Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
Previous section

Next section

HOMERI ILIADOS LIBER QUINTUSDECIMUS.
At postquam Troës pulsi, verso agmine, vallum 
Sunt aegre ac fossam transgressi, ac terga prementum
Sub manibus multi jacuerunt pulvere in atro:
Hi, vacuos juxta camporum in gramine currus
Constiterunt paullum, tremefacti corda pavore,
Ora metu exsangues pallentia; vertice in Idae
Jupiter at somno Junonem propter inerti est
Excitus; inque solo viridi stetit, ac vigil ora
Vertit ad Argivos, Troasque, hos et videt hosti
Terga dare, hos caedi spoliisque instare; simulque 10
Ire maris regem Neptunum. parte jacere
Ast alia dium videt Hectora; fida, sodales,
Pectora, quem circum turbata mente sedebant.
Ille autem vix ore animam ducebat anhelo
Attonitus, sensuque expers, crassumque cruorem
Ejectans: nec enim dextra perculsus inerti
Conciderat. pater hunc hominumque deūmque dolore
Haud tacito miserans, Junonem torvus acerbo
Horrendum adspexit vultu, dehinc talibus infit:
Arte tua abjectusque Hector, Troësque fugati, 20
Vafra dolos versare, et fraudes nectere, Juno.
Quarum, credo equidem, fructus tu prima dolendos
Percipies flagris iterum conscissa cruentis.
Anne dies memori ex animo tibi fluxit, ab alto
Qua te suspendi caelo, geminasque revinctis
Incudes pedibus demisi, atque aurea palmis,

-- v-20 --


Nulla quae frangi vi quirent, vincula nectens
Implicui. vacuo pendebas aëre; divi
Toto indignantes turbabant plurima caelo,
Nec quibant circumfusi te exsolvere vinclis. 30
Ast ego, quem validis apprendere cunque furenti
Contigerat manibus, jaciebam limine Olympi
Praecipitem ex alto longum per inane, pavore
Semianimis donec telluris dura veniret
Ad sola. nec tumidum post haec tamen omnia facta
Pectus adhuc fervens penitus mihi liquerat ira,
Alciden propter laesum. quem scilicet, atras
Ipsa ciens contra Borea stridente procellas,
Mente mala vasti missum per caerula ponti
Abstuleras urbis Coae sub moenia cursu 40
Excussum. pater at gnatum solvique, labores
Et passum duros, Argivae ad moenia gentis,
Atque domus patriae miserans ad tecta reduxi.
Haec si forte animo exciderunt, meminisse recenti
Admonitu rursus cogam, fraudumque, dolique
Ut pigeat, noscas et tandem quid tibi lucri
Blanditiae, amplexusque ferant, sociumque cubile.
Jupiter haec: perculsa animum formidine Juno
Intremuitque artus, celeri et sic voce locuta est .
Esto nunc testis mihi tellus, atque superne 50
Ingens quod partes caelum se tendit in omnes;
Atque, deis qua nil jurari est sanctius, alta
Labens sub terra nigrae Stygis unda; tuumque,
Sancte, caput; nosterque, ausim quem fallere mendax
Haud unquam, thalamus: qui nunc Neptunus Achivos
Allevat auxilio, magna et premit Hectora clade,
Dardaniam et pubem, non suasu ad praelia venit
Ille meo, sed sponte sua, miseratus ad ipsas

-- v-43 --


Argivos naves tot rerum dura ferentes.
Ipsi ego quin fuerim, si me nunc audiat, auctor, 60
Ire, voces quacunque, animo et parere volente
Imperiis rex magne tuis, qui nubila cogis
Altitonans, nigraque tegis caligine caelum.
Sic Dea: sic hominum contra divumque creator
Subridens placido respondit Jupiter ore:
O Juno veneranda, deūm si tu mihi coetu
In magno assideas concors, nostrique vicissim
Conveniant sensus; nае, quem nunc dira cupido
Fert alio, mentem Neptunus vertat, utrique
Et nostrūm adjungat sese facilisque volensque. 70
Verum age, quae dixti, vera si mente locuta es,
Ocyus i superūm ad sedes, celeresque jubeto
Huc veniant Irisque, arcuque insignis Apollo:
Iris ad Argivas ferat ut se nuncia puppes,
Neptunum et regem tristique excedere pugna
Actutum, atque suas jubeat se condere in aedes;
Phoebus at ad pugnam rursum excitet Hectora, vimque
Inspiret praesens validam, saevosque dolores,
Pressa domant qui corda viro, depellat; Achivos
Terreat ut rediens, enervi et vertere cogat 80
Terga fugae, donec trepidum formidine vulgus
Ipsas Pelidae in puppes incurrat Achillei.
Ille suum exhortans in praelia dura ciebit
Patroclum; hunc urbis non longe a moenibus Hector
Congressus leto sternet, tumidumque virorum
Multa caede, meo clarum et Sarpedone vita
Exuto. iratus Patroclum propter Achilles
Hectora tum nigras Orci demittet ad umbras.
Ex illo Argivis a puppibus usque repulsos
Troas terga fugae cogam dare versa, Minervae 90

-- v-70 --


Consiliis, Grajūmque manu dum concidat alta
Ilios. ante modum statuam nec mitior ipse
Irarum, patiar nec divūm accedere quenquam
Auxilio Danais, magni quam dius Achilles
Attigerit finem voti, perfectaque cernat,
Quae sum pollicitus, moto et quae vertice nutu
Ingenti jurans firmavi, qua Dea luce
Genua mihi supplex Thetis est amplexa, rogavit
Ornarem et fortem ut, Danais infestus, Achillem.
Jupiter haec. dictis paret dea; liquit et Idam, 100
Atque deūm celsas abiit sublimis in aedes.
Ut cum saepe viri mens pervolat incita, magnos
Terrae qui tractus lustravit, multaque secum
Corde putans memori versat: locus hic prius, ille
Dehinc alius, tum deinde alius mihi tactus eunti est:
Sic celeri magnum nisu per inane, supremum
Se tulit aërii tunc Juno ad culmen Olympi, 
Inque domum venit celsam Jovis, atque deorum
Obtulit adveniens coetu se diva. frequentes
Caelicolae assurgunt venienti, ac pocula praebent 110
Plena manu affusi certatim. negligit omnes
Illa alios: quam pulchra Themis praebebat, amice
Accepit pateram. prae cunctis nam Themis olli 
Obvia se celeri gressu tulit; atque ita, magnam
Diva deam trepida compellans voce, locuta est:
Adventus subiti quaenam tibi caussa? videris
Cur perculsa metu, Juno? conterruit an te
Conjux immani Saturnius, ut solet, ira?
Cui Juno graviter suspirans: o Themi, parce
Ista rogare. mei quam saevus, quamque superbus 120
Conjugis est animus, nosti satis ipsa superque.
Verum age, nunc epulis tu curam impende regendis

-- v-95 --


Aequa domo in superūm: cunctos audire licebit
Mox inter divos, quae rerum horrenda minetur
Efferus; haud quisquam possit quae audire, nec angi,
Mortalisve, deusve, licet solemnia laetus
Mente hilari plenis agitet convivia mensis.
Sic ait; auratoque locavit membra sedili.
Omnes perculso moerebant pectore: summis
Illa tenus risit, non laeta fronte, labellis; 130
Atque irata deis haec moesto corde profatur:
Vecordes, stolidique, labos exercet inanis
Quos frustra, iratosque Jovi, cupidosque parantem
Quae lubet, aut verbis, aut vi cohibere. movetur
Ille nihil, longeque sedens nos, nostraque spernit
Orsa: deos dicit nam sese morte carentes
Antistare animis, invicto et robore cunctos.
Ergo, dabit cuivis quam partem cunque malorum,
Aequo ferte animo. Marti sua noxa dolorque
Jam, reor, obvenit; pugna cui dulcis in acri 140
Ascalaphus leto domitus jacet; ille, virorum
Nemo unus Marti est quo carior; ille, fatetur
Esse suo natum fortis quem sanguine Mavors.
Dixerat: iratus femur at percussit utrumque
Pronis Mars palmis, gemituque haec addidit alto:
Ocyus, o superi, nec sit grave, turbidus altas
Hinc feror ad naves Danaūm. stat qualibet illic
Ulcisci gnati mortem: nec fulmine stratus
Ipse Jovis, fuerit mihi si fatale, recuso,
Inter purpureo manantes sanguine rivos, 150
Pulvere in immundo, mediaque in caede jacere.
Haec effatus, equos curru subjungere jussit
Terroremque, Metumque; armis fulgentibus ipse
Interea sese cingens in bella parabat.

-- v-120 --


Heic superis multo gravior majorque coorta
Ab Jove confestim summo foret iraque, et atrox
Flamma odii; metuens cunctis at sede Minerva
Exsurgens subito e celsa, primum evolat extra
Vestibulum; atque dei galeam de vertice ahenam,
Deque humeris clypeum detraxit; cuspide et hastam 160
Aerata dextraeque extorsit, limen ad altum
Sepositam et statuit; verbisque ita fatur acerbis:
O vesane, excors, male perdite, num tibi frustra
Sunt aures? periitne omnis tibi mensque, pudorque?
Non audis, narrat quae Juno candida, ab ipso
Illa recens digressa Jove? eheu tristia, frater,
Tuque prior vis multa pati, ac remeare coactus
Vi dura caeli ad sedes; et grandia nobis
Ferre mala, atque omnes ingenti perdere clade.
Confestim Danaos linquet Troasque superbos 170
Nam pater, ac veniet nobis iratus; Olympo
Et dabit ingentes turbas, fontesque furore
Percitus, insontesque una raptabit. ademptum
Ob gnatum irasci nunc ergo desine, multi
Longe illo manibus meliores vique, vel ante
Sunt caesi, vel post caedentur; nec queat omne
Eximere humanum morti genus ulla potestas.
Haec ait; ac Martem consueta in sede locavit.
Interea Juno tectis Phoebum evocat altis,
Atque Irin, superūm quae fert mandata per auras;  180 
Compellansque ambo celeri sic ore profatur:
Ad sese in Phrygiam vos Jupiter ocyus Idam
Ire jubet, coramque audire, ac discere, mandet
Quid fieri. celerate viam, ac parete jubenti.
Haec ait ante fores: intro dehinc Juno reversa,
Aurato sedit solio, festinus Apollo,

-- Homer-v-150 --


Atque Iris celeri lapsu venere ferarum
Ad matrem, crebris manantem fontibus Idam.
Caelicolum hic nacti sunt regem in Gargaro alto
Solum supremo residentem in vertice: cui se 190
Circum suaveolens fundebat candida nubes.
Huic ambo sistunt sese. quos mitis amico
Excepit vultu sedata Jupiter ira:
Paruerant celeres nam jussis, regia Juno
Quae tulit. affatur prius almam his vocibus Irin.
Iri, agedum, celeri lapsu hinc i nuncia regi
Neptuno, et verax, quae mando, haec ipsa referto.
Actutum, tristi bello pugnaque relicta,
Aut abeat superūm ad coetus, aut sub vada ponti
Sin dictis parere negat, spernitque jubentem; 200
Quantumvis fortis, videat ne forte manere,
Si veniam, nequeat me contra; viribus illum
Qui vinco, et major sum natu, sit licet audax
Ille, parem et stulte sese mihi jactitet, horrent
Omnes quem pavido tremefacti pectore divi.
Jupiter haec: Iris paret; ventisque vocatis,
Vertice ab Idaeo Trojanas tendit ad arces.
Ut quondam volitans aut nix, aut frigida grando
Raptim nubifugi Boreae vi concita fertur:
Sic medias fugit raptim levis illa per auras; 210
Neptunoque adstans regi, sic farier infit.
O terras complexe omnes, o crine decore
Caeruleo Neptune, Jovis tibi nuncia missu
Advenio, dictura, jubet quae dicier ipse.
Actutum, tristi bello pugnaque relicta,
I superum longe ad coetus, aut sub vada ponti.
Sin dictis parere negas, spernisque jubentem;
Huc se venturum dicit. verum admonet ante

-- v-180 --


Ut vites conferre manum. nam viribus ille
Te vincit longe, natuque est grandior, etsi 220
Esse parem jactas tu te illi scilicet, horrent
Omnes quem pavido tremefacti pectore divi.
Indignans gemitu; Neptunus talia reddit:
Nam quid ait? tantumne animis tumet ille superbis,
Cogat ut invitum, sibi, quanquam fortis, honore,
Quem tamen esse parem novit? tres nam sumus orti
Saturno fratres, Rhea quos veneranda creavit.
Ille, et ego, tristes et Pluto qui regit umbras
Tres rerum et summam in partes divisimus omnem.
Cuique sua obvenit pars aequa forte; profundi
Regna mihi pelagi, Plutoni horrenda sub imis
Caligo terris, caeli domus aethere in alto
Ampla Jovi. tellus, tractusque ingentis Olympi
Nunc quoque communes post tempora longa supersunt.
Ergo Jovi nil est cur vivam obnoxius: aequus
Me sinat; atque habeat placide, quae tertia cessit
Tunc, sibi regnorum partem: nec robore quanquam
Magno est, ignavum veluti, me territet ille
Sed natos dictis natasque minacibus ultro
Incessat potius, genuit quos ipse, jubentem 240
Queis audire patrem, dicto et parere necesse est.
Talia Neptunus; contra Iris talia: mene
Istaec dura jubes, Neptune, atque aspera fatu
Ferre Jovi responsa? an, verso pectore, mutas
Dictum aliquod? flecti non raro versa bonorum
Corda solent; nosti et, natu majoribus adstent.
Ut Dirae, ac vocem faciles nutumque sequantur.
Tum sic caerulei rector maris: O dea, dicis
Vera istaec; bene habet res et se, mente sagaci,
Quid deceat quid non, cernit cum nuncius: atro: 250

-- v-207 --


Sed mihi felle dolor subit in praecordia, natum
Sorte pari ac fato, verbis cum saevus acerbis
Increpat, imperitans aequali. at, percita quamvis
Fervent corda furore, placet nunc cedere fratri
Sponte mea. dicam ast aliud, veraxque minabor
Ex animo: si forte, invitis meque, Minerva;
Et celeri, forti et Vulcano, Mercurioque,
Junone et magna, soluique pepercerit urbi
Pergameae, vastare volet nec moenia bello,
Argivaeque decus meritum concedere genti; 260
Triste sibi a nobis odiumque iramque paratam
Aeternum sciat esse. Haec fatus liquit Achaeam
Ultro aciem, atque mari genitor se condidit alto:
Absentem optabant moerenti pectore Graji.
His Phoebum affari dictis tum Jupiter orsus:
Dulcis Phoebe, adeas mando nunc Hectora bello
Egregium. ponti Neptunus cessit in alti
Jam vada, formidans alto me corda furore
Flagrantem; quod ni cessisset sponte, fragorem
Ipsi etiam audissent pugnae, quoscunque sub Orco 270
Ima deos circa Saturnum terra coërcet.
Verum hoc ambobus multo est optatius, illi,
Atque mihi, pugnam vitans, iramque manusque
Ipse meas metuens longe quod cessit ab armis.
Nam sudore foret perfectum non sine multo
Certamen. Nunc, quod superest, age, nate, coruscis
Horrendam villis cape turbidus aegida, et usque
Concutiens, Grajas imple terrore phalanges.
Idem tu clari, arcitenens, mihi suscipe curam
Hectoris, atque viro validum per membra vigorem 280
Adspira, ingentesque animos, dum, Graja carinas
Venerit ad curvas fugiens ac litora pubes.

-- v-233 --


Tum statuam quod opus, rursum ut recreata vigescat
Gens, defessa malis, et duro fracta labore.
Jupiter haec: patri non segnis paret Apollo.
Continuo ex altis mittit se montibus Idae,
Accipitri similis rapido, per inane columbas
Qui sequitur, vincitque alis genus omne volantum.
Ut venit, fortis Priami prolem, Hectora dium ,
Jam non membra solo stratum, velut ante; sedentem 290
Corpore sed flexo invenit. nanque, excitus alto
Ceu somno, socios agnorat: anhelitus imum
Aeger nec pectus quassabat, frigidus ibat
Nec sudor: Jovis auxilio sibi redditus heros
At fuerat. pulchro quem juxta constitit arcu
Insignis Phoebus, fuditque has pectore voces:
Hector Priamide, longe semotus ab armis
Cur langues? mentem subiit quaenam anxia cura?
Aegre animam ducens cui talia reddidit Hector:
Quis coram scitare istaec, divum optime? necdum 300
Audisti naves propter bello acer Achaeas
Ut me Ajax, olli socios dum perdere leto
Non cesso, immani saxo male perculit ipsum
In pectus, pugnaque exegit, robur et omne
Solvit: ego hac certe manes me luce putavi,
Atque domos Orci visurum, pectore dulcem
Jam jam animam exhalans. Haec Martius Hector: Apollo
Haec contra: Nunc fide animo; talem tibi magnus
Jupiter ex alta submisit providus Ida
Custodem comitemque, aurato bella gerentem 310
Phoebum ense; exitium tibi qui fatale nec ante
Cessavi prohibere ipsi, nec moenibus urbis.
Verum age, nunc densos equites ad litora, curvas
Et puppes hortare, leves impellere currus:

-- v-259 --


Ast ego praegrediens bijugisque volantibus omnem
Ante viam sternam, diro et terrore fugaque
Turbabo attonitis perculsum pectus Achivis.
Sic ait; ac subitum afflavit per membra vigorem.
Ac velut in plenis praesepibus hordea pastus
Ille diu sonipes, rupit si vincla, virentum 320
Planitiem et fugiens camporum est nactus apertam;
Insultatque solo, celsum et caput arrigit alte
Luxurians, luduntque jubae per colla, nitentes
Perque armos; volat ante levis Zephyrumque Notumque
Arva secans; et nota petit vel pascua equarum,
Vel fluvium, adsuetus vitreas innare per undas:
Genua pedesque levis rapido sic incitus Hector
Jactabat cursu, exhortans ad praelia turmas,
Ut dulci divina sono vox impulit aures.
Cornigero veluti sublimem vertice duri 330
Agricolae in cervum, fida stipante canum vi,
Aut capream, cursu, vasto et clamore feruntur.
Ille quidem rupesve inter virgultave densa
Abditus occultat sese: verum excitus acri
Interea fremitu silva leo prodit ab alta,
Atque viam horrendus mediam tenet: haud mora cuncti
Perculsis cecidere animis; tremefactaque gressum
Turba refert: gelida pallent formidine vultus:
Sic Danai Teucros urgebant agmine denso,
Ancipiti et ferro caedebant, ensibus, hastis 340
Et rigidis: magnum subito at videre maniplis
Hectora ut in mediis, turbato pectore cuncti
Intremuere; omnis excussa est pectore virtus.
Hos inter, proles Andraemonis inclyta, coepit
Corde Thoas fari haec perculso, maximus ille
Aetolos inter bellator, telaque doctus

-- v-282 --


Missa manu torquere, manum et conferre; diserto
Ore idem cedens paucis, contendere verbis
Si quando in coetu pubes coepisset Achivūm.
Hic Grajis est in mediis ita farier orsus: 350
Pro superi! quale hoc percellit lumina monstrum!
Qua, fatum eluctans, vitae se Martius Hector
Restituit rursus? quem spes erat omnibus una
Sub Telamoniadae manibus cecidisse cruento
Perdomitum leto. Grajis male numen amicum
Nempe aliquod mortisque virum de faucibus atrae
Exemit, servatque; neci qui saevus Achivos
Ante dabat, dabit atque iterum. nec enim sine magno
Ille Jove exsultatque in primis, et furit acer
Ut nemo. Haec propter, mentes advertite, dicam 360
Quid fit opus: dictis nemo at parere recuset.
Hortemur vulgus procul hinc secedere celsas
Ad puppes: ipsi ante alios, qui dicimur esse
Egregii bello, stemus; si forte ruentem
Occursu primi valido cohibere queamus
Arrectis adversi hastis; nec, fortis et acer
Sit licet, audebit Danaūm se immittere turbae.
Haec ait: at Graji parent, ac dicta capessunt.
Continuo magnusque Ajax, rectorque virorum
Idomeneus, Teucerque, Megesque, atque inclytus armis 370
Meriones, ipso bellantum flore coacto,
Instruxere aciem adversi, pugnaeque parant se:
Turba retro interea ad naves, ut jussa, redibat.
Incurrunt primi Troës denso agmine, gressu
Quos Hector magno torvus praeit. altus Apollo
Ante virum graditur, niveos circumdatus atra
Nube humeros, saevusque manu praeportat utraque
Aegida terrificam, villis horrentibus hirtam

-- v-309 --


Hinc atque hinc, late fulgentem; Mulciber olim
Quam fecit, donumque Jovi dedit ipse, virorum 380
Terreret pavidas diro ut gestamine mentes.
Hanc gestans manibus, Troas ducebat Apollo.
Quos Argiva phalanx adversa fronte ruentes
Sustinet. it caelo sublatus clamor utrinque
Ingens; tela volant nervis propulsa, frequentes
Bellantum e manibus magno stridore feruntur
Usque hastae, ac juvenum florenti corpore sese
Pars condit, pars magna solo defixa, priusquam
Adversum posset veniens attingere corpus,
In medio stabat, cupiens haurire cruorem. 390
Immotam donec gestavit Phoebus Apollo
Aegida, tela pari certamine missa volabant
Hinc atque hinc, pubes et leto strata cadebat:
Ille sed Argivum postquam conversus ad agmen
Aegida terrificam concussit, voce ruentes
Et contra horrenda increpuit; vim protinus omnem
Infregit, mentes enervans: excidit omne
Continuo robur, dextraeque ad fortia torpent.
Ut geminae deprensa boumve armenta, gregemve
Magnum ovium quandoque ferae, dum caeca silet nox, 400
Incursu turbant subito; procul inscius inde
Pastor abest: Danai magno sic versa tumultu
Terga dabant pavidi, enerves; foedam altus Apollo
Nanque fugam injecit miseris; magnumque secundus
Priamidae saevo ac Teucris indulsit honorem.
Tum vir quisque virum legit, quem mitteret Orco,
Ut rara est laxis acies disjecta maniplis.
Hector dat leto Stichiumque ac Arcesilaum,
Boeotae hunc gentis ductorem, fortis at illum
Ante alios fidum comitem per bella Menesthei.  410

-- v-331 --


Aeneas telo premit Iason, atque Medonta
Ajacis fratrem, atque notham praestantis Oilei
Progeniem. hic celsam patria procul urbe colebat
Extorris Phylacen; irata mente, novercae
Confodit ferro quod fratrem Eriopidos, acer
Regali thalamo sibi quam sociarat Oileus:
Iasus at, claro natus de sanguine Spheli
Bucolidae, Actaeam pubem ductabat in arma.
Polydamas fortem fortis Mecistea mactat;
Priamides Echium prima inter tela Polites; 420
At Clonium eximius morti demittit Agenor;
Deïocho in primis fugienti, pone sagittam
Infra humerum dorso fixit Paris, egit et alte
Horrendum stridens aerata cuspide telum.
Interea, caesos illi fulgentibus armis
Dum spoliant, cursu vallum fossamque petebant
Praecipites trepido Graji, muroque subibant.
Hector at, inclamans altum, jubet ire carinas
Ocyus ad celsas, praeda spoliisque relictis.
Nam procul Argivis a puppibus ire virum quem 430
Si videam, ipse manu confossum protinus Orco
Demittam: nec erit, fratres caraeque sorores
Exstincto ut funus curent; sed foeda jacebit
Esca lacer canibus patriae sub moenibus urbis.
Sic ait; ac bijugos, contingens terga flagello,
Egit equos, rapidoque volans obit omnia curru,
Hortaturque viros. regem clamore secuti
Horrisono, increpitant rapidos urgentque jugales,
Quisque suos. gradiens prae cunctis Phoebus Apollo
Labra celer fossae nullo subversa labore 4400
Proruit, in medium devolvens, stravit eunti
Et turmae longamque viam latamque, volantis

-- Homer-v-362 --


Quam longe teli jactus pertingit, adegit
Quod vir, firma suae tentat dum robora dextrae.
Hac se confertim densi infudere; praeibat
Attollens sacram deus aegida, septaque muri
Sternebat; puer aequoream ceu parvus arenam.
Qui sibi ludicrum studio cum struxit inani,
Ludo rursus idem manibus pedibusque solutum
Disjicit. ingentem Grajae curam atque laborem 450
Sic gentis tu, Phoebe, levi simul omnia miscens
Impulsu, ad terram fudisti; pectus et idem
Complecti attonitum Danais terrore fugaque.
Sic illi, ad naves compulsi, litore in arcto
Constiterant sese hortantes, dīsque omnibus alto
Cum gemitu ac votis tendebant lumina, et ambas
Suppliciter palmas. Nestor queis talia princeps
In mediis fudit moerenti corde, supinas
Ille manus tollens caeli ad stellantia templa:
Jupiter omnipotens, Argiva siquis in urbe, 460
Taurorumve oviumve imponens pinguia flammis
Viscera, pro reditu dulci est tua magna precatus
Numina; tuque pias non aversatus amica es
Aure preces; mentem subeant nunc omnia; cladem
Nunc, pater, horrendam fessis averte, nec omnes
Heic sinito Grajos Phrygio sub Marte domari.
Talibus oravit Nelides: verba precantis
Audiit, ac tonitru caelum concussit ab Ida
Jupiter altisono. pubes Trojana secundo
Freta Jove, incurritque audax, atque acrior instat 470
Ingens ut vasti fluctus maris, alta carinae
Septa supergreditur, venti cum saeva tumentem
Ex alto impellunt vesano turbine flabra;
Sic Troës muro sese infudere patenti,

-- v-334 --


Curribus et magno immissis clamore, cruentam
Protinus invadunt pugnam. stant curribus altis
Hi rigidas dextra quatientes cominus hastas;
Puppibus in celsis stat contra obnixa juventus
Grajugenum, longos, quorum ingens copia, contos
Tela manu gestans navalia, robore duro 480
Firma, aciem inducto summam fulgentia ferro.
Patroclus, curvis dum longe a navibus acres
Praelia miscebant Danai Troësque, soluto
Eurypyli residens intra tentoria mansit
Usque animo; atque aegrum vario sermone levabat,
Inspergens miti vulnus medicamine, duros
Paeonia relevans et sedulus arte dolores.
Verum ubi transgressos muri septa ardua Troas
Sensit, et exortus fugientum est clamor Achivūm;
Ingentemque dedit gemitum, percussit utrumque 490
Et pronis ululans manibus femur; inde, jacentem
Ad socium versus, dedit has de pectore voces.
Eurypyle, indigeas licet aeger me, tibi adesse
Amplius haud equidem possum. nam dura coorta
Pugna est. heic adstans famulus te curet amice,
Soleturque: adeo Peliden ocyus ipse,
Regem hortans si forte queam propellere in arma.
Forsitan admonitu, si quis Deus adjuvet orsus,
Ille meo tandem victus flectetur. amici
Nam saepe admonitu flectuntur corda bonorum. 500
Haec ubi sic fatus, celeri pede concitus ibat.
Interea Graji constanti pectore stabant
Adversi Teucris, multi nec pellere paucos
Navibus a celsis quibant; Trojana juventus
Grajugenum objectas quibat nec densa phalanges
Rumpere, et in medias tandem se immittere puppes

-- v-404 --


Navale ut lignum recto cum limite norma
Dirigit in manibus fabri, quem numine multo
Afflavit, docuitque artes Tritonia Pallas:
Horum pugna aequo sic se tendebat utrinque.
Limite, nec partem vergens flectebat in ullam.
Pugnabant alias alii certamine magno
Ad naves; clarum contra processerat Hector
Ajacem. his ingens ortus labor unius ergo
Puppis erat; nec Priamides Telamone creatum
Exigere, atque cavis ignes inferre carinis;
Nec Telamoniades quibat depellere saevum
Priamiden, deus ipse virum postquam appulit illuc.
Tum, Clytii genus acre, Caletora maximus Ajax,
Ignem infert puppi dum turbidus, occupat hasta 520
Transadigens pectus, magno ruit ille fragore
Ad terram: excussus longe dextra excidit ignis.
Hector, ubi carum vidit sibi morte propinquum
Prostratum ante oculos jacuisse in pulvere, nigra
Haud procul a puppi, magno clamore suorum
Incenditque animos hortans, ac talia fatur:
o Troës, Lyciique, et pubes Dardana, bello
Clari omnes, spatio ne quis mihi segnis in arcto
Heic pugnet. Clytii gnato succurrite, nudent
Ne stratum ad naves Danai fulgentibus armis.
Sic ait: atque ingens vibranti cuspide telum
Ajacem in magnum torsit, nec figere pectus
Ille tamen potuit; vacuas petit hasta per auras
Ajacis famulum comitemque Lycophrona, pulsus
Olim qui patriis, patrata caede, Cytheris
Exsul magnanimi Telamonis tecta colebat.
Huic (prope nam regem stabat), rigido caput aere
Hasta volans laevam supra transverberat aurem.

-- v-434 --


Pronus humum petiit, puppi dejectus ab alta,
Collapsique artus nervis jacuere solutis. 540
Horruit, affaturque his fratrem vocibus Ajax,
Carum Teucre caput, nobis bonus ecce sodalis
Mastorides leto domitus jacet; ille Cytheris
Qui pulsus, nostrasque exsul susceptus in aedes,
Carus erat nobis, aeque ac pater ipse. peremit
Hunc Hector. Quo tela tibi letalia? quo nunc
Arcus, Teucre, abiit, tibi quem donavit Apollo?
Haec Ajax: jussis paret citus ille; propinquus
Adstitit et fratri gestans arcumque sonantem,
Atque gravem telis pharetram: raptimque sagittas 550
Impiger Iliacum celeres mittebat in agmen.
Ille fatum forti Clitum Pisenore fixit,
Panthoidae socium praeclari Polydamantis,
Docta lora manu dum concutit, atque volantes
Pellit equos turbam in mediam, qua plurima fervet
Pugna virūm, seque ostentat magno ille placere
Priamidae, et Teucris cupiens: sed triste repente
Exitium misero super ingruit, arcuit olli
Quod nemo e sociis optanti; cuspis in ipsam
Venit enim averso cervicem, vulnus et aegros 560
Apportans gemitus: curru moribundus ab alto
Corruit; at bijugi retro cessere, sonore
Quassantes bigam ingenti. quibus ocyus ipse
Objecit se Polydamas, tenuitque furentum
Fraena manu: Astynoo Protiaonis inde regendos
Tradit, multa monens, sese ut per bella sequatur
Observans, vacuoque legens vestigia curru:
Ipse autem primis rursum se immiscuit armis.
Ast aliud telum interea depromsit in ipsum
Hectora magnanimus Teucer, quod dira frementi  570

-- v-459 --


Dulcem animam eripiens, pugnam sedasset Achaeas 
Ingentem ad naves, dempto duce: sed Jovis alti
Haud latuit mentem, dium qui providus omni
Hectora servabat cura, Teucroque repente.
Eximiam Telamoniadae laudem abstulit ipse.
Nanque arcu in valido nervum de more trahenti
Ad sese, nervum quem multa torserat arte
Bellator, subito rupit: detorta sagitta
Est alio, atque ingens laeva procul excidit arcus.
Horruit; ac fratrem his compellat vocibus heros: 580
Eheu! consilium nobis deus, orsaque pugnae
Mente aliquis laeva praecidit, qui mihi et arcum
Excussit manibus validis, nervumque recentem
Rupit, ego quem primo hodie cum lumine solis
Aptavi cura ingenti, durare volantum
Posset ut impulsus telorum firmus ad omnes.
Haec fratri Teucer: tum sic Telamonius Ajax:
Quin tu igitur flexosque arcus, volucresque sagittas,
Frater, mitte, tuis numen quando obstitit orsis,
Et laudem invidit Danais; scutum indue forti 590
Nunc humero, ingentemque manu tolle impiger hastam,
Et pugna in Teucros, turbamque hortare: carinas
Ne capiant saltem, quamvis victoribus esse
Contigerit, vacui cura ingentique labore.
Rumpe moras: ambo et pariter pugnemus in hostem.
Sic ait: ille abiit celsa in tentoria, et arcum
Seponit, scutumque humeris ingentibus aptat
Quadruplex; capitique habilem flammasque vomentem
Induitur galeam, summo cui vertice equinae
Horrendum setae nutabant: corripit hastam 600
Inde manu validam, fulgentem cuspide acuta;
Evolat et rapido cursu, fratrique revertens

-- v-483 --


Adstitit eximius gravibus bellator in armis.
Ast Hector, postquam Teucri tela irrita vidit,
Sic Troas Lyciosque affatur voce superba:
O Troës, Lyciique, ac pubes Dardana, nunc o
Este viri, vestramque alacres vim promite Grajas
Certatim ad puppes. vidi nanque irrita ab ipso
Facta Jove, his oculis modo vidi, fortia primi  
Tela viri. facilis nosci est mortalibus alti 610
Vis Jovis, aequus opem seu cum fert, ac decus auget; 
Sive aliquem premit irascens, atque abjicit idem:
Argivos ut nunc certe premit, ac bonus ultro
Nos juvat. o fortes, denso nunc agmine, ad ipsas
Nunc puppes pugnate, viri. quod cominus ictus,
Eminus aut siquis, fatalis venerit horae
Ad metas, leto domitus cadat; ac erit hostem
Arcenti dulci a patria cecidisse decorum;
Uxor et exstincto incolumis, natique manebunt,
Et domus, et patrii census, Argiva paternas 620
Hinc longe ad sedes fugiat si denique classis.
Talibus incendit vires ac pectora dictis.
Parte alia hortari socios non desinit Ajax:
Proh pudor! Argivi, praestat vel dura subire
Fata semel, Grajam vel rem servare, supremam
Et cladem, dirosque ignes arcere carinis.
An, miseri, spes est, naves ubi ceperit Hector,
Posse domum pedibus trans caerula vasta reverti?
Hectora non Teucros omnes clamore cientem
Auditis, furit igne cavas qui exurere puppes? 630
Non ciet ad choreas, at saeva in praelia pubem.
Nil melius nobis at quisquam suaserit, hosti
Quam conferre manus, tristique occurrere pugnae
Cominus. hoc certe praestat, semel ire sub umbras,

-- v-511 --


Aut vitam pulso dulcem servare periclo,
Quam longo implicitos angi ac tabescere bello
Paullatim, fortesque hosti succumbere inerti.
Sic fatus, pugnae cunctos incendit amore.
Tum Schedium, prolem Perimedei, perculit Hector,
Clarum Phocaeae rectorem pubis, at Ajax 640
Laodamanta, satus magno qui Antenore, agebat
Bellator peditum florentes aere catervas.
Durum Polydamas Otum, quem frigida misit
Cyllene, socium Phylidae, gentis Epeae
Ductorem, ferro adveniens mactavit acuto.
Huic ruit adversus, fatum ut conspexit amici,
Phylides: telum vitavit corpore flexo
Polydamas; Panthi gnatum nec passus Apollo est,
Dum primos inter pugnat, demittier Orco.
Ergo Meges medium Croesmi transverberat hasta 650
Ingenti pectus; sonitum dedit ille cruenta
Stratus humo: exstinctoque Meges jam pulchra trahebat
Arma humeris; sed tela Dolops tulit obvia contra
Lampetides, genuit quem maximus ille virorum
Laomedontiades, doctum bella omnia, Lampus.
Is tum Phylidae medium perfodit acuta
Scutum hasta adsiliens; at durus funera thorax
Aere cavo avertit. Phyleus hunc belliger alta
Ex Ephyra tulit olim a flumine Selleente;
Euphetes olli dederat quem regius hospes,
Ferre inter pugnas saevo tutamen ab hoste.
Hic tum illi gnati florenti a corpore letum
Arcuit, ac Dolopis telum fatale repressit.
At contra Dolopi Phylides cuspide acuta
Aeratae conum galeae percussit, equinam
Abstulit et ferro cristam, quae pulvere in atro

-- v-538 --


Fulgens purpureo dejecta colore jacebat.
Huic, Dolopem contra dum pugnat, vincere sperans
Posse virum, auxilio venit Menelaus, et hastam
Quassans obliquus Dolopi stetit, et grave telum 670
Inque humerum tergo fixit, pectusque per altum
Exegit: pronus moribundo corpore terram
Ille petit: lapsoque instant, fulgentiaque arma
Detrahere hi cupiunt humeris. at Martius Hector
Omnes ingenti fratres clamore vocabat
Increpitans, fortem ante alios, Hicetaonis alti
Egregiam prolem, Melanippum. paverat olim
Percota hic tauros in pingui, moenibus hostis
Donec erat longe a patriis: at, litus Achaea
Venit ubi ad Phrygium classis; rediitque paternas 680
Ad sedes, Troasque inter praestabat honore,
Par Priami et natis regalia tecta colebat.
Hunc Hector primum increpitat, proprioque vocatum
Nomine sic notis compellat vocibus ultro.
o, Melanippe, ergo lenti cessabimus? ergo
Nil movet heu cari caedes indigna propinqui?
Nondum etiam correpta vides ut fortia Graji
Arma legunt Dolopis? quin tu per tela per hostes
Me sequere. haud ultra tutis licet eminus hostem
Missilibus contra pugnare, at cernere ferro 690
Cominus, aut illi pereant, aut funditus omnis
Dum cadat alta suis cum civibus Ilios: Hector
Haec postquam effatus, gressum tulit ante; secutus
Vir simul est superis par forma et robore divis
Interea hortatur Grajos Telamonius Ajax:
Este viri, et mentem subeat pudor; atque sodales
Quisque suos veritus, constanti pectore pugnet.
Queis pudor est cessisse loco, carosque verentur

-- Homer-v-563 --


Qui socios, vivunt plures, quam morte domantur:
Qui fugiunt, horum perit omnis visque, decusque. 700
Sic ait: illi, hostem cupidi prohibere carinis
Sponte sua, condunt alto sub pectore magni
Verba ducis, densique armis fulgentibus adstant,
Atque rates septo cinxerunt protinus aereo.
Iliacum in Danaos divūm pater incitat agmen:
At minor Antilochum in Teucros instigat Atrides:
Antiloche, haud quisquam Grajūm florentior aevo,
Haud quisquam est pedibus melior te, viribus aeque
Nec validis pugnare audax. age, figere siquem
Prosiliens possis, morti et demittere Teucrūm. 710
Haec fatus medio ardentem sermone reliquit
Abscedens rursum. Antilochus levis evolat ante
Primam aciem, telumque manu fatale coruscat,
Huc atque huc vertens oculos. Trojana minantem
Turba tuens, gressum retulit. non irrita fugit
Hasta manu e valida, gnatoque Hicetaonis, acer
Dum ruit in pugnam, juxta perlata papillam,
Transiit ingenti perfossum vulnere pectus.
Concidit: arma super magno intonuere fragore.
Advolat Antilochus: celerem super ut canis olim 720
Hinnuleum, nemorum e latebris, notoque cubili
Commotum, longe telo venator adacto
Quem fixit, nervosque omnes ac robora solvit:
Sic te magne super saevus Melanippe jacentem
Irruit Antilochus, cupiens fulgentia ferre
Arma sibi victor: dium tamen Hectora currens
Haud latuit; qui tela inter, turbamque virorum
Per mediam cursu rapido fert se obvius. illum
Ut vidit contra venientem atque arma ferentem
Antilochus, quamquam bello impiger, haud tamen ausus 730

-- v-585 --


Stare loco, tremuitque artus, et palluit ora;
Ille ferae similis, noxae quae conscia, caeso
Vel cane, vel tauros circa pastore, prius quam
Turba virum raptis veniens super ingruat armis,
Tuta petit, montesque fuga sese abdit in altos.
Talis Nestorides tremefacto pectore fugit,
Hector ubi, ac Troës vasto clamore secuti
Densa manu valida coeperunt fundere tela.
At, postquam sociūm in turmam sese abdidit heros,
Restitit, ac frontem rursus convertit in hostem. 740
Interea Troës, praedantum ut saeva leonum
Turba, ruunt contra naves, summique facessunt
Magna Jovis mandata; viris per membra vigorem
Qui magis atque magis praesenti numine dexter
Invictum afflabat, Grajorum pectora contra,
Enervans, partumque decus, laudemque paratam
Eripiens, donec magnus claresceret Hector
Unus supra omnes, flammamque inferret in ipsas
Indomitam victor puppes, Thetidisque nefastam
Parte precem ex omni compelleret. providus ergo 750
Flammam exspectabat, puppi ex ardente videndam
Se daret optanti clara dum luce, fugaret.
Troas ut inde iterum, laudem et praeberet Achivis.
Haec versans, Danaūm in puppes pater usque ciebat
Hectora Priamiden; furiato pectore saevus
Quanquam sponte sua ardebat; vesanus ut hastam.
It quatiens Mavors; aut silvam ingressus opacam
Ignis edax furit aëriis in montibus olim.
Spumant labra, oculis ardentia fulgura torvis
Absistunt, galea alta viro cava tempora circum. 760
Horrendum concussa tremit. rex ipse deorum
Bellanti auxilium caelo nam praebet ab alto,

-- v-610 --


Millibus in multis uni et largitur honorem
Eximium, atque decus: limes quippe ultimus aevi
Haud aberat longe misero, lucemque supremam
Magni sub manibus Pelidae inimica parabat,
Triste urgens juveni fatum, Tritonia Pallas.
Ille quidem cupiens aciem perrumpere, sese,
Qua turbam qua tela videt densissima, certat
Irruere in medios; sedenim frustra omnia tentat, 770
Nec potis est usquam durum pervadere septum.
Nam, turris validae in speciem, denso agmine stabant
Conferti. qualis procurvo in litore cautes
Vasta, horrens, canum procurrens edita in aequor,
Stridentum furias ventorum, undasque, fragorem
Insanum et ponti perfert, ac mole sua stat:
Tales Grajugenae stabant, Troumque catervam
Hectoraque obnixi contra. ferus insilit ille
In medios igni fulgens unde unde corusco.
Caerulea sub nube ingens tumefactaque vento 780
Ut cadit unda ratem supra gravis: albet at illa
Spumigero candens fluctu perfusa; superne
Velum dira fremens niveum quatit aura: tremiscunt
Nautis corda metu leti jam limine in ipso:
Sic Danais micuere sinus formidine, et anceps
Invasit mentes turbataque pectora terror.
Adveniens ceu cum saevo leo dente juvencas
Invadit prato in viridi prope stagna, per herbam
Dum sese innumerae densant; ac servat euntes,
Nescius ille feras contra pugnare magister 790
Cornipedum de caede boum; primasque, vel inter
Extremas graditur; pernici sed leo cursu
Insilit in medias, stratamque ex omnibus unam
Devorat: armentum trepida formidine circum

-- v-636 --


Diffugit omne: omnes Danai sic Hectora dium,
Atque patrem fugere Jovem; solum inclytus heros
Morte Mycenaeum subita stravit Peripheten.
Hunc genuit Copreus, Eurystei jussa ferebat
Qui magno Alcidae: non claro patre sed ortus
Filius est longe melior, virtutibus ille 800
Omnigenis clarus, cursu bonus, acer ad arma,
Consilii prudens auctor, procerumque Mycenes
Par primis. magno tum stratus ab Hectore laudem
Eximiam, atque decus victori praebuit ingens.
Nam, dum versa fugae dat terga, offendit in oram
Ipse sui extremam clypei, Troum omnia contra
Quem tela oblongum talos gestabat ad imos.
Huic temere impegitque pedem, retroque supinus
Concidit, afflictus terrae; galea alta recusso
Aere dedit sonitum ingentem cava tempora circum. 810
Sensit, et accurrens lapsum super adstitit Hector,
Defixitque hastam fulgentem in pectus, amicos
Inter et oppressum, leto dedit. obvius ire
Nemo ausus, nec opem deprenso ferre sodali;
Ipse sibi Hectoreis nam quisque timebat ab armis.
Jamque adeo retulere gradum, et cessere carinas
Post primas, septi extremis, a litoris ora
Quae minus abstabant. Troum denso agmine pubes
Affudit sese, certatimque ingruit hosti:
Argivi primas puppes liquere (coactos 820
Urget enim res dura); alta ad tentoria crebri
Sed mansere tamen, nec se per castra solutis
Ordinibus passim fudere; pudorque, metusque,
Continuit magnum clamantes, atque vicissim
Mutua se hortantes. Quos prudens Nestor, Achivae
Eximius gentis custos, per tecta, parentesque;

-- v-660 --


Et gnatos lacrimis obtestabatur obortis:
Este viri, o socii: nunc famam quenque vereri,
Nunc meminisse decet natorum, conjugis, unde
Ortus et est, patriaeque domus, matrisque, patrisque, 830
Seu vivunt, seu jam sunt passi extrema, per hosce
Qui longe hinc absunt, obtestor; state, manete
Invicto fortes heic pectore, terga nec hosti
Vertite. sic animos incendit Nestor, et acres
Admovit stimulos. nubem at caliginis atrae,
Offusam late, discussit Pallas. obortum
Continuo est oculis jucundum lumen utrinque
Litore ab extremo, pugnaeque a parte cruentae.
Apparet magnusque Hector, sociique, retrorsum
Quicunque abstiterant pugna, et quicunque feroci 840
Obnixi ad curvas pugnabant Marte carinas. 
Magnanimo tunc Ajaci, quo caetera stabat
Grajūm turba, loco haud placuit consistere; obibat
Sed magno incedens gressu tabulata; gravemque
Hac illac versans contum quassabat, ahenis
Praefixum clavis, telum ad navalia factum
Bella, bis undenas protentum robur in ulnas.
Ac veluti quondam doctus desultor, ut omni
Quatuor e numero praestantes corpore pulchro.
Legit equos, campo admissos dehinc pellit ad urbem, 850 
Ampla volans qua strata viae se publica tendunt;
Mirantur dextra et laeva matresque virique
Spectaclum attoniti; celer ille huc transilit atque huc,
Mutatoque sedet dorso imperterritus; Eurum
Ante levem volucres cursu hi pernice feruntur:
Sic Ajax per crebra gradu tabulata ferebat
Se magno, insiliens nunc hanc, nunc impiger illam
In puppim; tum missa viri vox ibat ad astra

-- v-686 --


Ingens, Argivos vasto clamore jubentis
Tutari curvasque rates, tentoria et alta. 860
Quippe audax Troum in turba non se tenet Hector;
Sed, veluti celeri lapsu Jovis involat ales
Anseribus, gruibusve, aut cycnis, agmine magno
Dum liquidum ripa in viridi pascuntur ad amnem;
Caeruleam affectat puppem sic maximus heros
Assiliens: dextra magnus quem Jupiter, ipsum,
Et socios simul horrendo clamore sequentes,
Impulit ingenti. surgit pugna aspera: nusquam
Cessatur. credas nunc primum praelia inire
Integros, ullo nec fessos membra labore; 870
Sic alacres in saeva ruunt certamina. nec spes
Pugnantum est eadem. non ullo evadere cladem
Posse modo Graji sperabant, diraque fata;
Sperabant Teucri, curvas exurere puppes,
Et pubem penitus morti demittere Achaeam.
Talia versabant animis, densique premebant
Hinc atque hinc sese magno certamine anheli.
Adjecit dextram saevus tum denique puppi
Hector, ad Iliacum quae litus Protesilaum
Pulchra tulit, sed non et sedes pulchra revexit 880
Incolumem ad patrias. hanc circum Troica pubes
Grajaque se duro caedebat mutua ferro
Cominus. haud etenim flexo volitantia ab arcu
Spicula, missa manu abstantes nec tela manebant:
Fortia pectoribus prope juncti at pectora, acutis
Miscebant horrenda securibus, atque bipenni
Praelia certatim ferro, magnique micabant
Ensesque, ancipitesque hastae; insertique nigranti
Ingentes gladii capulo tellure jacebant,
Hi lapsi e manibus pugnantum, fortibus illi 890

-- v-714 --


Ex humeris; subterque ibat cruor undique rivis.
Hector ubi arripuit puppim semel, alta tenebat
Aplustra, et Teucros magno clamore vocabat:
Ignem ferte, viri, pugnamque intendite: lucem
Jupiter hanc nobis aequus dedit, una rependat
Tot moestos quae laeta dies; exurere puppes
Qua datur, iratis huc dis quaecunque profectae,
Intulerunt nobis tot tristia damna, senatus
Iliaci culpa; qui me, obvia ferre volentem
Arma, diu tenuit, pubemque in bella paratam, 900
Exire haud passus. nostras at Jupiter olim
Si laevus mentes laesit, nunc incitat idem
Hortator ductorque. Hector sic fatus; at illi
Acrius incubuere, insano et Marte ruebant:
Nec Telamoniades Ajax jam quibat eodem
Stare loco (obruitur sic densis undique telis);
At retro paullum cessit, fata ultima vitans,
Et liquit tabulata heros, septemque pedali
Constitit in transtro, circum vigilantia volvens
Lumina, bellator conto et gravis usque trabali 910
Instantes arcens Troas, flammamque ferentes,
Atque hortans magno socias clamore cohortes.
O socii, heroës Danai, Mavortia pubes,
Este viri, ac patrium memores expromite robur.
A tergo ne aliquem vobis, nunc esse putatis
Qui ferat auxilium pulsis? an firmior usquam
Est aliquis murus, possit qui avertere cladem?
Urbsne aliqua est proprius, praecinctam turribus altis
Quam liceat populi alterna servare corona?
Bellantum at campo in Teucrūm, longeque remoti 920
A patria, et ponti conclusi degimus unda.
Ergo manus poterunt, non lenta ignavia lucem 

-- v-741 --


Ferre aliquam tandem, et rebus succurrere lapsis
Haec ait: ac torvus, furiata mente, petebat
Hasta omnes, quotquot se curvas igne ferebant
Accincti ad naves, quo saevus jusserat Hector;
Bisseni et magna perfossi cominus hasta,
Ante ipsas leto strati jacuere carinas.

Previous section

Next section


Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.