Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Baričević, Adam Alojzije; Škrlec Lomnički, Nikola (1756-1806; 1729-1799) [1780], Epistolae, versio electronica (), Verborum 2018, Ed. Teodora Shek Brnardić [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [baricevaaepist].
Previous section

8. 19r-19v Eidem

1 Perpetuarum revolutionum tandem pertaesus ac simul bellam nactus occasionem, qua commodo meo de occupata hactenus statione possem decedere, indicto pro parochia Pokupskensi concursui me subjeci. 2 Et ecce opitulanti Deo excellentissimus quoque praesul meus cooperari dignatus est meque Pokupskensem parochum renunciavit. 3 Cum vero prius, quod undecim annos integre obire conatus sum, munus cum hoc, quod nunc mihi delatum est, amice consistere non possit, idcirco Illustrissimae Dominationi Vestrae illud cum immortalium gratiarum actione reddo, certam faciens Illustrissimam Dominationem Vestram me docere solum desinere, non discere. 4 Quin potius quocunque loco fuero, quidquid in me virium est, ad illustrandam Zagrabiensem Academiam promptissime conferam. 5 Interea, ne quid detrimenti litterae nostrae capiant, praestabo, praelectiones meas ad finem usque anni nulla diligentiae aut accurationis 2360 remissione prosequar. 6 Illustrissimae vero Dominationis Vestrae supplex sum, ut potenti patrocinio suo curare dignetur, ne mihi duorum vacationis mensium stipendium subtrahatur.

7 In reliquo perenni cultu subscribor. etc. 8 Zagrabiae, ipsis Nonis Julii MDCCLXXXIV.
Previous section


Baričević, Adam Alojzije; Škrlec Lomnički, Nikola (1756-1806; 1729-1799) [1780], Epistolae, versio electronica (), Verborum 2018, Ed. Teodora Shek Brnardić [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [baricevaaepist].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.