Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Homerus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1777], Homeri Odyssea Latinis versibus expressa, versio electronica (), 13633 versus, verborum 95,658, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; poesis - argumentum; prosa - paratextus; prosa - epistula] [word count] [zamagnabodyssea].
HOMЕRI ODYSSEAE LIBER DECIMUS NONUS.
Ipse suo dius sub tecto restitit heros Triste procis magna versans cum Pallade letum. Nec mora; Telemacho fatus: Mavortia, gnate, Jam nunc tempus adest clausis arma omnia tectis Occulere; ac juvenes, eadem si forte reposcant, Alloquere incautos, his mulcens pectora dictis. Surripui e fumo, neque enim nunc illa videntur, Quae pater ad Trojam properans fulgentia liquit; Igne adeo sordent nigroque afflata vapore. Quin aliquid majus prudens deus ipse cavere 10 Scilicet admonuit, ne dira in vulnera vino Edomiti armetis dextras, sparsoque cruore Tristis hymen, mensaeque fluant: namque ipsa feroces Arma trahunt animos, pugnamque lacessere suadent. Dixerat: ille sui celerat mandata parentis, Nutricemque vocans ita fidas inquit ad aures. O semper mihi cara, altis in sedibus omnes Nunc retine famulas, secreta in parte reponam Dum thalamo neglecta diu nigrantiaque igne Arma patris. tenero non id mens ante ferebat 20 Cauta parum; contra tandem subducere certum Omnia, qua nigri nullus vapor aestuat ignis. Haec ait; at nutrix: utinam prudentia rerum Te capiat, servesque tuos jam rite penates. At quis, nate, tibi properanti lumina fundet, Si famulas arcere jubes, clausasque teneri? Hospes hic ipse, inquit: neque enim sine parte laboris Jam patiar quemquam, nostras qui vectus ad aedes Indigus hospitii veniat. sic dixit; et illa Paruit, ac versos emuniit objice postes. 30 At genitor gnatusque instant galeasque comantes, Aeratasque hastas, clipeosque umbone coruscos Subvectare citi: juxta Tritonia virgo Fundit ab aurato rutilantia lumina lychno. Atque hac affatus juvenis tum voce parentem: Quae nova lux oculis, inquit, diffusa reрente, O genitor? jam summa mihi laquearia tecti, Fraxineaeque trabes, murique, altaeque columnae Undique inardescunt flammis, et fulgura volvunt; Certe aliquis divum caelo delapsus ab alto est. 40 Cui referens genitor: ne quaere, o gnate, doceri, Sed tacitus monstrata tuo sub pectore conde Visa deum; morem hunc caelestia numina servant. Tuque adeo nunc strata petens in nocte recumbe, Solus ego ut maneam, famulasque, ipsamque parentem Experiar coram, quae me flens anxia frustra Multa diu quaeret. nec plura effatus Ulysses, Quum juvenis cessit, taedis lucentibus, aula E media, notoque locans sua membra cubili Accubuit gaudens quam primum cernere solem. 50 Ille autem caedemque procis et fata parabat Pallade cum socia penetrali in sede relictus. Penelope interea, pulcrae non illa Dianae, Non Veneri absimilis, thalamo veniebat ab aureo Candida. cui sellam clavis fulgentibus aptam Ex ebore et laevi argento posuere ministrae Ante focum, multa quam fecerat arte peritus Icmalius fulcrumque pedes, quo sistere posset Addiderat stratum maculosae tegmine pellis. Heic se composuit regina, atque undique circum 60 Turba puellarum venit, semesaque canae Frusta simul Cereris, siccataque pocula mensis Sustulit. inde focis calidam de more favillam Excussere aliae, rursumque in lumina taedas Suffecere novas aliae, flammisque dedere. Quarum saeva iterum tali tunc voce Melantho Increpuit regem: quid adhuc vagus undique oberras, Sera etiam sub nocte gravis, lustrasque puellas Improbus? aut foribus discede, et munere gaude Jam fatur, aut rapto torre hoc expulsus abibis. 70 Illam torva tuens contra Laërtius heros Excipit: infelix! in me cur pectore saevo Nequidquam assurgis, miserumque haud carpere cessas? An quod et informis, turpique indutus amictu Aeger inops (vis namque premit) circum ostia repto Per populum, rebus quod solum restat in arctis. Ipse etiam felix quondam, laetusque vigebam Divitiis, ultroque dabam, quocumque profectus, Quisquis et esset, opis nostrae qui tecta subiret Indigus. innumeri stabant ad jussa ministri, 80 Multaque vis aderat rerum, queis dives habetur Vita hominum. nunc me contra pater ille deorum, Quippe aliter visum, miserum sine honore reliquit. Quare etiam tu docta cave, decus excidat oris Ne tibi, quo socias inter formosa renides; Neve gravis regina malas assurgat in iras, Aut veniat, necdum spes namque haec cessit, Ulysses. Quod si ille heu dulci reditu fraudatus obivit, At viget egregius Phoebi sub numine sancto Telemachus, quem nulla scelus molita puella 90 Ignarum per tecta latet: jam firmior aevo Ipse valet. sic fatus erat, quum pulcra loquentem Audiit, et dictis famulam dein talibus ultro Penelope incessit: non me, canis improba, tantum Ausa scelus fugies, in te quod numina vertant. Inque tuum malesana caput. jam nota voluntas Nostra tibi fuerat, praesens et saepius ipsa Audieras, me velle senem de conjuge multa Poscere, si tristes valeam deponere curas. Dixit, et Eurynomen subito vocat, atque ita fatur: 100 Huc age fer sedem, et pictam super injice pellem, Carus ubi residens audire et reddere voces Hospes amet: coram namque est mihi multa rogandus. Jusserat: illa autem celerans sedemque nitentem Extulit, injecitque super mollissima villis Tegmina, queis alte fultus consedit Ulysses. Cui sic Penelope: mihi primum edissere verax, Quisve, vel unde genus, qua sunt tibi in urbe parentes? Huic Ithacus reddit: non te pulcherrima quisquam Arguat o mulier, qua late maxima tellus 110 Funditur: aetherias caeli tua contigit arces Fama ingens veluti regis, qui numina divum Magna colit populosque regit ditione potenti Justitiae rectique tenax. fert ubere tellus Hordea, triticeasque dapes, ramique gravantur Arborei pomis, tenerosque animantia foetus Progenerant; fert pontus item sub gurgite pisces Squamigeros, curisque acuit mortalia corda: His juvet in rebus vario sermone morari, Non sedes patrias, non prima ab origine gentem 120 Quaere meam, gravior ne cura in pectore gliscat Heu nimium memori. fortuna oppressus iniqua Exsul agor, vitamque traho; sed questubus aeger Abstineo, et lacrimis aliena in sede receptus. Quippe etiam sine fine nefas lugere; puellas Ne qua inter dicat, mea cogere lumina Bacchum Fletibus ubertim largis tabescere, tuque Fors eadem credas. haec ille; et regia conjux Subjicit: heu periit virtusque, et pristina forma Membrorumque mihi species, quo tempore Graji 130 Dardanias petiere domos, unaque sequutus Vir meus ipse abiit, proles Laërtia, Ulysses: Quem reducem si fata ferent, majorque videri Incipiam, pulcroque iterum formosior ore. Nunc doleo infelix, adversi numinis ira, Pressa malis. quotquot nam late prima virorum Dulichiumque Samenque tenent, viridemque Zacynthum Atque Ithacam; tot nostra petunt connubia, et urgent Invitam longo vastantes omnia luxu. 140 Hinc mihi et hospitibus non ullam impendere curam, Supplicibusque datur, praeconum aut jura tueri Publica; sed tristi tabescens anxia fletu Irrita pro caro suspiria conjuge fundo. At juvenes votis instant, dum pectore verso Ipsa dolos, monitusque sequens ac jussa deorum Tenvia in immensam disponere licia telam Aggredior, juvenesque moror sic fata superbos. Magnanimi, mea cura, proci, jam functus Ulysses Quandoquidem fato est, spatii ad connubia tantum Nostra peto, donec textum properante labore 150 Perficiam (pereant ne fila exorsa,) quod urgens Laërtae in funus celero, quum tristia fata Ipsius aeterna velabunt lumina nocte. Namque pudor me saepe et cura haec saeva fatigat, Ne qua mihi in populo mulier convicia jactans Objiciat nudum, fuerant cui multa, jacere. Sic ego,et incautae pubi res credita; sed quid Demoror? arguto percurrens pectine telam Luce operi instabam, mox sera ad lumina texta Stamina solvebam tres furto laeta per annos. 160 Verum ubi jam quartus venit, labentibus horis, Annus, et infidae fraudem retulere puellae, Ingressi juvenes jussere abrumpere coeptum. Quid facerem? jussum perfeci haud sponte laborem Victa minis. fors nulla mihi se ostendit amica, Nec valeo quidquam moliri pectore, taedas Quo fugiam has misera, et detestatos hymenaeos. Ipsi etiam poscunt connubia nostra parentes, Iratusque super gnatus furit, omnia rapto 170 Vasta videns. jam quippe valet Jovis auctus honore Consilioque domum regere, et curare penates. Sed mihi fare tuum contra genus, et quibus oris Vectus ades: non te quercus celebrata poëtis Protulit, aut gelidis in montibus aspera cautes? Talibus instabat, quum sic exorsus Ulysses: O magni Laërtiadae pulcherrima conjux Necdum oblita meam cessas inquirere gentem? Dicam equidem, quamvis pervellet pectora luctus Acrior haec fanti. neque enim sibi temperet ullus, Tempore qui tanto patria procul actus ab urbe 180 Erret inops, quanto jactatus tempore gentes Per varias feror ipse, immensa pericula passus. Nec tamen abnuero parere, nec ulla doloris Tanti damna fuant, quin protinus omnia pandam. Stat medio tellus ponto cognomine Creta Insula dives agri, populisque opibusque superbas Nonaginta urbes gremio complectitur una. Omnibus haud eadem lingua est: sunt intus Achivi, Sunt et magnanimi Cretes, mixtique Cydones, Et triplici Dores populo, fortesque Pelasgi. 190 Cnossus ibi magna se tollit ad aethera mole Urbs omni ditione novem regnata per annos Minoi, ante alios quem Juppiter aequus amavit, Quoque meus genitor claro genitore superbit Heros Deucalion. hic me suscepit, et acrem Idomenea ducem, qui Pergama ad alta sequutus Atridas classe est; Aethon ego dicor, et armis Et natu inferior; me fortior ille, priorque est. Heic Ithacum vidi tum primum, atque hospite digna Dona dedi: vis namque illum violenta coëgit 200 Ventorum insurgens ad Cnossia litora cursum Tendere, quum Trojam peteret, diversa per aequor Ad loca correptus Maleae spumantibus undis. Constitit Amniso in viridi, Lucinae ubi sacrum Antrum horret, dubia statione elapsus ab atro Vix pelago. e portu subito progressus in urbem Idomeneum petiit, cui sese foedere sacro Hospitii junctum magnoque ferebat amore. At fratrem decimo jam tunc aurora vel ortu Viderat undecimo sulcantem caerula ad altam 210 Ilion. ipse autem tecta intra regia ducens Suscepique virum, fovique amplexus honore Ingenti; sociisque super cerealia jussi Dona dari a populo, ferrique liquentia vina, Mactandosque boves sollemni munere duci. Illic bissenos epulati in littore nautae Consedere dies; praeceps nam turbine vasto Irruerat ponto boreas, camposque per omnes Pastoresque domosque altas, lucosque sonantes Straverat infesti violenta numinis ira. 220 Tertia sed decimam supra quum fulsit Eoo Orta dies, ventus posuit, solvitque juventus. Dixerat, ac multa fingit dum callidus arte Vera tegens, regina gravi perculsa dolore Tabebat, lacrimisque sinum liquefacta rigabat. Ac veluti primo summis quum montibus aestu Liquitur, atque Euri tepido nix icta vapore, Quam zephiri effudere, fluit: rura omnia manant Undique, et implentur rivis ferventibus amnes. Sic pectus, sic illa genas perfusa nitentes 230 Solvitur in lacrimas; lugetque ante ora mariti Nequidquam adstantis. luctum miseratur inanem Ille dolens contra tacitus, nec fronte moventur Dura tamen, cornu ceu stent aut lumina ferro: Dissimulat, pressoque obnixus temperat imbre. Ipsa autem ut primum fletu satiata quievit, Rursus ait sic orsa: equidem vera omnia duco; Sed melius cognosse juvat, num sedibus olim In patriis Ithacum socia comitante caterva Videris exceptum, ceu jactas. quare age fare, 240 Ne dubitem; quonam per membra indutus amictu, Qualis erat dux ipse, sui et vis fida sodales? Ille refert: heu dura petis; post tempore tanto Vix potero meminisse viri; nam volvitur annus Mensibus exactis vicesimus, appulit illuc Quum primum veniens, rursumque iter egit in altum. Sed tamen, ut memini, dicam. fulgentibus olli Purpurea ex humeris late chlamys apta fluebat Pulcra, duplex; geminis inerat cui fibula bullis Aurea, daedaleo supra variata labore. 250 Prima pedum ornabat patulo canis ore trementem Hinnuleum raptans. omnes stupor altus habebat Cernentes: auro e rigido squallebat uterque, Et tamen hic jugulum rapidus super angit, et haeret Dente vorans; pedibus nitens ille ardet abire, Subsultatque pavens, et pulsibus ilia tendit. At tunica indutos artus miranda tegebat Instar membranaeve croci tenuisve papyri: Sic adeo mollis, claroque simillima soli Luce renidebat pura, lateque coruscans 260 Ad sua femineos vertebat fulgura vultus. Num tamen hos tulerit cultus, num vestibus hisce In patriis etiam tectis assueverit uti, Aut aliquis socium secum per caerula vectus Navibus in curvis, aut et donaverit hospes, Haud equidem novi. multas namque ille per urbes Clarus iit, paucique olli se laudibus aequent. Ipse autem aeratumque ensem, laenamque nitentem, Formosamque dedi tunicam pro munere ferre Litus ad extremum cedentem rite sequutus. 270 Ibat et aequaevus praeco comes additus usque Pone ducem servans; fuerit jam qualis, habeto: Curvi humeri exstabant; fusco curis atra colore In facie horrebat, densique in vertice crines; Eurybates nomen: sociis ex omnibus unum Praecipuo hunc heros carum servabat honore Consiliisque habilem fidis animoque valentem. Vix ea; quum miserae strinxit praecordia luctus Rite recordanti, nimium sibi cognita, signa; Atque ubi vix tandem voci via facta dolore est, 280 Uda genas lacrimis iterum sic voce profatur. Nunc ego te, licet ante tuas miserata dolerem Saepe vices, toto meritum complectar amore, Officioque colam. thalami in penetralibus olim Illa ego, quae memoras, velamina nota plicavi, Et manibus fuit ille meis superadditus auro Circulus e fulvo rutilans, decus inter Achivos Esset ut ornato. sed non miseranda revisam, Amplectarque virum reducem: laevo ille profectus Omine, et infestis petiit dis Pergama, credo, 290 Pergama, et infandae semper mihi moenia Trojae. Cui referens Ithacus: parce o pulcherrima, dixit; Neve adeo niveosque sinus patiare, nec ipsum Sic animum assiduis tristem tabescere curis Usque virum lacrimans. te certe caussa doloris Justa premit, fletuque tuo haud irascier ausim; Quippe etiam si jure gemit sibi funere raptum Nupta virum quemcumque, tori cui foedere mixta Progenuit dulces, communia pignora, gnatos; Quanto Ithacum fas flere magis, caelestibus esse 300 Quem similem perhibent? paullum sed desine, et ipsa Parce tibi, nostrisque adhibe sermonibus aures. Nunc etenim haud mendax, de vivo quidquid Ulysse Thesprotum in populo audivi reditumque parante, Expediam dictis. ingens argentumque aurumque Ille refert donis auctus, sed perdidit omnes Cum navi socios procul hinc in gurgite vasto Trinacria excedens. namque illi rector olympi Saevierat cum Sole gravis, cui forte juvencos Sacrilegi leto dederant in litore nautae. 310 Ergo omnes periere undanti in marmore: at ipsum Applicuit terris haerentem ad fracta carinae Robora fluctus agens, ubi pingues ubere glebas Securi Phaeaces habent, gens proxima divis. Exceptum hi magno fovere ut numen amore, Multaque donarunt, patriasque reducere ad oras Continuo voluere. et jam nota arva teneret Redditus huc, animo satius ni forte subisset Hinc terras lustrare alias atque undique gazam Congerere. usque adeo vincit mortalia corda 320 Arte vafer, frustraque olli contendere certet Consilio quisquam. Thesprotum haec ipse loquutus Me rex edocuit Phidon, Mavortius heros. Quin et juratus libansque in honore deorum Addidit, instructamque ratem, sociosque paratos Esse viro, reducem patrio qui litore sistant. At prior ipse abii, properantem nactus ad alta Moenia Dulichii, Cereri loca sacra, carinam. Munera praeterea, quaecumque aggessit Ulysses, Omnia monstravit: sat multa nepotibus essent 330 Post decimum, reor, illa genus; vis tanta jacebat Ipsius in magni penetralibus abdita regis! Illum Dodonae in lucos abiisse ferebat Ab Jovis aëria scitatum oracula quercu Incertum, patrias quo pacto attingeret oras Clamne, palamne, absens nimium jam tempore longo. Omnia tuta vides: vivit, salvusque redibit, Jamque dies properata brevi complexibus illum Reddet amicorum. neu dicta haec irrita credas, Per tibi ego magnumque Jovem, Vestamque potentem, Perque Ithaci juro mensas, quas hospes adivi, 340 Dicta oculis perfecta tuis haec omnia cernes, Advenietque heros ipso hoc Laërtius anno, Hujus in occasu mensis, primique sub ortum. Ad quem Penelope: haec utinam rata dicta manerent, Et vellem et cuperem: jam jam si nuncia verax Certa mones, virtus quid grato in pectore possit, Experiere auctus donis, populumque per omnem Divitiis magnaque vigens celebrabere fama. Cuncta tamen reor esse meis contraria votis, 350 Hactenus ut fuerunt: veniet nec salvus Ulysses, Ncc tu iter expedies; ducibus quippe orba relicta Tecta carent; velut ille fuit (nunc o foret usquam!) Gnarus et excipere, et pariter dimittere amicos. Sed vos, o famulae, puro hunc in fonte lavate, Instratoque super mollissima ponite lecto Tegminaque et laenas, tepidos queis mulceat artus Usque sub Aurorae roseum Titanidis ortum. Prima autem sub luce oleo perfundite lotum, Ut comes assideat laetae inter pocula mensae 360 Telemacho. quod si juvenum quis laedere posthac Audeat hunc, mala damna feret; nec flectere mentem Speret posse meam, licet acri exaestuet ira. Anne ego femineum vulgi genus una videbor Vincere consilio, patiar si veste carentem Sedibus in nostris talem te accumbere? vitae Terminus haud longae miseris mortalibus instat; Quisquis et implacido crudelia pectore facta Saevus amat, vivensque odiis communibus ardet, Infestisque agitur diris post funeris ignem. 370 At bona quisquis amat bonus ipse, hunc praepete penna Didita per gentes late ingens gloria tollit, Multorumque ferunt laudes ad sidera dignum. Dixerat; atque heros: jamdudum, ait, optima nympha, Invisaeque mihi sunt denso vellere laenae Tegminaque, infelix postquam maria alta sequutus Classe cita Cretae nivibus juga consita liqui. Nunc quoque, ut ante cubans, somni sine munere noctes Spretus agam; foedi jam saepe in limine tecti Compostus vidi croceam consurgere lucem. 380 Nec mihi nunc placitum menti est perfundere molli Rore pedes, nec nostra, reor, vestigia tanget Ulla tibi famulans harum per tecta puella; Ni qua domo sit anus longaeva, et conscia recti, Totque malis jactata, quot ipse exhausta peregi: Nil veritus tantum hanc patiar contingere tandem Crura mihi. sic fatus erat, mirataque fantem Penelope: haud umquam nostra haec ad limina venit Hospes, ait, tales qui docto in pectore sensus Gesserit, ac sapiens pariter servaverit aequum. 390 Omnia recta mones: est heic tamen, est mihi nutrix Ante alias et fida, et multo grandior aevo, Illum etiam regem quae quondam excepit in ulnas Ipsa suas, tenerumque aluit, quum lucis in oras Edidit heu laevo nascentem numine mater: Haec aderit quamquam aegra manus tardante senecta. Surge agesis, regique tuo ne cara morare Abluere aequaevum nutrix; fors talis Ulysses Illotosque pedes illotaque brachia gestat Squallidus heu longoque situ duroque labore; 400 Ocior angustis homines nam foeda senectus Occupat in rebus. quae postquam edixerat, illa Sustulit in vultum palmas, lacrimisque volutis: Heu miseranda, inquit, sine te sum, gnate, relicta; Te superum pater ille odiis crudelibus urget Immeritum, tantasque pio tibi suscitat iras Nequidquam contra fas omne infestior uni. Nam quis lecta boum tot mactans corpora stravit, Incenditque Jovi fumantia viscera ad aras, Quot tu olim, seniumque tibi non triste precari 410 Suetus, et eximio florentia tempora nato; Frustra: nulla viam facilem tibi vota dedere. Et nunc illudunt aliena in sede moranti Sic misero famulae, dirum genus; ut tibi coram Insultant, venerande senex; quarum aspera probra Permetuens nullam, me praeter, adesse lavanti Nempe sinis. sed non ego contra invita jubentis Imperio dominae et praelato munere fungar, Ablueroque pedes merito, jam parce vereri, Penelopen propter teque ipsum exercita luctu 420 Corda gravi. nullum, quamvis haec limina multi Attigerint errando homines, ego corpore Ulyssi Tam similem vidi, quam te vocemque coloremque Atque pedes olli similem. tum maximus heros: Sic alii, nec vana fides, qui lumine cumque Aspexere ambos, multum nos corpore toto Adsimiles perhibent, velut ipsa haud inscia reris. Nec plura his; rutilum subito longaeva lebetem Extulit, ac gelidos hausto de fonte liquores Rore simul calido miscens infudit aheno. 430 Ast heros, propior ceu forte assederat igni, Continuo aversum sese deflexit in umbram, Scilicet id metuens, ne clara in luce revisens Vulneris antiqui nosset vestigia nutrix, Ambagesque dolique retecta fraude paterent. Nec minus interea, regem dum proxima circum Illa suum non segnis obit, turgentia signa Vulneris agnovit, quod canis dentibus olli Fulmineus jam fecit aper, quum frondea celsi Culmina Parnassi peteret visurus et acrem 440 Autolycum, Autolyci et gnatos, quo cara parente Orta sua est quondam genitrix. praestantior illo Non erat aut jurare, aut furto intexere fraudem Mercurii dono gaudens, cui pinguia semper Exta dabat mactans teneros ab ovilibus agnos, Haedorumque greges: aderat deus usque vocanti. Ergo Ithacae hic quondam veniens ad divitis urbem Invenit tum forte suae de sanguine natae Aetherias puerum submissum lucis in oras, Quem parvum Euryclaea ferens post munera mensae 450 Ipsius imposuit genibus; dein talia fata est. Nomine quo dici gaudes, age fare, nepotem Autolyce; ille etenim ante alios tibi carior aura Vescitur? huic heros: vos, o mea sola voluptas, Filia, et alme gener, puero superaddite nomen, Quod fabor: multis ego veni huc caussa doloris Invisus pariterque viris pariterque puellis Per terras late; quare olli semper Ulyssi Ex re nomen erit. post ipsum in regia tecta, Maternas quum viset opes ad nostra profectus 460 Moenia Parnassi jam vernans flore juventae, Excipiam donis pariter, laetumque remittam. Munera quae sperans, patria tellure relicta, Contulerat sese juvenis Laërtius illuc Invisurus avum. venientem amplexibus omnes Excepere, hilari testantes gaudia vultu, Autolycus gnatique simul; tum laeta nepotem Amphithea amplectens capiti dedit oscula caro, Ambobusque oculis, colloque affusa pependit. Instruere hinc epulas senior, mensamque parare 470 Imperat; ac juvenes non lenti ad jussa parentis Quinquennem ducunt praestanti corpore taurum. Tergora deripiunt costis, dissectaque membra Rite in frustra trahunt, verubusque trementia figunt, Advolvuntque igni subjecto, ac munera mensis Tosta ferunt: dapibus sic tota luce cadentem Ad solem indulgent, aequata sorte potiti. Inde ubi sol cessit, tenebrasque induxit olympo Per thalamos placida composti pace cubarunt. At simul aurato suffudit lumine terras 480 Suave rubens Aurora, toris excita juventus Venatum parat ire, canesque hortatur ovantes Ingrediens, ultroque Ithacus comes additur una. Jamque alti superant rapido frondentia gressu Culmina Parnassi, penetrantque furentia ventis In loca. vix autem radiis fulgentibus arva Contigit, oceani linquens sol aureus undas, Quum vallem subiere duces. it odora canum vis Ante pedes patulis latebrosa cubilia lustrans Naribus; Autolyci soboles quos pone sequuta 490 Incedit, propiorque Ithacus praeit agmen, et altum Ante alios quassat ferrata cuspide telum. Heic aper abdiderat sese ingens frondibus atris In nemore horrenti, quo nec vis humida venti, Nec rutili poterant penetrare ardentia phoebi Spicula, non imber sublapsus: ita undique tectum Arboribus stabat densis, cumuloque nigrantem Subter humum late foliorum oppresserat agger. Ille autem strepituque canum strepituque virorum Excitus, ut propius turbantes sensit, ab atra 500 Prosiluit silva; rectisque in vertice setis Horridus, atque oculis volvens ardentibus ignem Constitit adversus. juvenis, Laërtia proles, Primus ibi valido torquens hastile lacerto Emicat, horrentemque ardet transfigere ferro Impatiens animi. dumque it, pernicior illum Praeveniens aper ecce genu super occupat ictu Fulmineo, obliquusque ruens late haurit apertum Dente femur, non et morsu tamen ossa refringit. At rabidum juvenis dextro nil territus armo 510 Perculit insurgens: pertransiit aerea cuspis Per medium, ceciditque nigra resupinus arena: Volvitur, atque artus cum sanguine vita relinquit. Advolat Autolyci proles; pars tollere praedam, Pars Ithaci vulnus properant constringere vittis Molliter; utque cruor cantu manare potenti Desiit, ad patrios una rediere penates. Heic aegrum auxilio, sollerti atque arte juvare Insistit Autolycus juvenem; rursusque valentem, Muneribusque auctum largis dimisit ad oras 520 Dulichias. magna reducem accepere parentes Laetitia, natique ardent dum noscere casus, Vulneris et caussam quaerunt; ille omnia contra Edocet, ac narrat, venantem ut frondea celsi Per juga Parnassi, sociis comitantibus ipsum Autolyci gnatis, aper acri perculit ore. Haec eadem tum signa memor post tempore longo Agnovit tactu nutrix, stupefactaque monstro Liquit opus, manibusque pedem demisit: at imo Pes stetit in labro, tynnitumque aera dedere. 530 Vertitur, excussoque liquor defluxit aheno Fusus humi; magno simul aegrae pectora luctu, Laetitiaque simul trepidant, oculique volutis Implentur lacrimis, voxque ipsa in faucibus haeret. Ut tandem in sese rediit, vitamque recepit, Ipsa manu leviter mentum permulsit Ulyssei Sic memorans: tune ille Ithacus, carum genus? haud te, Nate, prius novi, tetigi quam corporis artus Fonte rigans. dixit, subitoque aversa retorsit Lumina, Penelopi cupiens ostendere salvum, 540 Praesentemque virum. sed non huic cernere contra Fas erat: haud quidquam sensit; Tritonia mentem Verterat, atque alio sensus abduxerat omnes. Ille autem dextra compressit guttur hiantis, Ac laeva ad sese traxit sic ore loquutus: Perdere quid tantum properas, quem cara fovebas Ipsa olim teneris immulgens ubera labris; Quemque eadem, postquam bisdenos multa per annos Dura tulit, patria vix tandem cernis in urbe? Et quoniam tibi res nota est, ac numina mentem 550 Hanc dederunt, sileas oro, neu resciat alter Ista, veto. superi nam si mihi sternere diram Adnuerint pubem, nutrice iratus ab ipsa Supplicia exposcam, nec fallo; ubi triste piabo Caede nefas, famulasque alias sub Tartara mittam. Haec ubi fatus erat minitans: quidnam excidit ore Gnate, tibi, nutrix subdit? scis pectore in isto Qualis inest vis dura, animum quam robore forti Septa feror; ceu muta silex ferrumque tenebo Omnia. quin aliud dicam, tu mente repone 560 Dicta memor: si forte procos demiseris orco Auspicio facili divum, tete ipsa docebo, Dedecorant quaecumque malae tua tecta puellae Flagitiis, versaeque domus scelus omne recludam. Contra heros: cur tu doceas me talia, nutrix? Non opus his; vano mitte hanc de pectore curam: Omnia dispiciam mecum ipse, atque omnia noscam, Tu modo dissimula: curae sint cetera divis. Tantum effatus; et in verbo vestigia tectis Torsit anus de fonte novos haustura liquores, 570 Nam prior effusus defluxerat. ergo ubi rore Laverat, et nitidos oleo perduxerat artus, Ille iterum solio propius consedit ad ignem Membra fovens, seseque obtento involvit amictu, Ne pateat qua parte oculis signata cicatrix. Huic tum Penelope: breviter te pauca requiram, Ni pigeat, nunc rursus, ait; nam dulcia somni Tempus erit tunc dona sequi, quum ceperit aegrum Sponte quies affusa; at me sine more furentem Infando voluere dii tabescere luctu. 580 Quippe dies flendo duco, defessa labore Ipsa simul, famulasque urgens data рensa trahentes Sedibus in maestis. at nox ubi nigra tenebris Irruit, accepitque sopor penetralibus omnes, Sola toro jaceo, tristique in nocte recursant, Pervelluntque acri morsu praecordia curae Flentis, et heu frustra crudelia fata querentis. Ceu fata Pandareo primi per tempora veris Quum viridis densa queritur Philomela sub umbra; Illa sedet, ramoque iterat miserabile carmen, 590 Tristibus et resonas implet concentibus auras Maesta gemens natum, furiis quem percita ferro Perdidit eripiens patri solatia Zetho: Non aliter queror ipsa gravi perculsa dolore Huc animum atque illuc versans, utrum anxia caro Cum gnato vivamque parens, bonaque omnia servem, Captivasque regam famulas, magnosque penates Permetuens vulgi famam thalamumque jugalem; An sociata sequar, tot lectos inter Achivos, Qui meliorque viget factis, majoraque spondet 600 Praemia? natus adhuc fuerat dum debilis aevo, Non me has linquentem sedes est nubere passus; Grandior at factus plenoque in flore juventae Ultro etiam invitam suadet properare hymenaeos Externasque sequi taedas, mihi propter Achivūm Flagitia infensus vastataque tecta rapinis. Jamque age, et ista, meam quae mentem insomnia turbant Accipe. ludebat vacuis mihi plurimus anser Porticibus, totoque aderant bis agmine deni Assueti rostris puro cerealia fonte 610 Munera rimari, mea sola et magna voluptas. Adveniens autem pedibus Jovis ales aduncis Vertice ab aërio, fractis cervicibus, omnes Perdidit; exanimes fusi per tecta jacebant Undique, at ille altum sublimis in aethera fugit. Ipsa dolens et flere et vocem attollere coepi Per noctem insomnis: circum venere frequentes Questubus excitae late undique Achaeides almae. Ecce autem rediens stetit idem in culmine tecti Ales, et haec hominum vero superaddidit ore, 620 Solatus miseram. fide o clarissima proles Icarii, vanae non falsa insomnia noctis, Fata vides sed certa: haec omnis strata volucrum Turba, proci; qui visus ego tibi nuper adesse Praepetibus pennis Jovis ales, vir tuus adsum Redditus ipse procis letum crudele daturus. Haec ille, inceptusque sopor me sponte reliquit. In cubitum subnixa, atque auribus aëra captans Laetantes passim sensi prope gurgitis alveum Frangere triticeam messem, velut ante, volucres. 630 Talia narranti: non haec, ait ille, per artem Fas alio regina inflectere somnia: visus Ipse tibi Laërtiades jam fata reclusit: Instat certa procis clades, nec funera quisquam Effugiet numero ex omni. sic dixit; et ipsum Penelope aggreditur rursus, metuensque profatur. Haud facile est nigrae volitantia somnia noctis Noscere, nec semper portendunt omina certa. Sunt etenim geminae somni portae; altera fertur Cornea, perfecto collucens altera contra 640 Ex ebore: hac veniunt quaecumque effusa, feruntur Irrita, et incertis ludunt fallacia formis. At volitant quae missa foras per cornea septa, Vera monent homines, si quando in nocte videntur. Sed non hinc miserae dederunt mihi somnia manes, Credo equidem: nimium foret haec sors laeta parenti Scilicet et gnato. cedent secus omnia, tuque Sensibus haec imis, quae dicam verba, reconde. Adveniet lux illa cito, quae saeva revellet Invitam ex Ithaci tectis; certamen Achivis 650 Quippe paro: statuam fulgenti ex aere secures, In domibus quas ille meus vir ponere quondam Bissenas numero, velut orbes ordine longo Orbibus adversos; resonum dein eminus arcum Intorquens ictu numquam fallente solebat Per medias volucrem transmittere saepe sagittam. Hoc statuam certamen ego: qui tendere ferrum Ante alios poterit melius, teloque secures Trajiciet misso talem sortitus honorem, Illum certa sequar veteris penetralia linquens 660 Conjugis heu quondam mihi cara, opibusque superba, Quaeque etiam memori per somnum noctis imago Saepe feret. cui tunc volventi talia Ulysses: Jam jam, inquit, regina, jube contendere; nulla Sit mora. namque heros aderit Laërtius ante, Quam poterit quisquam nervosque aptare sonantes Multa movens frustra, metamque adtingere ferro. Penelope contra gaudens: o! ducere noctem Si juvet his mecum dictis, non ulla quietis Cura foret, fessosve sopor mihi solveret artus. 670 Haud tamen insomnes miseris mortalibus horas Degere fas; late terram namque ire per omnem Alternas voluere vices et tempora divi. Jamque altum penetrale petam, stratoque locabo Membra toro, gemitus audit qui semper acerbos, Humescitque mihi lacrimis, ex quo acer Ulysses Pergama, et infandae petiit mala moenia Trojae. Heic ego: tu vero tectorum in parte cubato, Qua placeat; strata vel fors tellure, vel alte Fessa super structo componens membra cubili. 680 Haec ubi dicta dedit, sociis comitata puellis Alta petit scandens thalami penetralia, et intro Ut stetit, optati nequidquam perdita flevit Fata viri, donec Pallas miserata gementem Uda tegens dulci perfudit lumina somno.
Homerus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1777], Homeri Odyssea Latinis versibus expressa, versio electronica (), 13633 versus, verborum 95,658, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; poesis - argumentum; prosa - paratextus; prosa - epistula] [word count] [zamagnabodyssea]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.