre, carinas
In mare. deduci simul ut conspexerit, hosti
Et cedet, celerisque fugae spe absistet ab armis;
Atque tuum tibi consilium, rex, perdet Achivos.
Haec Ithacus; rursum Atrides cui talia fatur: 120
O Laërtiade, monitu mihi corda subisti
Ima gravi: sedenim invitos deducere classem

-- v-105 --


Haud equidem jubeo Grajos; cupioque doceri
Quid sit opus; meliusque opto, quod prosit Achivis,
Consilium promat quivis juvenisve, senexve.
Tum sic magnanimus Tydides: Istud abunde
Qui praestet, nec abest, nec longo est tempore vobis
Quaerendus; modo si placeat parere monenti,
Nec quisquam irasci incipiat, vel spernere dicta,
Quod vobis aevo me cernitis esse minorem. 130
Nanque meum genus haud, credo, contemnitis; ortus
Qui patre sum Tydeo, Thebis quem bella gerentem
Excepit gremio tellus, conditque sepultum.
Terna etenim Portei nata est de semine proles
Inclyta, quae Pleurona, altam et Calydona colebat,
Agrius, atque Melas, belloque acerrimus Oeneus,
Patre meus pater est quo scilicet editus. inter
Praestitit hic fratres mira virtute, paternas
Et tenuit sedes. variis erroribus actus
At Tydeus Argos coluit, caelestibus ut dīs, 140
Atque Jovi est placitum; regali et sanguine gnatam
Adrasti duxit, florens opibusque domoque
Egregia, atque tenens late arva ingentia, dives
Fruge solum, multo circum et pomaria versu,
Lanigerique greges pecoris; tum clarus Achivos
Hasta inter cunctos, si quando bella vocarent.
Haec, ut vera, reor vobis audita. parentum
Nunc memores, ne me imbellem ignavumque putate,
Nec, dicam juvenis si quid bene, spernite dictum.
En agite, ad pugnam vel tardi vulnere, quando 150
Res dura et praesens discrimen cogit, eamus.
Illic semoti a telis, ne saucia quisquam
Figat membra, novo neu vulnus vulnere acerbet,
Hortemurque alios, et pubem, segnis ab armis

-- v-132 --


Quae cessat, voce incensam mittamus in hostem.
Sic ait: hi parent dictis, juvenile secuti
Consilium; atque gradum celerant; dux ibat Atrides.
Sensit caerulei rector maris; oraque cano,
Ora, habitumque, seni similis processit, Atriden
Et prope magnanimum citus adstitit, atque prehensum 160
Dextra, sic blandis compellat vocibus ultro.
Atride, saevus nunc certe gaudet Achilles;
Exsultatque viro dirum cor, spectat Achivūm
Dum caedemque, fugamque. infelix! pectore in alto
Cui nil mentis inest sanae. sic numina perdant
Justa illum, damnoque onerent, probroque merentem.
Sed te nondum omnes dī, rex, odere. videbis
Laetus adhuc Troum raptim regesque ducesque,
Pulvere complentes camporum lata, relictis
Navibus effuso sua ferri ad moenia cursu. 170
Haec ait; et campis celeri pede concitus, altum
Clamavit. quanta conclamant voce novena,
Primam ineunt quando pugnam, vel dena virorum
Milia: Neptunus tantam de pectore vocem
Fudit, et indomitum Grajis in corda furorem,
Robur et injecit subitum, bellare sine ullo
Ut fine, ac forti vellent decernere pugna.
Interea magni supremo a vertice Olympi
Terram humilem late despexit regia Juno:
Atque suum atque sui germanum conjugis ire 180
Per medias vidit festinum laeta phalanges:
Parte alia irriguae celsis in montibus Idae
Rupe Jovem in summa; cui diva infensa, sub imo
Irarum ingentes volvebat pectore fluctus.
Huic ingressa dolos moliri; fallere si qua
Possit, et Argivo districtum avertere bello.

-- v-160 --


Omnia versanti, haec animo sententia sedit,
Compta omni ut pulchre cultu descendat in Idam;
Eximio captum formae si forte lepore
Implicet, exceptoque ulnis et lumina, totam 190
Et mentem ignavo componat callida somno.
Ergo suum fert se in thalamum, quem filius olli
Mulciber exstruxit, valvasque aptavit ahenas
Postibus arcana clavi, secreta subire
Limina ne quisquam posset de gente deorum.
Huc ingressa, operit radiantes lumine valvas:
Et primum ambrosia perfundens membra liquenti
Abluit; hinc oleo perduxit, diva pararat
Quod sibi suaveolens; quod tantum ut morat in alta
Aede Jovis, miro late caelumque profundum, 200
Terrasque, tractusque maris complebat odore;
Hoc postquam corpus perduxit diva, capillum
Et rite aurato discrevit pectine; doctis
Composuit manibus formans pulchrosque, nitentesque,
Et fusos varie divino a vertice plexus:
Fulgidulum hinc peplum, quod longo virgo labore
Ipsa suis olli manibus Tritonia fecit,
Et rerum omnigenis ornavit rite figuris,
Induit; ad pectus multo quod fibula morsu
Aurea nectebat. zona post ambiit arcta 210
Corpus, multiplici ornabat quam fimbria villo.
Dehinc triplicem pulchra gemmam suspendit ab aure
Hinc atque hinc aptans opus admirabile visu;
Atque recens factam imposuit candore nivali
Ambrosio vittam capiti, quae fulgida, soli
Assimilis, partem radios jactabat in omnem.
Tum nitidis soleas pedibus subnectit; et, omni
Ornatu fulgens, thalamo procedit ab alto;

-- v-188 --


Ac Venerem coetu a superūm dea sevocat omni,
Seductam et blandis affatur callida verbis: 220
Dulcis nata, meis precibus flectere? negabis
An flecti? ac noles, quam nunc rem poscere mens est,
Largiri, irascens mihi scilicet, ipsa favere
Quod Danais; tu, diva, soles defendere Troas?
Cui Venus: o Juno, dea magna, o regia magni
Proles Saturni, quod versas mente, profare,
Quidquid id est: fieri possit modo, laeta volensque
Nam faciam, atque omnes impendam sedula curas.
Tum sic orsa loqui fallaci pectore Juno est:
Illecebrasque, tuosque mihi da, diva, lepores, 230
Queis polles, mentesque domas hominumque deūmque.
Nanque abeo extremas almae telluris in oras.
Oceanumque deūm patrem, Tethynque parentem
Visere, qui me ambo primaeva aetate suaque
Excepere domo, curaque aluere puellam
Ingenti; Rhea quam dederat, quo tempore caelo
Saturnum exegit, terrasque et fruge carentem
Sub pontum ad Stygias detrusit Jupiter umbras.
Hos abeo visura, queam si forte molestam
Adveniens blando affatu componere litem. 240
Nanque diu thalamo sejuncti mutua sese
Oderunt; quorum mentes si nectere vinclo
Dulcis amicitiae liceat mihi, magnaque, et omnes
Ante alios merito dilecta vocabor utrique.
Cui Venus: haud quidquam, quod poscas cunque, licetve,
Aut decet abnuere, o divūm regina, supremi
O soror, atque eadem conjux augusta Tonantis.
Dixit; acu et pictum solvit de pectore lorum,
Artis opus mirae, humanas mulcentia mentes
Cuncta ubi rerum inerant, amor, atque cupido, loquela 250

-- v-216 --


Et dulcis, furtim sapientum et corda subire
Blanditiae quotquot suerunt, ac vertere mentes.
Hoc divae in manibus posuit: dehinc talia fatur:
Hoc tibi habe, atque sinu lorum, regina, reconde,
Cuncta ubi sunt, quaecunque optas tibi. non erit ut re
Infecta redeas, coepto et ludaris inani.
Sic Venus: ampla oculos Juno subrisit; et abdit
Diva sinu eximium laetanti pectore munus.
Nata Jovis patrias retulit se rursus in aedes:
At Juno summo digressa est vertice Olympi; 260 
Pieriam et lapsu celeri super, et juga pulchrae
Emathiae fugiens, nive tecta cacumina, Thracum
Aërios tranat montes; nec concita subter
Contingit pedibus terram. tum rupibus altum
Linquit Atho, labensque maris descendit ad undam
Fluctisoni, Lemnumque advenit, regna Thoantis.
Convenit hic, Leti fratrem, dea candida Somnum;
Et dextram dextra contingens talia fatur:
Somne, hominum, atque deūm domitor, si tempore in ullo
Audisti facilis mea vota, hoc adde rogatus 270
Optanti eximium nunc munus, nulla vetustas
Quod memori ex animo acceptum mihi deleat unquam.
Mecum ades, atque Jovi, simul ac mihi proximus ille
Procumbet, placido fulgentia conde sopore
Lumina. si facies, auro radiante coruscum,
Pulchro fusum opere, haud ullo corrumpier aevo
Quod possit, solium dabitur tibi, magna laboris
Merces: Vulcanus multa quod sedulus arte
Conflabit meus, atque, pedes quod fulciat apte
Dum celebras epulas, supponet rite scabellum. 380
Huic lenis placido respondit pectore Somnus:
Magni Juno genus Saturni, prima dearum,

-- v-243 --


Nullum ego non ausim divūm sopire, vel ipsum
Oceanum, unde genus divis, immane ruentem,
Volventemque altos ingenti murmure fluctus;
Unum sed metuo propius vel adire, sopore
Vel dulci mulcere Jovem, nisi si velit ipse.
Nam me alias etiam stimulasti, diva, secabat
Aequoreas qua luce vias magno Jove cretus
Alcides, Trojae post moenia diruta bello. 290
Tunc ego complexu molli praecordia magno
Ima Jovi affusus demulsi: tu, dea, cladem
At subitam es molita hosti; flabrisque furentum
Ventorum, ac saevo turbasti caerula fluctu;
Et cursu excussum, sociaque a pube revulsum,
Egisti Coam vesano turbine ad urbem.
Excitus immanes divūm rex arsit in iras:
Atque deos celsa jactans turbabat in aede;
Meque furens animi primum quaerebat, ab alto
Contusum et caelo salsas jecisset in undas, 300
Ni me servasset domitrix hominumque deūmque
Nox, gremio excipiens fugientem. turbidus ira
Ille manum abstinuit, noctem quod laedere sacram
Est veritus. Nunc tu caput objectare periclo,
Diva, jubes iterum, moliri et, quae male cedant.
Tum Juno: Quid, Somne, animo nunc talia versas
Atque tibi trepidat formidine pectus inani?
Anne putas Teucros propter sic posse moveri
Corda Jovi, Alcidae ut gnati sunt mota periclo?
Surge agedum; pretium dabitur, sociare jugali. 310
Quam tibi dudum optas vinclo, pulcherrima coetu
E Charitum, primo vernantum flore juventae,
Pasithea. Ingenti perculsus corda repente
Pollicito Somnus laeto haec citus ore profatur.

-- Homer-v-270 --


En age, diva, lacus Stygios, violandaque nulli
Flumina jurato verax. rite altera pinguem
Tellurem tangat facito. manus, altera salsi
Marmoreos ponti fluctus: testesque vocato,
Quotquot Saturnum circa tenet alta sub umbris
Terra, deos, thalami cupio cui foedere jungi, 320
Te mihi Pasitheam, coetu praecellit in omni
Quae Charitum prima florentum aetate, daturam.
Haec Somnus: dictis paret dea; jurat et omnem
Vim divūm infernam, subter quos Tartara tellus
Ima tenet clausos; Titanas nomine dicunt.
Ut jurata fidem fecit, testataque divos,
Festinant ambo, Lemnoque Imbroque relictis,
Atque auras carpunt nigra caligine septi.
Jamque adeo celsam pariter venere sub Idam
Fontibus irriguam crebris, matremque ferarum, 330
Lectum ad litoream. ponti dein aequora linquunt,
Inceduntque solo raptim; silva alta tremebat
Sub pedibus. Somnus, venientem Jupiter ante
Quam videat, tenuitque gradum, furtivus et altae
Abjetis ascendit ramos, qua nulla per auras
In tota ad caelum surgebat longior Ida.
Heic frondes inter, densa protectus ab umbra,
Sedit avi similis, vocitant in montibus altis
Chalcida quam divi, genus at mortale Cymindin.
At Juno summum celeri pede Gargaron Idae 340
Ibat ad excelsae. quam vidit Jupiter, arsit
Confestim et toto flammatus pectore: qualis
Divae furtivo primum est cum junctus amore.
Obvius et veniens haec leni est voce locutus:
Juno, quo properans alti de vertice Olympi
Huc te affers? nec currus adest, geminique jugales:

-- v-300 --


Tum sic orsa loqui fallaci pectore Juno est:
Longe abeo extremas almae telluris in oras,
Oceanumque deūm patrem, Tethynque parentem
Visere. qui me ambo primaeva aetate suaque 350
Excepere domo, curaque aluere puellam
Ingenti. hos abeo visum, si forte molestam
Adveniens aliqua possim componere litem.
Nanque diu thalamo sejuncti, mutua sese  
Oderunt, animisque agitant discordibus iras.
Irriguae in primis volucres radicibus Idae
Stant bijugi, qui me celeri terraque marique
Axe vehant: prius haec summo de vertice Olympi
Sed veni dictura tibi, ne mente doleres
Irata, si forte irem taciturna remotas 360
Oceani longe ad sedes ac tecta profundi.
Sic ait: altitonans contra sic Jupiter infit:
Ire illuc tibi mox actutum, diva, licebit:
Nunc mecum haud pigeat paullum cessare, meoque
Indulgere animo; cui nunquam pectora tantus
Cepit amor; nec quo conjux Ixionis olim
Tempore Pirithoum, similem dīs corda creavit;
Clarum prae cunctis mortalibus Acrisione
Persea nec Danaë genuit quo pulchra, nec illa
Nobilis eximii Phoenicis filia prolem 370
Quo geminam Minoa tulit, dium et Rhadamanthum:
Nec tam grata mihi Semele fuit, Alcmeneve,
Altera magnanimi Alcidae, partu altera Bacchi
Nobilis, humanas solvit qui ad gaudia mentes;
Nec regina Ceres flavo bene compta capillo,
Inclyta nec Latona, eadem nec tu, dea, tanto
Aeque grata mihi complecti pectus amore.
Jupiter haec. Juno verbis cui vafra dolosis:

-- v-330 --


Nam quid ais? tibi quis mentem, Saturnie, dirus
Versat amor? Ida in summa nudoque sub axe 380
Quid si divūm aliquis videat nos forte cubantes,
Atque aliis narret superis? qua fronte reverti
Caelicolum ad sedes tunc possem conscia probri?
Verum, ita si placitum, si fert ita corde voluntas,
Est thalamus tibi, quem Vulcanus condidit, aptans
Postibus ille seras solidis. quin pergimus illuc
Et somnum in clauso petimus de more cubili?
Tum sic altitonans, caelo qui nubila densat:
Ne dubita, divūm neu quenquam, Juno, verere,
Aut hominum: auratam cogens denso aëre circum 390
Sic tibi ego nubem offundam, quae pervia nulli
Sit visu; haud ipsi, qui perspicit omnia, Soli.
Haec ait: ac placidae pariter dat membra quieti
Stratus humi: alma thorum tellus, mora nulla, recentem
Submisit, gramenque sinu foecunda profudit
Suaveolens, densum, lotumque, crocumque rubentem
Flore novo, et violas, et purpureos hyacinthos.
At nubes fudit se circum pulchra repente:
Auratis fulgens radiis, sudoque nitebant
Rorantes caelo passim per gramina guttae. 400
Sic divūm pater atque hominum rex ardua supra
Gargara, perdomitus tandem somnoque, dolisque
Conjugis, oblita carpebat mente soporem.
Quem simul ac toto sopitum pectore sensit
Somnus, continuo ad naves descendit Achaeas;
Nuncius et veniens Neptuno, talibus infit:
Laetus nunc fer opem Danais, Neptune, parumper
Et saltem fessis laudem praebere decusque
Ne dubita: ignarus rerum, victusque sopore
Dum jacet, ille mea domitus vi, et conjugis arte, 410

-- v-360 --


Jupiter. Haec Somnus: longe dehinc avolat ipse,
Et claros hominum coetus, urbesque revisit:
Acrius arserunt Neptuni at corda, juvaret
Quo Danaos. ergo primis se concitus infert
Ordinibus, magnaque hortatur voce morantes:
Argivi, an segnes patiemur ab Hectore vinci
Priamida, ut capiat puppes, pugnaeque reportet
Ut decus? hoc certe speratque, et jactat, ad altas
Quod cessat naves, corda ira incensus, Achilles.
At, si erimus tamen auxilio nos mutua nobis, 420
Non erit invictum cur multum optemus Achillem.
Ergo agite, atque meis cuncti parete volentes
Consiliis. clypeis praesepti ingentibus, ictus
Qui validos perferre queant magis omnibus, aere
Et claro galeis tecti radiantibus, hastas
Et manibus longo quatientes robore, eamus.
Dux ego praegrediar cunctos; nec tempore longo
Stare loco poterit, qui nunc furit, improbus Hector.
Quisquis Marte bonus scutum at breve gestat, habendum
Pejori tradat, tollat sibi grandius ipse. 430
Sic ait: hi dictis parent. ad praelia terni
Quos reges, aegrique, accepto et vulnere tardi,
Armabant, Laërtiades, et primus Atrides,
Inclytus et bello Tydides. quippe virorum
Hi sese cuneis miscentes, omnia obibant,
Armaque mutabant armis; melioribus iret
Septus uti melior, pejoraque pejor haberet.
Inde viri, ut corpus texerunt aere micanti,
Hostem alacres contra vadunt: praeit omnibus, ingens
Qui terram quassat, Neptunus; fulminis ensem 440
Et dextra similem gestat, longumque, coruscis
Horrendum et radiis; quem tristi attingere nunquam

-- v-336 --


Fas quenquam in pugna; subitus perculsa videntum
Terror habet sed corda virūm, longeque coërcet.
Parte alia Troum disponit rite maniplos,
Atque animos juvenum pugnae aptat Martius Hector.
Sic ambo infestis durum certamen in armis
Contulerant, Hector, pater et Neptunus, Achivam
Hic, Phrygiam hic contra certus defendere pubem.
Interea terram fluctu mare proluit ipsas 450
Ad naves, Danaūm densa et tentoria; vastus
It caelo clamor confertim in bella ruentum.
Nec tanto ad terram fremitu ruit unda, furentis
Ex alto Boreae pellunt quam flabra; nec ignis,
Aërio in saltu silvam qui concitus amplam
Corripuit, laxisque intro se immisit habenis;
Nec validas inter frondoso vertice quercus
Dira sonat reboans immani murmure ventus;
Quantus erat Danaūm fremitus Troumque, vicissim
Hortantum sese, vesano et Marte furentum. 460
Primus ibi Ajacem in magnum ferus Hector adegit
Telum ingens recta; frontem ut converterat illuc;
Nec ferrum ablusit quoquam, sed pertulit ictum
Adveniens, duplex qua supra ingentia balteus
Pectora tendebat sese, clypeum alter, at alter
Argenti clarum bullis religaret ut ensem.
Hi ferrum tenuere, viro ne membra subiret
Mollia. Priamides immani turbidus ira
Ingemuit, dextra quod fugerat irrita cuspis;
Et, mortem vitans, socium cedebat in agmen: 470
Ingens cedentem saxo Telamonius Ajax
Ingenti, (nam multa, citas religare carinas
Queis soliti, ante pedes pugnantum sparsa jacebant)
Horum unum attollitque manu, clypeique rotundum

-- v-412 --


Supra orbem, colli prope finem, turbinis instar,
Contorsit magno in pectus stridore per auras.
Qualis ubi rapido Jovis igni procidit ingens
Ad terram quercus radicitus exturbata,
Sulfuris ac tetrum late diffundit odorem;
Tum, si quis vidit propior, micat ima pavore 480
Corda tremens (magni dirum Jovis, et grave fulgur):
Sic prostrata solo vis concidit Hectoris: hastam
Abjecit, clypeusque ingenti est mole secutus,
Et galea: arma sonum dederunt circum aerea. laeti
Accurrunt vasto Danai clamore, jacentem
Spes et erat trahere ad sese; tum spicula densi
Multa manu intorquent, nequidquam: figere nemo
Eminus evaluit, vel cominus. undique regem
Nam circumfusi, procerum flos, prima virorum,
Aeneasque, et Polydamas, et dius Agenor, 490
Et Lyciūm ductor Sarpedon, Glaucus et acer:
Nec sociūm e numero quisquam neglexit, et omnes
Protexere virum, clypeosque ad tela sinistris
Objecere hosti. medio e certamine pugnae
Sublatum donec fidi avexere sodales,
Atque manus inter tulerunt, semotus ab armis
Totam ubi post aciem currus auriga tenebat,
Alipedes et equos. hi regem ad nota ferebant
Moenia, torpentemque artus, aegroque cientem
Ore graves tractim gemitus. dehinc, pulchra fluentem. 500
Vorticibus rapidis ad Xantum, cui genus alto
Ab Jove, cum venere, citi curruque superbo
Depositum stravere solo, laticesque jacenti
Affudere: auram paullum sibi redditus ille
Dulcem hausit, caelumque oculis suspexit apertis;
Inde genu flexo nitens crassum ore, cruorem

-- v-437 --


Evomuit, rursusque ad terram in terga supinus
Defluxit; nigraque oculos caligine texit
Nox iterum. nam plaga ingens mentemque domabat
Perculsam, nec sueta aptos ad munia nervos. 510
At Danai, postquam viderunt Hectora longe
Avectum, Troasque urgent, ac praelia miscent.
Primus Oilides celer Ajax perculit hasta
Satnion Enopiden procurrens, optima Nais
Quem tibi quondam, Enops, pascenti armenta creavit,
Nympha viro, pulchri prope flumina Satnioëntis.
Cominus huic, Ajax defixit in ilia ferrum.
Labitur ad terram resupino corpore; circum
Orta gravi est Danaūm ac Troum certamine pugna.
Ocyus huic, valido quassans immane lacerto 520
Telum, Polydamas, Panthei genus, advolat ultor,
Atque humerum ferit in dextrum Prothoënora, diam
Fortis Areïlyci prolem: gravis hasta cruentum
Trans abiit propulsa humerum: pronus cadit ille,
Sternitur et passis immundo in pulvere palmis.
Polydamas laeto haec tum fudit pectore dicta:
Ni me oculi fallunt, validam non irrita fugit
Panthoidae hasta manum, excepit sed corpore missam
Grajūm aliquis; possit certe vestigia firmans
Qua niti, obscuri sedes dum pergit ad Orci. 530
Sic ait: Argivis mentem dolor, imaque fodit
Corda; sed ante alios magno Telamone creatum
Impulit Ajacem, juxta quem saucius heros
Planxit humum: citus ergo, refert vestigia in agmen
Dum socium, aerata praefulgens cuspide telum
Cedenti adjecit jaculans: praevidit at ictum,
Obliquansque viam se morte abduxit ab atra
Polydamas; telum Archilochus fatale recepit

-- v-464 --


Immemor. hunc placitum dīs est demittere morti.
Summa etenim capiti qua cervix nectitur imo, 540
Hasta subit, nervumque secans praecidit utrumque.
Procidit, atque solum tangit prius ore, solutis
Quam genibus. contra tum sic Telamonius Ajax
Inclamans, fortem compellat Polydamanta.
Polydama, perpende animo, verumque fatere:
Istene vir dignus, caesum Prothoënora caesus
Qui penset? certe mihi nec malus esse videtur
Ipse, malo natus nec semine; Marte superbi
Filius at, fraterve Antenoris: huic reor esse:
Nam similem facie, atque humeris, et corpore toto. 550
Sic ait, ille virum noscens: praecordia Teucris
Ima dolor subiit, morsu et perfodit acuto.
Boeotum heic Achamas Promachum longa ferit hasta,
Fertque citus fratri auxilium; quem scilicet ille
Arreptum pedibus, cupiens spoliare, trahebat.
Tum super haec magno gaudens clamore profatur:
Graji, turba ferox levibus pugnare sagittis,
Et vanas jactare minas assueta sine ullo
Fine, labor certe non solis, multus et usque
Moeror erit nobis: etiam vos tristia. tandem 560
Fata prement; etiam vobis alterna vicissim
Funera. jam Promachus (mentes advertite) longo est
Compositus somno, mea quem vi perculit hasta,
Ne mihi dilatam frater moereret inultus
Ob poenam. in patriis fratrem hoc sibi quisque relinqui
Aedibus exoptat, caedem qui caede rependat,
Ultor et inferias fratri pius immolet hostem.
Haec ait: Argivi dictis doluere superbis.
Peneleo mens ante alios incensa furore.
Ergo ruit contra: venientem, ac dira frementem 570

-- Homer-v-488 --


Stare Achamas coram haud ausus, regisque manere
Penelei telum. qui protinus Ilionea
Dejecit leto cretum Phorbante beato;
Ante omnes unum Troas quem dexter amavit
Majugena, et censu, lucrisque ingentibus auxit.
Huic unum conjux partu edidit Ilionea:
Hasta supercilium cui tum gravis acta sub ipsum,
Ejecitque oculum penitus, nervumque recidit
Pervadens retro; passis at saucius ille
Sedit humi palmis. vagina diripit ensem 580
Peneleus, dextraque micantem extollit, acuto
Cervicem et mediam ferro secat. aerea cassis,
Abscissumque solo jacuit caput: hasta cruento
Haerebat defixa oculo. caput ille, papaver
Ceu sectum, dextraque attollit, clamat et altum
Vociferans: Troës, matremque, patremque jubete
Ilioneo luctus ordiri ac funera. laeto
Nec Promachi conjux Alegenoridae ad sua vultu
Tecta virum excipiet reducem, post eruta bello
Pergama cum patrias Graji veniemus ad urbes. 590
Haec ille: at gelidus confestim in pectora Teucris
Insinuat pavor: huc atque huc pallentia vertunt
Ora, fuga liceat duram si evadere cladem.
Dicite nunc, Musae, celsi domus ardua Olympi
Quas habet, occiso quis primus ab hoste cruentas
Retulit exuvias, Neptuni ut numine flexit
Pugna vias, magno et Troum res versa tumultu est.
Hyrtion ante omnes stravit Telamonius Ajax
Gyrtiaden, Mysae ductorem gentis; at acer
Antilochus Phalcenque et Mermeron exuit armis; 600
Meriones leto dedit Hippotiona, Morynque;
At Teucer Prothoona simul premit et Peripheten;

-- v-515 --


Tum deinde Atrides regali Hyperenora sceptro
Insignem longo percussit ad ilia telo,
Visceraque et penitum discindens cuspide acuta
Ventrem hausit: qua nacta viam per vulnus in auras
Vita abiit tenues: oculis nox ingruit atra.
Plurima sed Troum demisit corpora morti
Magnanimo pernix Ajax prognatus Oileo,
Cui similis nemo versis instare sequendo 610
Agminibus, postquam terrorem in corda virorum
Jupiter atque fugam altitonans immiserat atram.

Previous section

Next section


Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.